Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 10
Circa textum
Distinctio. 10. illidit pernitiosum errore eorum qui dicunt christum non veraciter esse in sacrameto eucharistiae: CUnt item alii praecedentium insani am trascendentes: qui dei virtutem etc. Hic signatur. 10. distin. huius quarti: quae ita habet continuari ad praecedentes Nam postquam in praecedenti distin. magister elisit errorem quantum ad cibum sumentem: Nunc in praesenti distin. confutat risorem quantum ad christum cibantem: dicebant enim tales christum non esse vere in sacramento. Et habet diuidi praesens dist. in tres partes principales. In prima error collocatur. In secunda error confirmatur. In tertia error reprobatur. prima in principio. secunda ibi. Qui errandi occasionem etc. tertia ibi. Quo rum perfidiam etc. Prima manente indiuisa: secunda in tres partes diuiditur. In prima erroris ponit fundamentum. In secunda erroris peruertit commentum. In tertia consolidat suum firmamen tum. prima in principio. secunda ibi. Quae ex eadem ratione. Tertia ibi. Ait enim Aug. etc. Rursus prima et secunda partibus indiuisis manentibus. tertia in tres partes diuiditur. In prima auctoritas contra se scribitur. In secunda dubie tas ex dictis oritur. In tertia facilitas verius onnditur. prima in principio. secunda ibi. Dein de addit etc. tertia ibi. Attende his diligenter etc. Haec est diuisio praesentis dist. etc.
Quaestio
¶ Quaestio haec declarat perlucide quo christus contineatur sub spe panis et vini et habetur a sco. per noue q. huius di. et multorum doctorum opiniones reprobantur quas posui in decisionibus nostris 2x N expsco sub speiebus posito competat motus aut vi sio. Et arguitur tripliciter ad partem falsam
¶ Primo quod piscophus non est realiter sub specibus panis et vini. Si corpus xpiscpi esset ibi: aut quantum aut non quantum: neutrum est dicendum. igitur. Paior patet ex primo principio. Minor probatur: primo non est quantum: quia tunc specie panis excederet: quod non est verum: quia in aere propinqui speci non est christus nec non quantum: quia tunc ibi non viueret dicente hilosopho in principio. 2 de anima: quod anima est actus corporis organici: et per consequens quanti.
¶ Secundo arguitur quod christus non possit moueri in eucharistia: Christus sper est in caelo: ergo non mouetur in eucharistia. Assumptum patet per Aug. de conse. dist. 2. c. Prima quidem heres. donec finiatur secluenum sur u est dominus. patet consequenta: quia in motu locali de qua loquimur oportet dimittere locum a quae: et venire ad locum ad quem.
¶ Tertio arguitur quod chritus potest videre oculo corporali in sacramento: nulla perfectio deperditur christo: ex hoc quod est sub sacramento. ergo potest videre vt in sacro. Assum ptum patet. alioquin opera maxime benignitatis operando punirentur. consequenta patet. quia sicut intellectio est perfectio intellectus: sic visio corporali pculi.
¶ In oppositum pro primo. Hoc est cormeum. Et. Caro mea vere est cibus: pro secundo quod moueatur: est auctoritas philosophi. 2. thop. Motis nob mouentur omnia quae sunt in nobis: igitur ad motum hostiae mouetur christus pro tertio: quia vi sio corporalis non fit nisi a potentia habente organa seu organo habente modum extensiuum: quod non est in proposito.
¶ In ista quaesti. sunt tres articuli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus
¶ Primus terminus positio: habet autem capi tribus binariis positio secundum libros varios. Est enim positio grammaticalis: et est quando vnam vocalem duplex imme diate consonans sequitur: et tunc vocalis praecedens po sitione producitur: ne aliud impediat: et dicitur thesis in greco. Secunda positio est de li. thop. vnde in primo illius positionem diffiniens philosophus dicit: posi tio est acceptio alterius extranei in philosophia: hoc modo dicimus haec est positio tho. haec bonauem. haec auerroys. et reliqua similia: vnde hoc modo qua sunt communia alicui scientie non dicuntur positiones: sed verius dignitates: vt deum esse in theologia subie ctum non dicitur positio: sed dignitas: et huius positio dicitur aut potest dici suppositio: de qua agit phi lo. in. 1. poste. et tunc esset auferesis quae caput tollit dectois vt conias pro Iecommunias: et staci pro eustacius: vt in li. poste. limitetur suppositio pro eo quod est sub dignitate: et ab ea euidemter progreditur. Tertio dicitur potes idem quod dispositio et est de li. priorum. Unde aristo. in primo similsum diffiniens dicit: similsus est oaeno in qua quaibusdam po sitis necesse est aliud euenire per ea quae posita sunt: quid est positis aut posita: nisi dispo sitis aut disposita scilicet in modo et in figura. Quarto dicitur positio: vt idem sit quod essendi po sitio: cui non esse opponitur: et a qua venit positiuum: et hoc modo illius quod habet esse nobilius positiuum nobilior est positio quam ex toto nihil exterminat. Quito dicitur positio apud gilber. porre tani vnum sex principiorum: quam gilb. pictaui. episcopus diffiniens dicit. Positio est quadam partium sit et geniationis ordinatio: in quo breviter tangit tria. Primn positionis genus dum dicit: positio est quadam situs: sicut homo est quoddam animal: non tamen omne animal: sic positio et situs: totum enim situatur non tamen proprie ponitur sed partes sic situantur quod ponuntur. ideo secundo additum est partium sed quia positio est naturalium non proprie arti ficialium quae ad libitum collocantur dicente in arte poetica flacto horatio: Pictoribus at que poetis semper fuit equa potestas quodli pet audendi: ideo additum est tertio et geniati onis ordinatio: et haec positio est quidam re spectus extrinsecus adueniens fundatus in posito terminatus ad locum longe altius. De huiusmodi positione in suis praedicamentis de positione et hoc habitu frater nicolaus poneti turonen. quam praefatus gilbertus disseruit et habitum vt decimum praedicamentum in specibus ostituit. Sexto dicitur potes species quantitatis qua vt patet per albertum magnum in commento praedicamti quantitatis: tres habere debet conditiones. Prima est vt sit quantitas continua: hac de causa numreus non est positio. Secunda vt sit ordinata: hac de causa confusum non est positum: et confusio non est positio. Tertia vt sit per manens: ideo teimpus non est positio dato quod esset continuum: et haec positio aliquando vocatur mo dus quantitatis extense.
¶ Secundus ter minus est motus. vnde vltra dicta de motu li. 2. distin. 6. termino. 3. nota tria de motu. Primum est quod secundum philosophum in. 3. philosophicorum: auer roys in commento: et auicenna in sua sufficientia motus est actus mobilis secundum quod mobile: in qua diffinitione tanguntur tria: nec oportet meditari eandem diffinitionem esse hanc et aliam: haec enim est formalis alia materialis: vt dicunt praenominati: et patet: quia subiectum dico dum dico entis in potentia: non vt informatum motu: dum vero dico motus est actus mobilis: subiectum dico vt informabile motu. Primum quod tangitur est actus: ex quo infertur primo quod motus non est non ens: quia actus positiuum dicit. Secundo quod non est alteritas: quia vt scribit philosophus in post predicamentis: motus sunt sex species quarum alteratio vna est ex qua est alteritas. motus igitur est genus alteritatis seu altera tionis. Tertio quod non est inequalitas: quia proprie inequalitas in solo predicamento quantitatis reparitur: non sic motus: hee. 3. opiniones sua habent fundamenta: tamen sunt falsae: dato quod vergat aliqualiter in non ens et mobile altere tur et sic fiat inequile neutrum trium est motus: sed motus est actus: sed cuius est actus non monentis: vt mouens est sed mobilis: quod secundo tangi tur sed quia mobile plura dicit sub qua ratione mobilis motus est actus mobilis tertium venit scilicet secundum quod mobile. Secundo notandum secundum philosophum in. 5. phisico. iuxta principiun quod mobilium tres sunt modi: aliqua mouen tur secundum totum: vt totus lapis mouetur: aliqua mo uentur secundum partem: vt homo sanatur: quia thorax seu pectus eius sanatur: aliqua mouentur per acci dens: vt nauta in naui. Tertio notandum quod motus non est aliquid absolutum: secundo quod non est respectus intrinsecus adueniens: quia non oritur immediate posito fundamento et termino: tertio quod est respectus extrinsecus ad ueniens subiectiue quod in re mota terminati ue in mouente: et differt a productione passiua quae terminatur ad producens hoc ad agens.
¶ Tertius terminus est visio. visio pontca pi tripliciter vt nunc de ea loquimur: vnomodo effectiue obiectiue: eo modo quo dicit magister in in mo smimarum. 17. dist. quod deus est patima mea: quia e ficit eam in me: et spes mea: quia specia meam efficit Et de homine multum se mouente solet dici quod est motus: Secundo modo passiue: si enim in. 3. de anima dicit philosophus: quod intelligere est pati quare suo modo non erit videre pati. Tertio capitur visio pro qualitate absoluta producta a videm te et re visibili: et tantum de primo articulo. Quo ad secundum articulum sun tres conclusioes Prima conclusio est de corpore dominico sub sacramento altaris existente. Secunda de proprietatibus inexistenti bus corpori christi aut naturalitur aut sacramentali ter. Tertia de virtute christi corporis: vt in hostia vtrum possit mouere obiectiue aut in tellectum aut sensum aut aliquid transmutare.
¶ Prima est haec. sic corpus christi est in eucharistia realitur vt in caelo sit: et in pstloribus loc possit esse localitur. Ista conclusio. 3. habet partes. Prima dicit quod corpus christi est in eucharistia realiter ista pars patet. Hoc est inquit corpus meum Et si quis dicat hereticus quod est verum reprtesentati ue: sicut illud. Ego sum vitis dea: obuiat augustis regla. 93. q. q. 69. Solet circunstantia scriptu rarum illuniare saninam quam etiam ponit doc. in. i. q. 2. prologi operis anglicani immediate enim dencto. Ego sum vitis vera: christus subiunxit: et vos palmites: quod figuratiue dictum est: ideo et praecedens: sed in luca dicto: Hoc est corpus meumlubiunxit immediate: quod pro vobis tradetur. Cum etiam dixisset. Hic est calix sanguis mei subdit qua pro vob fundetur. Et si quis obiiciat ex. iohe quod audito hoc verbo caro mea vere est cibus: multi ab ierunt. Tunc ibus dicit. Spiritus est quao viuificat: ca ro autem non prodest quicquam: verba quae locutus /sum vob spiritus et vita sunt? Dicendum quod non erat in sacramento nec est modo quomodo intellexerunt: qui retro abiert: est tamen vere. Unde aug. de conse. dist. 2. Prima qua dem heresis. Ipecundum quidem et non ipsum corpus quod vi debatur manducatur: ipisum inuisibiliter non ipsum visibiliter. Sed tunc tria occurrunt impossibilia. Primum quod sit quantum cum quanto: aut quantum sinequantitate sua. Secundum quod sit maius in minori. Tertium quod hoc sit corpus christi sine mo tu. Primum patet: quia quod quantum nequiat esse cum quanto est: quia quantum locum occupat suspenditur actio quanti ne locum occupet: quod est deo possibile manutenentia causae in esse et non agat hoc modo potest deus facere totum mundum praesentem fora mini acus: vt notat hoc frater franc. de maro. vnde patet quod corpus christi non est hoc sine quantitate sua. Sed tunc quomodo potest esse corpus christi et maius in minori hostia: habericus dicit de gan in dauo quaeli. 1. q. 6. Et egidius romanus quali. 1. q. 4. et quaeli. 2. q. 17. Et breviter tot et tanti hus viae extiterunt: vt dicatur via communis: quod primus terminus huius conuersionis non est quantitas: sed sub stantia corporis dominici: quae ex se modum quantitatiuum non habet concomitans autem terminus est hoc ad modum primi termi: ideo quantitas est ibi indiuisibiliter. Sed contra obiicit doc. quia res nequit esse sine proprietate naturali sua vndecumque producatur: habitudo enim ad varium agens effectum non distinguit specieforsan non sper numero: ex tertio de trinitate. Adam enim eiusdem rationis homo est cum abraam: led non eodem modo productus. Et idem ignis forsan numero in eadem materia a duobus ignibus potest produci disiunctiue: vt notat doctor infra. 63 distin. q. 3. Et si quaeratur potentia absoluta dei: potest ne ibi esse substantia corporis dominici: licet ibi non esset quantitas. Dico quod sic maxime determinata cum sit posterior substantia: et sic patet quod facit deus posterius acciemens sine priori substantia: quanto magstis potest econuerso: licet forsan non sine interminata: si interminata quantitas non dicat nisi possibilitatem vt substantia figu retur: per scilicet quantitatem terminatam. Et si dicatur corpus organicum quod animam suscipit. Dico quod esset organicum secundum partes substantiales: sed non quantitatiuas. Mirantur qui non viderunt ad pauca respicientes: cogitare tamen domint idem corpus nunc rarum / nunc densum / nunc magnum nunc paruum: non mutata substantia sed muta ta quantitate: vnde forsan ex hoc motus venerabilis inceptor frater Guillermus oban in quarto. q. I. huius sacramenti in solutione secundae difficultatis post propriam solutionem dicit: quod in hoc sacramento partes corporis intrant partes vt in aure est oculus: et in pede manus et sic est possibise fore sub tam parua specie panis: hoc inquit frater Id hanes: verum dicens tollit omnem figuram a corpore humano et ordinem: vnde et vitae repugnat Dicit ergo quod cogitando de positione quae di cta sunt in primo articulo: apertum est quod quaeritur: tantus est enim christus in sacramento quamtus in caelo concipiendo positionem de genere quantitatis: et tanta distantia inter pedes et caput hic vt ibi. Ex quo probabiliter in fertur quod si stat in caelo quod creditur: de quo in fra. 49. dist. forsan dicetur stat et hc. Sed capiendo positionem pro vno sex principiorum corpus christi secundum totum et partes totam aeque indistanter hostiam aspicit: vt non magis sic loquendo vni parti hostie approximet vna pars christi corporis quam alia. Ex quo patet non oportere si hostia circulariter moue atur corpus christi circulari aut si superius vertatur in inferius hostiae: sic caput christi poni inferius et pedes superius. Sed occur rit dubietas: fiat panis in forma et quanti tate similis corpori christi: sicut est vt dicitur figura corporis eius parrhysius in introitum ecclesiae palacii. et conuertat hic panis: numquid habebit positionem quae dicitur principium? Dico quod non sed per totam specien panis erit caput erunt pedes etc. Et si species panis sub qua sunt pedes christi vertatur aut giretur superius: non tamen pedes christi. Cerne exemplum apertum. Di xit (distigium metro quodam Abra tenens speculum sese speculatur heramque: nec si speculum abra giret here circulatur facies. Sed dubium restat tertium. Quomodo est possibile cor pus christi de nouo hic esse non mutatum. Dicit tho. dicit communis opinio propter mutati onem alterius in ipsum corpus christi. Hoc vt arguit frater hugo noui castri. in. q. 2. praesentis dist. nihil est. Citius enim sulstantia pa nis conuerteretur in corpus christi: vt in caelo corpus enim christi non informat panis materiam vt forma ignis materiam aeris: dum fit amborum conuersio vnius vt a quo: alterius vt ad quem: vnde oportet meditari diuinam virtutem operari vt inquit vt fiat conuersio pa nis in corpus dominicum: et item vt hic fiat: ex quo claret quod non ratione conuersionis solum est praesens hic corpus domini: et si modo est prae sens et prius non fuit: mutatum est autctoritate philosophi in. 6. phicorum. Et si dicat sequens thomam est denomninatio extrinseca: ita dicam de quolibet: vt patet intuenti. Et rogo quod inconueniens vt noua praesentia informetur: Et si quaeras in quo praedicamento huiusmodi praesentia reponatur. Cui inquam forsan in praedicamento vbi: vt vbi diffinitiuum angeli: et si non primo: reductiue tamen: quia vbi de quo loquitur Guilbertus pictaum. circunscriptionem dicit. Aut vbi turonen. quod complectitur: et vbi diffinitiuum: et vbi circumscriptiuum. Et si non placeat reducere ad vbi gilber. aut vbi ponere turonems. dicat quis quod in vndecimo praedicamento sit ista praesentia. Sic enim loquitur franciscus de maronis in confla tu de locatione actiua. Si enim vbi quod est lo catio passiua praedicamentum constituit: a fortiori vel eque locus: et de loco loquor for maliter: non fundamentaliter: quia sic est quanmtitas. Et si enim magnis laudibus extollat Aug. philosophum de dece cathaegoriis in logica sua. et de eo canatur in metro. Summus aristo. transcendens cacumina rerum: In duo diuisit quicquid in orbe fuit: Non tamen sciuit omnia: posteriores enim ad priores addunt vt ipse vult in secundo metaphice secundum nouam translationem quicquid sit illa praesentia est respectus: et respectus extrinsecus adueniens: et mutatur mutatione acquisitiua corpus non deperditiua. Ideo dicit secunda pars conclusionis quod remanet in caelo: quia semper sedet id est quiescit ad dexteram patris: nisi forsan ex alio priuilegio: vt primo fecit sanctissime matri suae in assumptione eiusdem: vt voluit Hieronymus in sermone de assumptione ad paulam et eustochium: vt secundo fecit petro fugienti de romanis car ceribus: dicens ei. Uado romam iterum cru cifigi: vt tertio fec marcho dicens ei: Pax tibi marce euangelista meus: quod comeini vene¬ torum inscribi faciunt cum leonis iconia in su is dominiis: et si qua sunt similia. Tertia pars conclusionis dicit quod corpus christi potest esse in diuersis locis localiter: et quia doctori subtili et toti schole eius (cuius est magnus numerus)/ non vertitur in dubium sed demodostrat: ea propter solum pono tria motiua: vnius antiqui doc. francigene: sed minorum ordinis probantia istam partem praesentis dist. arti. 2. q. 2. Primum motiuum. Equae repu gnat duas soliditates esse simul: sicut vnum corpus esse in multis locis localiter: ita iudicarent philosophi: et tamen videmus primum factum esse per diuinam potentiam: vt pa tet in duobus corporibus in eodem loco: quare et secundum extat possibile. Secun dum motiuum. Sicut deus transmutat substantiam panis in substantiam corporis sui: sic posset quantitatem panis transmutare in quatitatem corporis sui: et sic ipso remanem te in caelo localiter: esset in terris localiter Tertium motiuum: quia quod potest deus mediante causa effectiua secunda: potest per se: sed mediante transubstantiatione potest facere corp suum praesens sub speciebus: ergo sine transubstantiatione: cum transbstantiato non videatur habe re locum nisi causae efficientis: patet discurremdo: hoc vult hugo de sancto victore. 2. lide sacramenis: parte. §. capitulo. 2. dicens. Non est mirum si mirabilis mirabilia operatur. Quod inquis corpus vnum in eodem tempore in diuersis locis: Similiter noli mirari qui locum fecit et locum in corpore et corpus in loco et qui fecit vt corpus vnum in vno loco esset: fecit sicut voluit: et si voluisset aliud fa cere potuisset: nam et quando vult aliter facit: et infra. Cogita facientem et desinet esse mirabile quicquid illud fuerit: et si for te esse mirabile non desierit: tamen incre dibile non erit si factor omnipotens cogitatur: non erit impossibile quicquid erit: haec ille. Facile est hoc concipere scandenti tertium caelum vt multiplicato posteriori rema neat prius immultiplicatum: eadem enim albedo multis albedinibus similis est: sic idem corpus numero multa habebit vbi. Et si non credunt rationibus credant exemplo Sanctus antonius de padua simul praedicauit biturum in sancto stephano: et sancto michaele quorum ecclesiae sunt satis distantes. Et quando dicit henricus gandensis. quol. 9. q. 31. quod tunc vnum corpus potest esse vbique: ex quo est indifferens ex parte potentiae diuinae: vt sit in multis locis. Secundo quia tunc habebit contraria: aut in eodem loco vt simul sanum et egrum: aut in diuersis: vt frigeat in vno loco: et caleat in alio. Tertio sicut lo catum commensuratur loco secundum quantum et continnum: sic secundum vnum et multum. Et tho. in praesenti dist. q. 2. principali in solutione quae stiumcule tertie soluendo argumtum secundum: termini loci et locati sunt similis ergo si locatum est ex tra terminos loci sui proprii est extra terminos suos proprios. Et addit ibidem in quaestione tertia principali in quastiumcula. 2. illius quaestionis in solutione principali: quod angelus non potest simul esse in diuersis locis igitur nec corpus. Et egidius romanus quolibe. 1. q. 1. et quol. 2. q. 17. sicut res per suam naturam est tantum in vna speci: sic per vnam dimensionem est tantum in vno loco. Et alanus in. 4. q. I. huius materiae arti. 2. contradictione tertia. Et godefridus quols. 13. q. 4. Si similiset set in duobus locis aut vna mutatione aut duabus: non vna: quia vna mutatio est ad vnum terminum: non duabus: quia aut eiusdem spe ciei aut duabus alterius non eiusdem spe ciei: quia non potest idem moueri pluribus motibus eiusdem speciei. 3. phisicorum. et. 5. metaphicae capitulo: de eodem non duabus alterius speciei: quia termini essent contrarii: et ita motus incomponibiles. Rursus cuiuslibet motus termini sunt incomponibiles ex. 5. philosophicorum. sed quecumque duo vbi possunt esse termini eiusdem motus: quia mo bile potest moueri ab. a. in. b. et. a b. in. a. ergo sunt incomponibiles. Ueniat dauid iunior: scotus minor contra hos in praelium et eorum arma diripiat et spolia accipiat: dimitto sibi gloriam victoriae legatur solum 2. q. 1. arti. praesentis dist. et videbis doc. subhastam vibrare in hostes: et in fugam conuerte re.
¶ Secunda conclusio. Corpus chri / et sti et potuit prius esse sub sacramento: quam nasci de vergine et eidem competere operationes absolu te et moueri. Ista conclio tres habet particulas. Prima dicit quod christus prius potuit esse sub sacramento quam nasci de virgine. Patet quando existentia est indifferens ad duos modos sicut potest haberi sub vno modo sic sub alio aeque primo: sed corpus christi est indifferens ad esse naturaliter: et esse in sacramento: ergo sicut modo prius habet esse. naturale quam sacramentale: sic potuit econuerso. Secunda pars dicit quod ille ope rationes absolute que competunt ei in caelo competunt in sacramento. Patet quia praecedunt esse in: ideo non variantur propter posterius. Tertia particula dicit quod corpori christi in sacramento competit moueri: patet: vbi est hostia ibi est corpus christi: postia autem aliquando elevatur a sacerdotealiquando deprimitur.
¶ Tertia conclusio est haec: christus in sacramento sic quid potest tran mutare vt ab intellectu aut sensu non bto videri nequeat: sed beto intellectu. Ista conclusio tres habet particulas. Prima dici quod christus in sacramento aliquod potest mouere: ista patet: quia anima christi non debet priuari illa potem tia quam habet angelus: sed angelus qui non est in loco circumscriptiue habet potentiam motiuam corporalium et aliquando mouet: vt partet. ergo etc. et hoc aliquando apperuit in subtractione aut remotione hostiae subita aliqua de causa. Secunda pars dicit quod ab intellectu aut se su non beato videri nequit. Tertia quod ab in tellectu beato: de intellectu probat tho. in praesenti dist. arti. 4. q. 4. quia est obiectum fidei: potest tamen cognosci a bato: et hoc actu beatifico: quia eorum quae enigmatice videm tur in via: succedit cognitio clara. Fratet richardus in praesenti dist. arti. 5. q. 1. aliter pro bat primum: quia scilicet lumen naturale non attingit ad cognitionem istius existentiae: sed quantum ad secundum discordat: quia dicit quod non tantum beatus potest videre in verbo sed in genere proprio: quia quamuis huiusmodi existentia ex cedat facultatem luminis naturalis non tantu facultatem luminis gleiae: de sensu vero di stinguit idem Rich. arti. 5. q. 2. de visu glorioso et non glorioso: iterum de videre naturaliter et gloriosae vel miraculosae neutur potest videre corpus christi in eucharistia na turaliter. Ratio tho. ar. 4. q. 1. quia non potest esse tactus ibi sine quo non est actio naturalis in corporibus Secunda ratio eiusdem ibidem quia color respicit quantitatem pro per se subiecto: corpus autem christi ibi non habet ordinem ratione quantitatis: igitur nec ratione coloris. Addit frater Rich. vbi supa quod nec lumen glsiae corporale potest attingere rem non existentem alicubi: cuiusmodi est corp christi: vt hc. Addit idem vbi. supra. quod nec per miraculum: quia non potest eleuari oculus ad cognoscendum existentia substantiae separate: quem modum habet corpus christi vt hic. Pro hac vltima conclusione videatur articulus tertius doc. sub. in tribus quastionibus et istis rationibus in praesenti distin. quia venit finis papiri. Quo ad tertiuarticulum sunt tres difficu tates: iuxta tres conclusioes.
¶ Prima dif ficultas. Si deus potest facere vnum cor pus esse vbique. Dicit franciscus de maronis in praesenti distin. quod sic: exquo est indeter minatum ad postora loca eiusdem rationis.
¶ Sed cunda difficultas. Si potuit christus in carnari in virgine dato quod prius fuisset il sacramento in antiquo testamento. Dico qua non quasi iam fuisset vnio.
¶ Tertia di ficultas vtrum illa potentia motiua qua in sa cramento christus potest moueri sit organica / aut spiritualis. Dico quod spiritualis a subiecto: potest tamen esse corporalis a termino. Et sic patet ad questionem videlitet quod christo sub speciebus posito competit motus atque visio. Tunc ad argumta.
Conclusiones
¶ Prima est de signo visibili christus tenetur: et non videtur visione miri bili. Dicit conclusio quod sub signo visibili chri stus non visus est. Et ponitur a principio dist. vsque ad illud capitulum. Attende his diligenter etc. Secunda conclusio.
¶ Sepe dicitur res signum esse et sic prodesse vt cognoscitur. Dicit coclusio quod sepe signum capit nomen signati: vt panis carnis christi. Et ponitur ab illo capitulo. Attende his etc. vsque ibi. Haec et his similia etc.
¶ Tertia conclusio. Consecratione transsubstantiatur panis et mutatur in communione. Dicit conclusio quod panis et vinum transubstan¬ tiantur in corpus et sanguinem christi per consectionem. Et ponitur ab illo loco. Haec et his similia etc. vsque ad finem distin. Nam illa parua par ticula. Ex his aliisque pluribus constat etc. qua est proprie in fine hus distinctionis: et fuit condiuisa contra nonam distin. in qua magister elisit errorem quantum ad cibum sumentem: Et decimam in qua confutauit risorem quantum ad christum cibantem: in qua pandit conclusorem et propriam mentem indiuisa et intacta remanet: solum enim posita est: vt completus esset ter narins.