Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 19
Circa textum
Ostque ostensum quo est quae sunt claues apo I stolice: et quis earum vsus etc. Hic signatur. 19. dist. quarti sminarum: quae ita habet continuari ad praecedentes. Nam postquam in praecedenti dist. primo potestas clauis in se est an notata: et secundo mentis macula in peccante extat declarata: Nunc tertio in praesenti di. ad suscipientem clauis est comparata. Et habet di uidi in tres partes principales. In prima determinat de collatione clauis scientie. In secunda de collatione clauis potentiae. In tertia de illorum quibus dantur manerie. Prima in principio. Secunda ibi: Cumque iam constat non omnes sacerdotes etc. Tertia ibi: Qualem autem oportuit etc. Et haec diuisio etc. Circa quam et partem vltimam praecedentis dist. talis mouetur titulus quaestionis / videlicet.
Quaestio
Questio haec docet dae excommunicatio ne maiori quaes possit excoicare: et quis debeat excomunicari. N dei ecclesia
¶ Hhc sic aliquis maiori debeat exconitione ferire / vt a sua clausura remoueat. Et arguitur quod non / tripliciter.
¶ Pri mo modo. Nullus potest iuste alium a charitate separare: ergo nullus potest alium excommunicare maxime excoicatione maiori. Assumptum patet. Tum quia charitatem nullus perdit inuitus. Tum quia nullus est dum viuit / quae non sit ex charitate diligendus: patet consequentia: quia excommunicatio vt vocabulum dicit) a communione separat fidelium: quae communio est charitas: etiam a communione sacrorum.
¶ Secundo ar. sic. Ex communicatio aut est morbus / aut est medicina: ergo nulli est in ferenda / aut omnibus. Assumptum patet: quia si est morbus / nulli est appetenda aut aptan da: si est medicina / omnibus est appetenda et aptan¬ da: quia omnes egemus medico.
¶ Tertio arg. sic. Nullus est tradendus sathanae: ergo nul lus debet excommunicari. Antecedens patet: quia aut traderetur quantum ad corpus / aut quantum ad animam. Non. quantum ad corpus: videmus enim tales non vexari a daemone in corpore. Nec quantum ad animam: quia hoc facere nullus nec debet nec potest. Patet consequentia: quia in excommunicatione maioli traditur aliquis potestati sathanae.
¶ In oppo intum primo autortate christi. Si peccauerit in tefrater tuus etc. vsque ibi: Quod si ecclesiam non audierit: sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et post sequitur. Amen dico tibi: quodcum que ligaueris etc. Tum secundo: dicit apostolus. Ex quo bus est hymeneus et alexander / quas tradidi sathane. Tum tertio idem apostolus. Si quis non amat dominum iesum christum / anathema sit. Ecce ma gister: ecce discipulus excommunicationem approbantes.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus. Quo ad primii articulum termini sunt: excommunicatio / maior / clausura.
¶ Primus priminus est excommunicatio. quasi extra communionem posi tio: habet autem tria nomina: excommunicatio / anathabea et separatio et dicitur excommunicatio vt dictum est: et est tri plex. Excommunicatio maior: et dicitur maior: quia a pitlulibus separat: separat enim a communione fidelium et a per ceptione sacrorum: et poena est guissima quam ecclesia potest inferre. Unde. 11. q. 3. neno: anat habea est aeternae morteis damnatio. et. 24. q. 3. corripiantur / dicitur: quod excommunicatione nulla est maior poena in ecclesia. Secunda excommunicatio dicitur excommunicatio mi nor a iure: quia scilicet non separat a tot sicut maior: so lum enim separat a perceptione sacrorum / non a communione fidelium: et sepius incurritur a iure per participatioem cum excommunicato maiori excommunicatione. ex de sen. excon. Nuper. Tertia dicitur ex communicatio minor ab homine: quae non contrahitur a iure sed infligitur ab homine tantum: et separat a communione fidelium aliquirum / et non sacrorum. 5. q. 2. praesenti. 2. q. 4. in loco. et. 19. dis. placuit vt quotienscumque. et. 34. dist. quorumdam et. 55. distin. si quis de alterius. Quis etiam prima excommunicatio minor: quae tantum separat a sacra mentis / aliquando infligatur ab homine. 5. q. 1. c. 2. Ex quo patet quidam notabilis ternarius. Excommuni catio minor a iure / separat tantum a sacramenis. Ex¬ communicatio minor ab homine vt in pluribus separat ab aliquibus hominibus tantum / non a sacramenis. Dixi au tem / vt in pluribus propter illud quod dictum est immediate quod prima excommunicatio minor aliquando infertur ab homine. Excommunicatio maior separat ab vtroque / et sacramenis et homine. Ex quo primo infertur ali um forum secretum poenitentiae / alium forum istum: illum secretum / istum publicum: in illo idem accusator et reus: in isto alius accusator / alius reus. Ex quo sequitur secundo / quod sunt distincta iudicia. Ex quo ter tio patet quod sunt distincti iudices / aut vnus quasi duo: quia secundum vnum modum iudicat hici secundum aliud illic. Ex quo patet quod sunt distinctae claues hic et ibi: et patet: quia aliquando aliquis pas habet claues qui nullatenus est sacerdos / vt archidiaconus: et qui habent inrisditionem sine sacerdotio in hoc foro: clauditur ecclesia per excommunicationem / et aperitur per absolutionem: sic econtra: simplices facerdotes claues habent primarias / non istas: quia iurisditionem non habent. Sed posito: aliquis episcopus suum subditum excommunicat / et intimat in publico ita esse: teneor ne qui sum frater minor / non subditus episcopo / illum euitare? Dico quod non si sua auctoritate excommunicat: solum enim in subditos habet imperium. Sed si auctoritate illius cui subiicior / excommumicat / vt domini pape: sum obligatus euitare: ideo sequitur / quod si quas simpliciter excommunicat / illius au ctoritate excommumicat / cui omnes tenentur obe dire. Ex quo doctor subtilis. inferti / quod istud cadit sub illa regula iuris: Quod non est concessum / est prohibitum. Illa enim regula vera est de his quae non conueniunt regulariter alicui / sed ex aliqua concessione speciali: et tunc auctoritate eiusdem tenentur generaliter christiani vitare excommumicatu / cuius auctoritate in currunt paenam excommunicationis minoris / si non vitant: vnde incurrunt illam auctoritatem legis latoris: non autortoritate huius iudicis. Est et alia regula iuris / quae videtur praecedenti oppo sita: sed non est. Quod non est prohibitum / videtur esse concessum. Capitur enim ista regula in his quae regulariter conueniunt. Ex quo sequitur quod curati parochiales non possunt excommunicare ni si in casibus eis expresse concessis: quod est eui tatio multorum periculorum apud multos far tuos. Frequens prochdolor in ecclesia est percussio huius gladii: quae in iure diuino. rarissi¬ ma est extracta ab apostolis. Paulus enim in su is epistolis solum ter inuenitur excommunicasse. Primo. Omnino inquit inter vos auditur fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes: ita vt vxorem patris sui quis habeat. Et post pauca subdit: Ego absens corpore / praesens autem spiritu iam iudicaui: vt praesens eum quis sic operatus est in nomine domini nostri iesu christi congregatis vobis in vnum: et nimio spiritu cum virtute domini Iesu trade dere huiusmodi hominem sathanae in interitum carnis: vt spiritus saluus sit in die domini nostri iesu christi. Secundo idem apostolus. Quidam circa fidem naufragauerunt: ex quibus est hymeneus et alexander: quos tradidi satha nae / vt discant non blasphemare. Tertio di cit. Si quis vobis euangeligauerit praeter id quod accepistis / anathema sit. Sunt et tria loca in Paulo / in quibus prohibet bo nos habitare cum malis: quasi sit excommunicatio minor ab homine / non numero. Unum locum vbi dicit. Si is qui frater nominatur inter vos est fornicator / aut auarus / aut idolis seruiens / aut maledicus / aut ebriosus / aut rapax: cum huiusmodi nec cibum sumere: quia iam allegatum est illud ca. de primo excommunicationis ma ioris modo. Primus locus est vbi dicit. Denunciamus vobis fratres in nomine domini no stri iesu christi: vt subtrahatis vos ab omni fratre inordinate ambulante. Et post pau ca subdit ibidem. Si quis non obedierit ver bis nostris per epistolam hanc / notate: et non commisceamini cum illo vt confundatur. Se cundus locus eiusdem apostoli est. Erunt homines sese amantes. Et post mala recitata ait: Et hos deuita. Tertius locus apostoli est. Haereticum hominem post vnam et secunlam monitionem deuita. Ioannes vero nec ad ternarium nec ad binarium venit / sed in vnitate vnus stetit. In epistola enim sua canonica ait. Si quis venit ad vos: et hanc doctrinam non affert: nolite eum recipere in do mo /nec aue ei dixeritis. Qui enim dicit illi / aue: communicat operibus eius malignis. Ulterius notandum / quod exconcatio solet dici tripliciter. Uno modo seu primo a gratia: et sic quicumque est in peccato mortali est ex communicatus. Secundo ex communicatio dicitur a caetesti paradiso: quomodo loquitur Augustinus in sermone. Uniem bene viuens ab illo caelesti conuiuio excommunicari non timebit Tertio dicitur ex communicatio / quomodo iura loquuntur: et iam de ea dictum est. Secundo dicitur anathema / ab ana quod est rectum / et thomos diuisio: quast recta diuisio: quia numquam sine magna causa debet quis excommunicari. Quod autem ana significet rectum / dicit Braecismus in greco. Quattuor ana notat: re / sursum / equaleque rectum. Sicit anadiplos / anatheosis / anathema. Et iu xta physicos ana duos scrupulos. Et dicit apostolus. Si quis non amat dominum nostrum iesum christum sit anathema. Maranatha non est existimandum manatha esse nomen excommunicationis: sed paulus incutere voluit timorem / vt timeremus excommunicationem ex aduentu domini. Maranatha enim ex siro verbum compo situm et greco: signat / dominus venit. Tertio di citur separatio: et patet ex iam dictis.
¶ Tertius ter minus est clausuram. Unde nota triplicem esse clausuram: bonam / meliorem / et optiman. Clausura in mundo ad praeliandum quomodo clauduntur milites ad pugnandum: et haec est bona. Sic in claustro sancti victoris prope parrhysius scriptum est. Claustrum nolenti mors est / sed vita volenti. Per claustri sedem / caei mercaberis edem. Ut vadat homo de clautro mundi ad claustrum paradisi. Secunda clausura in purgatorio ad purgandum: et haec me lior: non ratione poenae / sed certitudinis. Clau sura caeli ad regnandum: et sic sunt tria clau tra. A primo in proposito excommunicatus excluditur: sed qualiter / in conclusionibus videbitur. Quantum ad secundum arti. sunt tres con clusiones. Prima est de possibilitate excommuni cationis. Se dea de potente ex communicare. Ter tia de iteratione et absolutione.
¶ Prima est haec. Et si quis excommunicari quat: non tamen nisi gui trimine extat excommuieandus. Ista conclusio habet tres partes in virtute. Prima / quod excommunicatio est possibilis: sed quae iure: iure diuino ex iesu christo primo: secundo ex paulo: tertio ex ioamne: vt in pri mo dictum est art. Ubi primo notandum excommunica tionem non esse peccatum / sed paenam peccati: patet: quia ab extrinseco est: et infertur in paenam facinoris. Secundo quod non dicit formam realem sed rationist patet: quia causatur a sola voluntate alicuius di stantis. Unde papa existens romae potest excommunicare aliquem in damiano: et ita est respectus rationis. Ex quo sequitur quod est ens respecti uum: vnde communicare dicit respectum / et excommunicare similiter: quia ad idem genus reducuntur priuatio cum suo habitu /secundum Augustinus 5. de trini. Tertio est poena privatiua: quia privat communionem / prout omnia membra ecclesiae sunt iuncta in charitate influem te. scilicet christo in vita spirituali. Sed cuius est paenax peccati mortalis: eo modo solum quae est statutum. Unde in primitiua ecclesia ad incutiendum timorem / excommunicatus arripiebatur a daemone: nullus tamen modo excommunicatur pro culpa enormi / nisi habeat annexam contumaciam: quod non sper factum est in primitiua ecclesia. Secunda pars conclusionis diciti / quod excommunicatio est possibilis fieri in aliquem etiam iuste: patet: pater enim familias secundum rectum ordinem filium inobedientem extra do mum ad trimpopus eiicit: vt saltem sic corrigatur: ergo simili ratione qui praest in domo dei: potest et debet com similem eiicere extra domum: et haec est excommunica tio. Secundo in arte medicinae videmus membrum ordinatum ad infectionem aliorum membrorum recte eiici a corpore: ergo similiter in spiritualibus tres puni tiones malorum fiunt / etiam publice ad conforta tionem bonorum: vnde sicut sunt primo argumenta in logica ostensiua et ad impossibile: et secundo in medicina medicamina lenitiua et aspara: et tertio dulces monitiones et asparae in moralibus ita reddendo singula singulis in ecclesiasti cis iudiciis sunt haec tria. Instructio / curatioi correctio. Instructiones quasi syllogismi ostensiui quae non obtemperant ducuntur ad impossibile: curationes lenitiue: quae curari aut nequi unt aut negligunt / curantur asperem: et qui non corriguntur dulcibusi corriguntur flagellis. Tertia pars conclusionis dicit / quod solum pro gui crimine est excommunicandus: loquimur autem hic de excommuni catione maiori quae aliquando est a iure: et est praeseruatiua ne peccet homo: aliquando a iudice: et est curatiua: nec haec vt dictum est imponi debet nisi pro contumacia: vnde debet monitio praemitti: vt sic de contumacia conuicatur. Contumax autem dicitur quo bis et selis monitus / tertio peremptorie citatus non comparet: aut secundo si comparet non vult stare iuri: vel quando offensa est manifesta: vel ter tio iussus a iudice non vult emendare. Et si dicatur: christus non excommunicauit: ergo nec ecclesia de¬ bet excommunicare: cum ipse fit exemplum nostrum. Dicen dum quod licet ipse in persona non excommunicauit: tamen de dit et modum et auctoritate excommunicandi. Sed diceret forsan quis: non sunt coram caeco ponenda offendicula: sed excommunicationes sunt offendicula. Di tendum quod non: immo sunt medicina praeseruatiua. Frater hugo de nouo castro praesenti distin. q. 1. ponit tres conclusiones istius materiae aperiti uas. Prima est. Ecclesia non potest excommunicare nisi pro peccato mortali: quod potest benet male intelligi: quia in excommunicatione tria sunt. Primo enim excommunica tio excludit a perceptione sacrorum: secundo a communione fidelium. tertio est quasi intrusio intur daemo nes: modo licem quo ad tertium non debeat fieri nisi propter peccatum mortale: tamen non videtur quo ad primum et secundum quin possit ferri pro alio peccato quam mortali: sicut praelatus in aliqua religione potest sulpendere a communione fratrum ad tempus sine peccato mortali. Item in excommunicatione debet esse conformitas diuine voluntati: sed deus nullum intru dit intur demones nisi pro peccato mortali. Dico secundo quod non potest hunc absolute et in particulari excommunicare sine accusatione sui vel alterius: quia non potest ferre excommunicationem nisi pro peccato euidenti aliquo modo. Dico tertio quod ecclesia in generali et sub conditione potest ferre excommunicationem maiorem nulla denunciatione praeuia: vt puta: excommunico omnem furem vel homicidam: et sic excommunicatur aliquis sub s. scilicet si fecerit hoc / excommunicetur. Ratio huius est: quia quicunque separat se ab ecclesia triumphante / potest sub si separari ab ecclesia militante.
¶ Secunda conclusio ess de potente excommunicare: et est haec. Et si cuncti sacerdotes claues habent sacerdotii: non tamen quique possunt excommunicare nisi iurisditionem habe ant. Ista conclusio habet tres partes in virtute. Prima patet ex praece. dist. quod omnes sacerdotes habent claues sacerdotii: sic equidem comformes sunt petro: dato quod non habeant executionem. Secunda pars diciti / quod non omnes possunt excommunicare: patet: quia non omnes habent popistulum subditum. Ideo tertia diciti / quod possunt quo habent iu risditionem: dato etiam quod non sint sacerdotes vt archidiaconus: vnde hic voluit doc. deuo tus. q. 3. praesentis distin. quod potestas excommunicandi plus debet: immo dici debet simpliciter gladius / non clauis: claues enim secundum eum solum sunt sa cerdotum: quia proprie sunt ad aperiendum: vnde ista potestas est arbitrandi inter deum et hominem: alia inter hominem et hominem: ideo haec est or dinis / illa praelationis: licet doctor noster dicat claues / vt patuit: et hac excommunicare aliqu de iure / aliqui de consuetudine possunt: sed qui nu merus est maiorum excommunicationum a iure aui canone? Dicit doctor noster / quod numerus iam non est quasi determinatus verum est quod spi ritualis homo euadit omnia. Aliquando emim fuit pos sibile dicere numerum: sed modo cum crescant ad nutum capitum / non est valde facile numerare. Dicit tamen frater Astexanus astensis in sunma sua / quod numerus excommunicationum latarum a iure sunt. 10i. et forsan vnitas vltra centum vt arguatur superfluum: hic sit deus iustus iudex. Ex conclusione igitur infertur / quod omnes habentes ecclesiasticam auctoritatem in foro contentiosopossunt ex communicare: quia huic est annexa. Et ideo episcopus / abbas / prior / et omnes tales habentes iu risditionem / possunt excommumicare. Infertur post modum / quod non habentes huiusmodi iurisditionem nequeunt excommunicare. Ulterius nullus excommunicatus potest excommunicare: quia excommunicare est aliquid pertinens ad communitatem eccle siae: sed talis est extra ecclesiam. Ex quo vltra sequitur / quod aliqui irregulares / vt bigami: possunt excommunicare cum fiunt officiales: quia haec potestas non est annexa ordini. Sed quas possunt excommunicantes excommunicare. Primum di ctum. Innocens non potest excommunicari: tamen tam diu deberet tenere sententiam / donec diffinitum sit per superiorem. Secundum: dum interposita est legittima appellatio / non tenet. Tertium dictum: quod vnus non potest ex communicari pro peccato alterius: quia excommunicatio est poena peccati. Unde quando participantes exconmunicantur: non fit propter peccatum excommunicati / sed propter proprium: vt quia contra obedientiam participant cum eo. Ex quo sequitur / quod infidelis non potest excommunicari: quia non fuit de communitate ecclesiae: nec percipit aliquid de bonis ecclesie: ideo eis priuvari non potest. Se quitur ultra / quod damnati excommunicari non possunt: quia nullum influxum habent ab ecclesia. Sequi tur vltra / quod exempti ab aliquo iudice excommunicari non possunt: tamen aliquis qui non est de iurisditione: propter delictum quod committit in illa regione vel dominio / potest excommunicari. Ul tra sequitur / quod communitas aliqua tota non potest excommunicari: quia non est praesumendum / quod in illa vniuersitate non sint aliqui boni: potest tamen in terdici. Unde vltra sequitur / quod illi quae sunt in paradiso excommunicari non possunt. Ultra qui participant cum excommunicato maiori excommunicatione incurrunt excommunicationem minorem. Excipiuntur tamen quae sunt de familia / vt domestici. Ultra quae propter correctionem aut emendam eis loquuntur: uvltra propter necitatem vt eis obligatus: vltra quando ignoratur excommunicatus. Unde versus. Utile / lex / humile / res ignorata / necesse. Utile propter salutem excommunicati: lex / vt vxor: humile / filiae / serui et ancillae: res ignorata: ne scitur excommunicatus: necesse: petit elemosynam qua indiget. Ultra participans cum exconmunicato maiori excommuniaatione cum perticipantibus suis: vt citius redeat ad obedientiam / est excommunicatus maiori excommunicatione. Notandum tamen / quod si aliquis sit secreto excommunicatus: non debet vitari in publico / sed in secreto. Sed numquid sacerdos recipiens oblationem ab excommunicatis peccat? Dicendum / quod in ecclesia non debet recipere / sed in domo sicut alia debita. Sed quo poena excommunicati: Priuatus est omni actu legittimo: nec eli gere potest / nec eligi. Est priuatus omnibus bonis spiritualibus ecclesiae: quia separatus est a corpore: nec influentiam recipit a capite. Est priua tus ecclesiastica sepultura: est priuatus om nibus bonis temporalibus: et tenetur restitu ere quae percepit. Et si exerceat actum alicui ordinis vel sacramenti alterius / erit irregu laris: et nullus sibi tenetur obedire: nec principes tenentur ei subiici: quia nullam connexionem habent cum ipso / qui non est connexus cum ecclesia.
¶ Tertia conclusio est de itera tione et absolutione: et est haec. Excommunicat iterum potest excommunicari / et ab vna excon municatione absolui / et postmodum ab aliaIsta conclusio tres habet partes. Prima dicit quod ex communicatus potest rursum excommunicari: patet primo ex vsu ecclesiae: quae errare non potest. Sic videmus in poenis aliis impositis: quia super vnum ieiunium potest imponi aliud ieiunium / et super vnam vigiliam alia vigilia. Tanmen secundo vbi est nouus morbus / debet esse remedium nouum. Uidemus autem quod aliquando idem homo est incendiarius etc. ergo necesse est replicari remedium. Tum tertio: si non possent ex¬ communicari: cum non excommunicati possint excommunicari: essent ex peccato melioris conditionis quam inno centes quo ad hoc. Secunda pars dicit / quod ex communicatus potest absolui ab vna ex communicatione in patet: et addit quod postmodum ab alia etiam patet. Sed a quo absoluetur excommunicatus? Dico primo: ab illo a quo est excommunicatus / si fecerit propria auctoritate: quia promptiores sunt leges ad soluendum quam ad ligandum. Dico vltra quod aliquis de iurisditione vnius non potest ab solui ab alio qui non est eius iudex. Sed si a iure sit excommunicatus: numquid potest ab solui ab vno sicut ab alio in diuersis iurisditionibus? Dicitur quod ita potest vnus si cut alter qui excommunicauit: velit aut nolit potest eum absoluere. Sed si sit a iure: cum non nisi pro peccato incurrat: non potest absolui nisi poeniteat. Ex quo sequitur quod ab sens et ignorans non potest absolui. Sed si sit a iure: dico quod non deberet absolui / nisi eo modo quo fit a iure. Et notandum quod hae probati ones pro magna parte sunt abbreviatae de. 15. di. fris Rich. de media vil. et multae captae in forma propterlabbreviationem operis / ex. 4. fris Fram. de maro. di. 19. et quia sufficiebat. Quo ad tertium articulum sun ltres difficul tates.
¶ Prima est. Quis potest absoluete ab excommunicatione lata a canone? Dicit fratur Hugo noui castri praesentis dis. q. 1. quod papa: cuius voluntas est illius excommunicatio vel is cui con misit / vt episcopis. ex de sen. ex. nuper: nisi in ter duobus casibus id est sex / quas sibi retinuit. Pri mus quando aliquis est ex communicatus ex graui iniectione in clericum vel religiosum. 17. q. 4. si quis. Secundo quando quis incendit ecclesiam: et est denunciatus: ex de sen. ex. tua nos. Tertius quando aliquis fregit ecclesiam: et est denunciatus eo. ti. conqui sti. Quartus quando aliquis communicat scienter cum ex communicato nominatim a papa: ibi de. significauit. Quintus quando aliquis falsificat listeras sedis apostoli cae. ex de crimine falsi. dura. Sextis cum aliquis communicat in crimine cum excommunicato ex communicatone maiori in casu cum dominus papa absolutionem re tinuit: et hoc inquit non quatat doc. noster.
¶ Secunda diffi. doc. sub. dicit excommunicationum numerum tempore suo esse multum difficilem. Fratur astexanus tempore suo redegit ad. 101. vt patet in summa sua Frater Fram. de maro. in praesenti di. quod ad ter¬ quattuor vel quater tria id est duodecim reducun tur. Quis eorum dicit verius de his quae inferumtur a canone: ponam brevitemr. 12. illos modos. Primus est contra haeresis fautores et defen sores / consentientes et auxilium ferentes. Secundus onta schismaticos et fautores eorum. Tertius e vm ferentes ecclesis / clericem et religiosis quam tumcumque laicis et bonis ecclesiarum. Sed si aliquem de istis percutit ex correctione / sicut magister discipulum / vel als: non incurrit excommunicationem: nec si ex surreptione dat alapam: quia non est pec catum mortale ex actu surrepticio: bene tamen esset irregularis si sic interficeret. Similiter si se defendit modo debito: vt si clericus inuadit lai cum: et ille modo debito defendit se. Quartus qua cumque rapit bona ecclesie contra libertates et immu nitates / et huiusmodi. Quintus si religiosus non portat habitum suae religionis quem debet por tare intra claustrum. Sed quid si sub veste superiori: et super habitum portat alia vestimen ta: Credo quod sit excommunicatus: quia non portat habitum proprium illo modo quo debet eum portare: si tamen honestum habitum portat supra / sicut capam nigram / quod licet credo. Sextis si religiosus et benficiatus audit physicam id i. medicinam / et iura ciuilia extra modoasterium seu domum. Septimus de falsariis. Octauus de incendiariis. Nonus de piratis quae depriendantur christianos in mari. Decimus quo procreat achiuos / vel mittit vel fauet. Undecimus de sortilegis / quo docent vel faciunt incantationes et diuinationes. Duodecimus de his qui dant vsurariis licentiam fene randi / et recipiunt eos. Notandum autem proptrer casum decimum ex communicationis: quod hoc genus hominum quos vocat frater Francis. de maro. achiuos aut achimos: trinomii sunt: de quibus fa cit mentionem Iacobus de vitriaco / in lib. quae dicitur de terra sancta: et incipit: Postquam dieit: a iuuentute enim sunt inbuti huiusmodi homines falsis opinioibus: vt sint parati propater lucrum christianos interficere: et non curant si post occidantur. Hi primo dicuntur assisini: quia assistunt ad occidendum. De his frater Bartho. pisanus in sum ma sua. c. de assisinis: et extra li. 6. ti. de ho mitut. c. pro humani. Dicuntur secundo achimi: quia sunt parati ad interimendum. Achim enim paratus dicitur / vt dicit Papias. Uel dicitur ab a quod est sine / et chimus humor: quasi si ne humore propter crudelitatem. Dicitur tertio achiui forte quia descendunt ab acheo filio ino uis: vnde oui. in epistolis. Quicquid delirant reges plectuntur achiui. Tertia difficultas est de sacrilegis. Si omnes sunt ex communicatis dicitur quod non sunt excommunicati: quia hoc expresse non habetur. sed de veneficiis: dicit quod habetur expresse. Sed quid si quis iniecit manum in clericum et post ingreditur in re ligionem numquid potest absolui per praelatum: dicitur quod si non sit enormis iniectio potest: si ve ro sit enormis non potest. Sed quid si duo religiosi percusserint se: dicitur quod si non sit enormis percussio quod praelatus vtriusque potest absoluere eos: si vero sit enormis non potest. Sed si religiosus percusserit clericum lecularem. dicitur quod tunc praelatus absolue re non potest sed papa. Ex his omnibus patet ad questionem: quod vet ecclesia dei sic aliquos det maiori excommunicatione ferire vt a sua clausu ra remoueat. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum triplex est communio. Pure spiriualis vt dilectio: pure corporalis vt conuersatio exterior: media vt sacramentorum sumptio: a prima nullus in via separatur: a duobus aliis bene propter melius.
Conclusiones
¶ Prima est clauis scientie vere asseritur esse noticiae si magistro creditur. Dicit conclusio quod si nos credimus magistro clauis scientie est habitus scientiae et discretio. Et ponitur a principio dist. vsque ad illud c. Cumque iam constat non omnes etc.
¶ Se cunda conclusio. Omni sacerdoti clauis potentiae collata est piae vt resistat morti. Dicit conclusio quod omnes sacerdotes boni et mali clauem habent potentiae vt possint eripere et vita et opere populum de morte perditionis. Et ponitur ab illo capitulo. Cumque etc. vsque ad illud capitulum. Qualem autem oportuit esse etc.