Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 20
Circa textum
Inc restat ostendere quomodo aliqua harum personarum alia non excellat potentia: vt sic vna indifferens etc. Hic signatur. 20. distinctio huius primi. Nam post quam magister in praecedenti distinctione ostendit personarum aequalitatem ratione magnitudinis et semotae dissimilitudinis: Nunc in ista distinctione ostendit idem ratione potentiae et valitudinis. Et diuiditur in tres partes. In prima praemittit sententiam diffinitiuam. In secunda subiungit suae sententiae rationemus confirmatiuam. In tertia inducit obiectionem propositi declaratiuam. Secunda incipit ibi: Nihil inquit patre minus habet. Tertia ibi: Sed forte dices: eoipso maior est: prima et vltima partibus indiuisis manentibus. Secunda in tres diuiditur: secundum quod tripliciter probat filium patri aequalem. Prima sumitur ex fundamento euangelicae auctoritatis. Unde dicitur: Omnia quae habet pater mea sunt. Secun da ex inductione ad viam impossibilitatis: quia si non genuit equalem aut noluit / aut non potuit. Tertia sumitur ex similitudine tantae natiuitatis per simile in generatione creata. Secunda incipit ibi: Item alio modo probat filium aequalem patri. Tertia ibi: Hic autem per similitudinem humanam etc. Haec est dinisio praesentis distinctionis etc.
Quaestio
Questio haec docet de potentia ecundum quam diuinae personae omnino sunt aequeles. Et impugnat Egidium et sanctum Tho. Et habetur a Sco. li d 1. dist. 2o. q. vnica. Irca quam que ritur etc. Utrum diuinis personis ommipotentia gradum et ordine tribuatur: Et arguitur quod sic / triplici medio.
¶ Primo sic. Quandocumque aliquid ab alio tribuitur alii: et in maiori latitudine seu extensione est in dante quam in recipiente: ibi fit secundum gradus descensus: sed sic est de omnipotentia a patre data silio et spiritu sancto: igitur etc. Maior est nota. A maiori enim ad minus fit descensus in gradibus. Sed minor probatur: quia in patre est sub omnipotentia potentia generandi / et non in filio: cum filius non possit generare. Et si dicatur / quod potentia generandi non est sub omnipotentia. Obuiat libro. 2. contra Maximum Augustinus Si pater nequit generare filium sibi aequalem: vbi est omnipotentia patris: q. di. non haberet: ex quo patet quod est sub omnipo tentia.
¶ Secundo arguitur. Quandocun que aliquid ab imperfecto magis elongatur tanto potentius est. Sed pater longius est a creaturis quae semper includunt imperfectionem quam filius seu spiritus sanctus: gitur est potentior. Maior patet aucto ritate Aristotelis. Albius enim est quod est nigro impermixtius. Sed minor probatur. Considero enim quod creature sunt subalio: quia a deo: et differunt a producente essentialiter: pater vero a nullo est: et ita in nullo conuenit cum creaturis: filius deo et spiritus sanctus licet non differant a producente essentialiter: tamen sunt ab alio sicut creature.
¶ Tertio arguitur sic. Cui soli conuenit in diuinis productio creaturarum in esse intelligibili: ei soli conuenit productio creaturarum in esse reali: ita omnipotentia: et cum omnipotentia dicatur respectu creaturarum: sed soli patri conuenit productio creaturarum in esse intelligibili: igitur pater solus producit creaturas in esie reali: et solus est omnipo¬ tens / non filius nec spiritus sanctus: nisi quadam participatione quam voco ordinem et gradum. Maior patet: quia perfrctius est esse intelligibile in deo quam esse rerum extra: cum sit in deo vita / secundum Augstin. super Ioam. Et per consequens si perfectius sibi conueniat / et minus perfectum. Sed probatur minor: quia in primo signo originis ante productionem fi: ii est pater beatus: et tamen non esset bea tus / nisi tunc rerum haberet ideas: cum secundum Augstin. in li. octogintatrium quaestionum: ipsarum visione sit anima beatissima.
¶ In oppo situm arguitur auctoritate Athanasii in symbolo: Omnipotens pater / omnipotens filius / omnipotens spiritus sanctus.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus. Quo ad primum articulum Primus terminus est omnipotentia. Omnipotentia enim capitur tripliciter. Uno modo dicitur omnipotentia prout li omni potentia distribuatur: vt sit sensus / omnis potentia. Et sic di co quod in diuinis non est omnipotentia formaliter loquendo: quia tunc sequeretur quod potentia currendi / manducandi / bibendi esset in deo formaliter: cum sint potentiae formaliter: hoc est falsum: quia deus non potest currere / cum sit vbique: nec manducare / nec bibere: cum dicant imperfectionem. Conceditur tamen quod sunt ta les potentiae in deo / aut eminenter / aut vertualiter / aut in esse cognito. Secundo dicitur omnipotentia: vt omni se habeat per mo dum termini extensiue. Et sic est sensus: quod il le qui hac dicitur potentia omnipotens / ad omnia possit possibilia: et sic est potentia in diuinis. Nam nullum possibile extat si sit factibi le nisi virtute dei. Tertio dicitur omnipotentia: vt li omni etiam respiciat potentia ratione termini / sed non extensiue sed intemn siue. Hoc est dictu: quod ille qui hac poten tia esset omnipotens / posset ea efficere ni si iam essent condita: vt si essent duo dii: ambo essent omnipotentes. Demus enim quod vnus cumcta sit operatus: alius non poterit postea eadem operari: attamen illud non veniret per casum positum ex impotentia: sed quia iam essent producta: ita quod secundus deus haberet tantam omnipotem: tiam intensiue quantam haberet primus intensiue sed non extensiue.
¶ Secundus terminus est ordo. Ordo secundum Augstin. 19. de ciui. dei. est i parium dispariumque rerum / sua cuique loca tribuens dispositio. Unde noto secundum doctorum deuotum hac distin. quod ordo est triplex: secundum positionem / secundum antecessionem / et secundum naturam alias secundum originem. Secundum vero positionem mul tiplicatur: aut secundum situm: sicut sol prior est quam mercurius. Aut secundum dignitatem: sicut perfectior est homo leone. Secundum vero antecessionem: sicut prius ordinatur antiquum quam nouum: aut vnum aliud naturali procedit intel ligentia. Secundum vero ordinem naturae / als originis: sicut praecedit producens productum: et dici tur ordo originis: et fundamentum respectum habet: et dicitur simpliciter ordo nature.
¶ Terti tius terminus est gradus. Unde noto quod ista tria se habent per ordinem: notio / ordo / et gradus. Notio dicitur inquantum est distinguens proprietas: aut primario / sicut paternitas in patre / et filiatio in filio: ideo dicitur a nosco cis: quia notum facit esse id quod distinguit. Aut secundario sicut innascibilitas secun do distinguit patrem a filio: licet eum non constituat.
¶ Dicitur autem ordo inquantum prius: aut refertur / aut referibile est ad secundum / seu posterius. Sed tertio dicitur gradus inquantum id quod secundo ordinatur: imperfectius est primo: ad quod ordinatur: vt innuit glo. su per illud: Non ascendes per gradus ad altare. Dicit glosa. Per gradus ad altare ascendit: qui dicit patrem maiorem filio aut spiritu sancto: ideo licet sint ordo et notio in diuinis / non tamen gradus: vbi omnia vna sunt infinita deitate. Unde Hiero. et habetur distinctione. 25. huius primi. Non est prorsus in deitate gradus. Et hoc de primo articulo.
¶ Prima est. Diuina omnipotentia creatorum seu creabilium in respe ctu solummodo censenda est. Et vt melius conclusio videatur: Noto quod possibile dici tur tripliciter. Uno modo dicitur possibile logicum. sicut loquitur philosophus. 5 metaphyet sic capiendo possibile: nihil aliud est nisi non repugnantia terminorum isto modo possibi le est deum esse. Secundo modo dicitur possibile vt opponitur impossibili. Et sic accipere videtur Aristo. in quadam dubitatione in ( ecundo periarmen. Unde isto modo omne id dicitur possibile quod non est impossibile esse. Tertio dicitur possibile vt opponitur necessario: et sic conuertitur cum contin gente: vt innuit philosophus in secundo periarmen. Hoc habito probatur conclusio inductiue: certum est enim quod non capitur omnipotentia respectu possibilis primo modo dicti: quia tunc omnipotentia se exxenderet ad istam: deus est: et per consequens posset omnipotentia dei facere deum esse: quod est impossibile: nec etiam secundo modo: quia tunc isto modo ista est possibilis: deus est bonus: deus est imniensus pater est deus: et tamen ad ista non se extendit omnipotentia dei: vt patet. Ex quo liquide patet: quod solum dei omnipotentia dicitur respe ctu creaturarum possibilium: et cum prius natu ra sint tres personae quam principium productiuum per omnipotentiam producat creaturas: sequitur quod omnipotentia aequaliter est in patre et filio et spiritu sancto: assumptum probatur scilicet quod prius sint tres personae quam omnipo tentia aspiciat creaturas. probatur: nam quando aliqua potentia habet duo obiecta: vnum necessarium: aliud contingens: prius operatur circa necessarium quam circa contingens. patet. prior enim est respectus ad necessarium cum sit ens perfectius: sed deus aspicit personas diuinas quae sunt necessarie: et creaturas quae sunt contingentes: igitur antequam creature sint producibiles seu producte: tota productio ad intra erit completa. Ex quo infero: quod romanus egidius non sufficienter posuit ponendo generationem actiuam in patre parti nere ad omnipotentiam: sed in filio non. Cui ratio sua est: quia in patre est compossibilis: in filio non. Et addit iste quod non debet iudi cari agens impotens si non agat quod ei non conuenit. Sicut non dicitur ignis impotens si non frigefaciat: quia frigefacere non conuenit igni Sic non debet censeri filius in diuinis minus potens quam pater: quia non generat eo quod non conuenit ei. Contra istum modum arguo. Quaero enim ab eo si generatimo actiua inquantum talis abstrahendo a supposito patris et filii cadat sub omnipoten tia vel non: si non nec est ergo in patre sub omnipotentia quod est contra eum: si sic illud igitur in quo non erit: non erit omnipotens quia sibi deerit omnipotentia respectu vnius: et quod declarat quod ignis non dicitur minus potens si non frigefaciat: dico quod exemplum est contr eum: quia enim ignis solum potest calefacere: et non frigefacere ideo non est omnipotens si igitur genera re diceret potentiam sub omnipotentia: et filius non posset generare non esset omnipotens. Et si dicatur: iterum quod est maior potentia gi gnere filium in diuinis quam producere extra creatur i: si igitur producere creaturam est subomnipotentia: a fortiori et productio filii: dico quod ex parte dei aequalis est productio fi lii et creaturarum: quia ab infinito principio et tamen productiuum principium creaturarum est sub omnipotentia: et non productiuum principium filii aut spiritus sancti: et ratio est: quia omnipotentia secundum sanctorum vsum est solum respectu contingentis: licet autem spiritussanctus et filius producantur: tamen necessario et in eadem essentia cum producente: ideo licet huiusmodi principium sit potentia: tamen non continetur in omnipotentia: quia eius terminus est necessarium non contingens: sicut est terminus omnipotentiae qui est contingens scilicet creatura.
¶ Secunda conclusio: naturalis prio ritas neque ordo enti repugnat diuino: licet gradus. probatur primo omne ordine quod non repugnat diuinis: auctoritate beati Augustinus contra maximum cum dicitur filius a patre non si gnatur inequalitas substantiae sed ordo na ture. Et confirmatur ratione quando aliqua distinguuntur realiter: et habent aliquem ordinem ex iua ratione formali: etiam illum seruant vbi non sunt distincta realiter. probatur ista: quia ex quo distinctio oritur ex ratione formali stante ratione formali stabit distinctio sed per fectiones quae sunt eiusdem rationis in deo et in nobis et distinguuntur realiter in nobis: et habent in nobis ordinem: vt puta prior est intellectus quam voluntas: prior sci tia quam dilectio. igitur et hunc et habebunt ordinem in diuinis vbi non distinguuntur nisi formaliter. Sed probatur alia pars: scilicet quod in diuinis sit prius: quia prioritas est pas sio ordinis: non est enim intelligibile quod in ali quo ordine ex parte rei sint aliqua ordinata et tamen illo modo vnum non precedat aliud. Sed probatur tertia pars scilicet quod non sit in diuinis gradus. vnde Cusebius. In diui nis est numerus sed non ordo id est gradus secundum glosas: et ratio est: quia gradus est a magis perfecto ad minus perfectum: in diui nis autem omnia aeque perfecta sunt identice Ex hoc infero quod sanctus Tho. in hac dist. non satis dicit dicendo quod in diuinis est or do: sed non prius. vnde dicit quod ordo in his inferioribus tria importat. Primo prioritatem: et posterioritatem: et hoc est imperfectionis. Secundo importat distinctionem: quia quae ordinantur distinguuntur. Tertio importat modum secundum quem nominatur: vt puta dicitur in diuinis ordo naturae: et tunc dicit quod manet ordo in diuinis secundum tertiam et secundam ordinis conditionem: quae non dicunt imperfectionem. sed non secundum primam: quia est imperfe ctionis: et tunc dicit quod inter patrem et filium est ordo originis non tamen est pater prior filio. Contra istum modum dicendi vbi ponit ordi nem et negat prius arguo vnico medio argumento franc. de maro. in. 12. dist. huius primi q. 2. arti. 2. In diuinis est primum. igi tur prius. antecedens patet per ipsum Tho. in perdicta quaestione: et per vsum loquentium: et per sanctos doctores nominantes patrem primam personam in diumis: sed probatur consequenta. quia vbique est superlatiuum et comparatiuum: sed pri mum est superlatiuum: prius vero comparatiuum. igitur si in diuinis est prima persona. igitur et prior persona. probatur vero quod primum sit superlatiuum de prius tribus mediis. Primo grammatice: nam sic fit comparatio pridem prior primus. Secundo logice. nam Porphyi rius in predicabilibus ponit decem prima genia. Cum igitur semper superlatiuorum sit maior paucitas et plura sint priora genia quam decem: quae non sunt prima: sicut sunt interme dia inter prima genia et species: sequitur quod prius mum est superlatiuum. Tertio probatur phisice quia philosophus concludit in septimo et octauo philosophicorum: quod est dandum vnum primum mouens: et tamen secundum eum multa sunt priora mouen tia. Confirmatur per beatum dionysi. 7. de angelica hierarchia: vbi dicit quod in quolibet ordine est procedere a posteriori ad prius vsque ad vnum hierarcham: et finali ter est dare vnum seraph: qui simpliciter est primus et super omnes et tamen constatr quod sunt multi priores scilicet omnes ab insimo vsque ad primum: et hoc est: quod dicit philosophus v. Thopicorum in fine: quod per superabundan tiam dicitur: vni soli conuenit.
¶ Tertia conclusio: prior natura est ad intra personarum constitutio quam omnipotentiae completa ratio. probatur conclusio ista medio per doc. subti. in prima quaestione suorum quolibeto rum. Quandocumque aliquod in diuinis dicit respectum ad creaturas: eo posterius est quod talem non dicit respectum: sed omnipotentia de nomine suo quendam respectum rationis dicit ad creaturas: constitutio personarum non: igitur prior est natura constitutio personarum ipsa omnipotentia. maior patet: po non enim quo ad praesens in diuinis tria signa. In primo sunt essentialia. in secundo notionalia. in tertio ea quae dicunt respectum ad creaturas / siue sunt essentialia / sicut scientia: siue notionalia: sicut donum: et ratio est: quia prius est quod est a se quam quod est ad aliud: et prius quod solum refertur ad distinctum in perso na quam ad distinctum in essentia: cuiusmodi sunt creaturae. Sed probatur minor: omnipotentia enim dicit respectum ad possibile: sicut potentia: paternitas vero solum ad filium: et filius solum ad patrem: et spiritus sanctus solum ad patrem et filium. Et si dicatur quod essentialia secundum doctorem nostrum prae cedunt notionalia: omnipotentia vero dicit quid essentiale commune tribus personis Dico quod essentialia possunt considerari ab solute: et sic praecedunt notionalia: aut inquantum addunt illum respectum rationis. ad creaturas: et sic sequuntur non ratione sui: sed ratione respectus: sicut scientia in quantum solum nominat cognitionem praece dit quamcunque notionem: inquantum vero addit respectum ad scibile: sequitur Sic dico idem de omnipotentia. Et hoc de secundo articulo. Quo ad tertium articulum sunt xtres difficul tates iuxta tres conclusiones.
¶ Prima est: vnde est hoc quod potentia producendi filium simpliciter dicitur potentia et tamet non dicitur communiter filius possibilis potentia passiua seu obiectiua. Dicit doct. subti. in ista distinctione quod ratio est: quia nomina quae dicunt perfectionem attribuun tur diuinis: non quae sonant imperfectionem et quia nomen potentiae productiue dicit perfectionem: recte dicitur in deo patre: no men vero passiue potentiae non nominai ita perfectionem: ideo non ita solet dici in filio: et est consimile tactum in distinctione 16. capitulo hylarius. In quo hylarius attribu it hoc nomen maior patri: quia dicit perfectionem: et non vult quod filius dicatur minor: quia dicit imperfectionem.
¶ Secunda difficultas est: quomodo potest esse ordo no turae in diuinis cum vnica sit natura. Respon det doctor deuotus hac distinctione. q. 3. quod in diuinis dicitur ordo naturae non subie ctiue quasi essent plures naturae ordinate sed quia in eadem natura: siue ex eadem natu ra iste ordo oritur.
¶ Tertia difficul tas est: Quia si omnipotentia sequeretur ordine naturae constitutionem personarum: sequeretur quod personae essent ratio producemdi creaturas: quod negat doctor subtilis id est q. 2. Dico quod omnipotentia non praeexigit constitutiones personarum tanquam rationemu vt producat effectum seu creaturas: si enim so lus esset pater in diuinis: adhuc esse possent creature: sed iste ordo solum oritur ratione respectuum realium et rationis: quia re spectus reales quibus constitute sunt personae precedunt illos respectus rationis: quo rum vnum vt dictum est connotat omnipotentia et est simile: sicut in sole illuminare lucere praesupponit: et tamen lucere non causat illuni nare: sed solum sunt effectus ordinati eius dem causae: sic in proposito solum est ordo non ra tio agendi: et sic patet ad questionem: quod vi delicet diuinis personis omnipotentia non gra du sed ordine tribuitur: quia illam eandem potentiam quam pater habet a se tribuit filio: et ambo spiritui sancto. Et tunc ad argumen ta. Ad primum nego minorem: et ad probationem dico: quod potentia generandi non est subomnipotentia: vt loquuntur de omnipotentia sancti: quia talis omnipotentia solum habei terminum creatum: potentia vero generandi solum habet terminum increatum scilicet filium: ideo non concludit: et quod arguit de Aug. Dico quod argumentum suum tenet loco extrinseco: intrinseco non. Ad secundum dico: quod maior est vera quando fit elongatio ratione imperfe ctionis: sic non est in proposito: quamuis enim in creaturis sit imperfectionis quod differunt essentialiter a deo: non tamen quod procedunt ab eo: et ideo si hoc secundum conueniat filio dei non patri: non debet imperfectior argui filius. Ad tertium nego minorem: et dico quod ista productio rerum inesse intelligibili fit a tota trinitate: et ratio est: quia completur totum ens reale ad intra ante istud esse co gnitum quod est ens rationis: et quod dicit patet a se producit non obuiat: licet enim pater a se producat spiritum sanctum non sequitur quin fi lius producat eum. Et quod dicit in primo signo pater est beatus: concedo: videndo suam essentiam nec fit beatior his respectibus rationis Et quod dicit Aug. quod visione idearum fit anima beatissima. Dico quod debet intelligi consecutiue id est si in deo videat has ideas signum est beatitudinis: quia videt deum. Et hoc de quastione.
Conclusiones
¶ Ex ista vero distinctione sicut ex praecedentibus tres de mente magistri eliciuntur conclusiones. Prima est: vera aeque litas omnipotentiae tribus vt veritas clamat inest pie. Dicit conclusio quod tres diuinae personae sunt penitus aeque omnipotentes. Et hanc deducit magister a principio distinctionis vsque ad illud ca. Nihil inquit patre minus habet.
Secunda conclusio: a patre gignitur vnigenitus aeque penitus qui potens dicitur: dicit conclusio: quod pater genuit filium per omnia sibi aequalem in potentia. Et deducitur ista conclusio ab illo capitulo: Nihil inquit etc. vsque ad illud capitulum. Sed forte dices.
Ter tia conclusio. Non eo melior est qui genu it aut impotentior: quia non potuit: dicit conclusio quod pater qui genuit non est melior: quia genuit: Nec filius impotentior: quia non potuit gignere. Et deducit istam conclusionem magister ab illo capitulo: Sed for te dices: vsque ad finem distinctionis.