Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 31
Circa textum
Distinctio. 31. in qua declarat magister post quidditatem peccati origina lis quo traducitur in posteritate. Unc superest inuestigare qualiter illud peccatum a patribus se traducatur. Hic signatur D 31. dist. secundi huius: quae sic com tinuatur ad praecedentes: Nam postquam in praecedenti distin. quid esset peccatum originale fuit inuestigatum: Nunc in praesenti distin. inquiritur qualiter in posteris filiis sit traductum. Et habet praesens dist. diuidi in tres partes principales. In prima improbatur falsitas. In secunda explicatur veritas. In tertia resecatur dubietas: prima in principio: secunda ibi: Est enim peccatum originale: vt supreao diximus etc. tertia ibi: Sed adhuc opponitur etc. prima et vltima partibus indiuisis manentibus: rursus particula secunda in qua explicatur veritas: im tres partes diuiditur. In prima ostemdit quod carne mediante haec culpa traduci tur. In secunda subtili mente quastio soluitur. In tertia praenotata ante epilogiis sequitur: prima in principio: secunda ibi: Hic quaeri solet etc. tertia ibi: Iam ostensum est quid sit originale peccatum etc.
Quaestio
¶ Quaestio docet quomodo peccatum originale cotrahitur ab anima: qua parte et quo respectu et notat sanctu thoma ac quaerundam errores: et habetur in Scovnica. q. huius distinctionis. Utrum in parte sensibili seu ratione libidine a patribus originale traducatur ad filios: Et arguitur ad partem falsam tribus me diis.
¶ Primo arguitur / quod peccatum origi nale sit in parte sensibili: in eodem est forma. le peccati et materiale: sed concupiscentia quae est materiale peccati originalis est in parte sensibili: igitur et peccatum originale: maior patet: in eodem enim loco est corpus hominis sicuti materia et anima quae est forma eius: licem vnum sit per se: reliquum per accidens. Sed mi nor patet. Primo quod sit concupiscentia materia peccati originalis ex praecedenti dist. quod vero sit in parte sensibili: patet auctoritate apostoli. Caro concupiscit aduersus spiritum: et spiri tus aduersus carnem.
¶ Secundo arguitur quod non in sit primo rationali parti sed animae essentiae secundum quod anima vnitur corpori secundum hoc contrahit originale peccatum: sed non vnitur median te aliqua potentia: sed se sola immediate: igitur et hoc modo contrahit: et ita primo est in essentia anime: maior patet: quia si anima corpori non infunderetur: nec illud haberet peccatum: mi nor autem est philosophi in. 6. methaphisice dicentis: quod vnio materiae et forme non est per aliquod vinculum: sed seipso vnum alteri vniture
¶ Tertio arguitur / quod non traducatur hoc peccatum per libidinem si libido requireretur ad huius peccati traductionem cum maiori con ceptus libidine paramplius haberet peccatum hoc: sed hoc est falsum: igitur: maior patet ex secundo topicorum. Si enim simpliciter ad simpli citer et magis ad magis: et ita si libido sit requisita ad huiusmodi peccatum: et maior libi¬ do maius hoc faciet peccatum: minor autem probatur: quia secundum Anshel. istud peccatum solum causatur propter inobedientiam ade: in ista autem equiliter communicamus.
¶ In oppositum primi arguitur auctoritate Augstin. dicentis: Omne peccatum esse in voluntate: et ita nullum in parte sensibili. In oppositum secundi arguitur: quia testimonio sanctorum iusticia originalis stabat in ratio ne: et per consequens hoc peccatum quod eam priuat. In oppositum tertii arguitur auctoritate Augustinus in li. de fide ad petrum: peccatum originale non transmittit ad posteros propagatio sed libido.
¶ In ista quaestione pariformiter etc. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus Tertius est dubiorum motiuus articulum emmini sunt sensualitas / ratio / et libido.
¶ Primus igitur terminus est sensualitas. Unde sensualitas vltra dicta de ea in hoc secundo dist. 23. solet accipi tripliciter. Primo modo pro dispositione carnis ad actum virtutis set sitiue. Et sic accipit Augustinus in lib. de spiritu et anima ca. 13. vbi diciti / quod corpus et anima in suis extremitatibus facile iunguntur: id est in fantastico animae: quod corpus non est: sed simile corpori et sensualitati carnis que fere spiritus est. Secundo modo accipitur sensualitas pro dispositione ex par te carnis ad sentiendum cum virtute speciali mouente: nondum anima corpus perficien te: sicuti est in embrione vbi non est anima sensitiua quae solum est corporis organici phisici: sed est virtus patris generantis in semine: sicuti in deferente: sicut in lapide proiecto virtus deiicientis. Tertio dicitur sen sualitas quando non solum dicit illam dispositionem: sicuti in primo: nec cum hoc illam vir tutem superadditam sicut in secundo: sed nominat habilitatem quae inest ex anima proficiente: seu dicit ipsam animam sensitiuam: et sic accipitur in titulo quaestionis: et inde dicitur sen sus.
¶ Secundus terminus est ratio. Unde ultra dicta de ratione sepius in pri mo hic noto quod ista tria secundum philosophum in fine primi echicorum differunt: rationale per essentiam: rationale per participationem: et quia irrationale simpliciter: irrationa¬ le simpliciter dicitur quod nullo modo obe dibile est rationi: sicuti potentiae partis vege tatiue vt nutritiua: augmentatiua et generatiua. Rationale per participationem est quod licet de se rationale non sit: obedit tamen rationis imperio sicut potentiae partis sensitiue / visus / auditus: et consimiles. Ratio nale per essentiam est sicuti pars animae intellectiua: scilicet intellectus et voluntas. Un de quo ad hoc rursus noto quod ratio solet accipi tripliciter. Uno modo vt habet diuidi contra intellectum et intelligentiam: sicut loqui videtur Augustinus haec tria in anima ponens / intelligentiam / intellectum / et rationem: Ubi dicit quod in anima est intelligentia inquan tum conuertitur in deum. Intellectus inquantum tendit in spiritum seu equale. Ratio inquantum tendit in inferius. Secundo accipitur ratio vt solum habet diuidi contra intellectum: et sic dicuntur angeli habentes intel lectum non rationem: quia ratio hoc modo fit cum discursu et tempore quod angelis non con gruit. Tertio modo dicitur ratio vt comple ctitur totam partem animae intellectiuam distin ctam contra sensitiuam: sicuti loquitur Augustinus xii. de trinitur. diuidens rationem in portionem superiorem et inferiorem et tamen quaelibet apprehendit memoriam / intelligentiam / et volun tatem: vt dictum fuit dist. 26. huius secundi: et sic accipitur in quaestione nostra.
¶ Tertius terminus est libido. Unde libido vt tan git sanctus Tho. huius dist. arti. 1. q. 2. solet accipi tripliciter. Primo modo dicitur libido improba voluntas. Unde Augustinus in li. de libero arbitrio. Nihil aliud vide mus in toto malefaciendi genere nisi libidinem dominandi: haec est improba volun tas. Secundo dicitur immoderata delectatio sicut dicimus maiorem esse libidinem in actu potentiae generatiue quam alterius potentiae Tertio modo dicitur libido corruptio viciosa quam dicimus esse in semine et in virtute generatiua quae dicitur corrupta et infecta: et sic accipitur in quastione nostra. quae arti sunt tres conclusiones. Prima est de parte culum animae sensitiua respectu ad peccatum origina le. Secunda de parte animae rationali. Ter¬ tia de ipsa libidime respectu ad huiusmodi pec catum.
¶ Prima est haec. Potentia sensi tiua licet in homine in substantia eadem intellectiue dicatur peccati originalis subiectum non fertur immediatum. Dicit prima pars con clusionis: quod in homine idem sunt in substantia anima intellectiua: et anima sensitiua: probatur: quae sic se habent quod intentio vnius impedit intentionem alterius in eodem subiecto: eiusdem iudicantur substantiae. Sed intentio partis sen sitiue impedit intentionem partis intellectiue et econtra: igitur: maior patet exemplo: quia enim intensa voluntas auertit intellectum a conside ratione opposita: et tamen iudicantur eiusdem substantiae intellectus et voluntas. Sed minor patet de se. Unde prouerbium vnum ponitur bonus in fo ro: malus in studio: malus in foro: bonus in stu dio. Confirmatur auctoritate Aug. in li. de spiritu et anima. Cum inquit recedit anima a corpore secum trahit sensum et imaginationem et rationem et intel lectum. Ex quo patet liquido propositum. Unde in homine non est nisi vnica anima: anima vegetatiua / iensitiua / et intellectiua solum quippe intur po tentias est differentia formalis cum idemptita te substantiae: vt alibi dictum est. Ex quo patet error pictagore qui posuit in homine tres animas. Patet rursus error cuiusdam iacobi: et alio rum quorundam de siria qui in homine posuerunt duas animas: vnam sensibilem et aliam rationalem. Contra quas ita ait Aug. in li. de ecclesiasticis dogmatibus. Non duas animas in homine vno esse dicimus: sicut Iacobus et alii sirorum scribunt: vnam animalem per quam animetur corpus et mixta sit sanguini: et aliam quae spiritualem rationem administret: nec obuiat huic illud philosophi. 16. animalium. Solus intellectus fit ab extriniecoDebet enim glosari. id est sola anima intellectiua et illa in homine compraehendit vegetatiuam et sensiti uam. Nec quod dicunt philosophi quod embrio priusviuit vita plante quam animalis. Iam enim in primo articu lo dictum est quod non viuit per animam quam habeat Dicitur enim viuere aut virtute seminis: aut virtute matris. Et si dicatur quia sequeretur potentie sensitiue non essent eiusdem rationis in nob et brutis: cum in nob solum producerentur a deo in brutis autem ab aliis causis? Dicendum quod non sequitur: adam enim qua creatus fuit a deo eiusdem extat rationis cum homnibus genitis. De hoc Amb. in li. de incarnatione verbi. Unde musce genite per propagationem et putrefactionem eiusdem sunt rationis vt innuit ad dominum gratias augustinus.
¶ Sed dicit secunda pars conclusionis / quod huiusmodi potentia sensitiua non est immediatum subiectum peccati originalis: probatur clare. nullum subiectum est susceptiuum peccati: nisi quod est susceptiuum virtutis: sed potentiae sensitiuae non sunt immediatum subiectum virtutis. ergo nec peccati: et ita nec peccati originalis. Maior patet: quia contraria habent fieri circa idem et priuvatio et habitus: sicuti in oculo visus et cecitas. Sed patet minor: tum dicto philosophi in 2. ethicorum diffinientis virtutem: virtus inquit est habitus electiuus. Cum igitur eius sit ha bitus cuius actus ex primo de somno et vigi lia: et electio sit voluntatis: ex. 3. ethicorum: sequitur quod et virtus: tum quia Anshel. diffini ens iusticiam vt est communis virtus: dicit quod est rectitudo voluntatis et ita ponit virtutes in voluntate: nec obuiat quod de cursu commu ni peccatum actuale incipit a sensu et consumatur in ratione: hoc enim nihil est: tum quia peccatum ori ginale se habet per modum habitus magis quam actus: tum quia iste progressus non intelligitur quo ponatur peccatum actuale in sensu nisi solum dispositiue. Dixi tamen immediatum subiectum in coclusione: quia feditas peccati origina lis quodammodo in omnes redundat potentias adminus secundum penam. Et si quaeratur: quae magis corrumpitur per huiusmodi peccatum: aut potentia sen sitiua: aut vegetatiua? Dicendum quod vegeta tiua et maxime generatiua quae a theologis non solum dicitur corrupta sed etiam infecta: cu ius ratio est: quia penhanc vim humana transfunditur natura: quae personam inficit: sicut in adam persona infecit naturam.
¶ Secunda con clusio est / de parte rationali animae respectu omodoi peccati: et est haec. Licet animae pars rationalis peccati originalis subiectum censeatur non tamen anime essentia nisi solum mediatum. Dicit prima pars conclusionis: quod subiectum pec cati originalis est pars rationalis animae: probatui illius est peccatum originale vt subiecti: cuius est primo auerti a deo: sed hoc est partis rationalis igitur. Maior patet: quia peccatum originale in auersione a deo existit: patet ex eius effectu quae est carentia visionis diuine. Sed probatur minor: quia stante debito ordine ad deum in rationali parte stetissent et caetere poten¬ tiae. Confirmatur quia peccatum originale est ca¶ O rentia debite iusticiae: et ita exquo iusticia est in illa parte: et peccatum sibi oppositum est etiam in illa parte. sed in qua potentia illius par tis? Dicendum quod in voluntate: quia intellectus est de se potentia naturalis: sed a quo tempore: dicendum ab infusione animae. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod essentia anime non est subiectum immediatum istius peccati: probatur: nullius est primo peccatum originale vt subiecti quod non primo potest deordinari. sed essentia anime nequit deordinari nisi per potentias: igitur nec est subiectum huiusmodi peccati nisi per suas potentias. maior patet ex eo quod peccata priuant ordinem. et ita vbi primo ordo. prio occurrit priuatio. Sed probatur minor. cum per virtutes fiat ordo in nobis: aut infusas: aut acquisitas. huiusmodi autem primo sunt in potentiis et ita per oppositum deordinatio prio venit ad potentias. ex quo sequitur quod et gratia cum sit virtus ex dist. 27 huius secundi. Ex quo patet defectus sancti tho: qui posuit peccatum originale primo subiectiue in essentia animae: sicut et gratiam. patet oppositum ex conclusione. vnde ad confirmationem falsi sumit falsum. gratia enim extat subiectiue primitus in voluntate: sicuti charitas cum qua est eadem virtus. nec obuiat quod dicit quod per peccatum huiusmodoi inficiuntur omens potentiae. sufficit enim propter huiusmodoi infectio voluntatis exquo omnes potentiae animae sunt eiusdem substantiae. nec valet quod dicit quod est peccatum nature: quia non dicitur ita peccatum naturae quasi sit naturae humanae absolute considerate: quia sic et christus habuisset originale: sed quia voluntarie in adam amissa est iusti tia et per consequens primo ad voluntatems extat recursus. Ex quo patet quod non immerito in isto passu praeponendus est sancto tho. doc. deuo. qui arti. 1. praesentis dist. q. 2. posuit originale peccatum primo in voluntate. essentia nempe animae nec habitus boni nequam mali nisi potentiis mediantibus est suscer tibilis.
¶ Tertia conclusio est de libidine respectu ad huiusmodi originale et peccatum. et est haec. sic ad originale peccatum caro exigitur vt et libidinem esse oporteat Dicit prima pars conclusionis quod caro exigitur in huismoni originale peccatum probatur originale peccatum inest homin ex eo quod a primo parente traducitur. Sed non traducitur secundum animam. ergo oportet quod caro ex qua fit traductio requiratur. maior probatur. vnde glo. super llo verbo apostoli. Scito quod non habitat in me i. in carne mea bonum. dicit sic: corruptio per conditionem offensionis manet in corpore robur tenens diuinae snimae date in adam: cuius consortio anima maculatur peccato. Sed mi nor patet per magistrum dist. 16. huius secundi vbi etiam probatum est animam non esse ex traduce Sed numquid ipsa caro agit in animam istam ma culam originalem. dicit doc. subti. super ista distin. quod non. teste enim Aug. in. 6. musice: agens nobilius est patiente quod nequit in carne superanimam reperiri. Unde solum caro requiritur: veluti causa sine qua non: quia ita lex ordinauit diuina: vt quilibet descendens ab adam modo seminali: contrahat peccatum originale nisi priuilegio eximatur. Unde si intelligeret q. 1. ar. 2. doct. deuotus in animam proprie agere carnem: merito dimitteretur: sicuti et magister: sed non credo hanc fuisse suam opinionem propter vnam distinctionem quam ponit in fine illus quae stionis: quae talis est: aliquid inquit agere in aliud: potest capi tripliciter. Primo modo sicuti propter dominantiam: sicut contrarium agit in contrarium: et hoc modo agens materiam requirit communem. Secundo propter influentiam sicut agens superius in inferius. Tertio propter colligantiam: quando enim duo sunt vnita: vnum aliud trahit: et hoc modo inquit caro agere potest in animam: et patet: quia hoc modo agere non est nisi quedam allectiuitas: qua caro al licit spirintum. Quia tamen nimis videtur condescendere: quod caro huiusmodoi peccatum causat originale hoc modo tertio qui proprie non est cau sare: dimittatur si placet et teneatur doc. subSed dicit secunda pars conclusionis: quod libidinem in hoc peccato originali esse opor tet dum seminatur. probatur: quia vbicumque in vi generatiua est corruptio: ibi est libido: sed in qualibet generatione est corruptio adminus seminis: quia teste sapiente. Semen est ma edictum a principio: igitur: vnde sine prima libidine: scilicet improba voluntate contingit frequenter generare: sicuti in matrimonio sine secunda scilicet immoderata delectatione hene: sed vix sine tertia: scilicet lla corruptio ne numquam lege posita. Ex quo patet: quod si daemon incubus susciperet semen viri: et transtunde ret in mulierem genitus haberet peccatum originale sicut fertur de merlino. Idem dico de daemone succubo: et patet quod maior libido non augmentat peccatum originale in filios quia non venit nisi tertia libidine: quae solum aspicit peccatum ade. iquae articulum sunt tres difficultates.
¶ Prima difficultas: vtrum sit creabilis anima intellectiua sine sensitiua: aut vegetatiua? Dicendum quod sic: sicuti posuerunt multi philosophi caelos animatos anima intellectiua non autem vegetatiua: aut sensiti tiua: sed non est possibile hominem esse nisi habeat tam sensitiuas potentias quam vegetatiuas.
¶ Secunda difficultas: an animae essentia possit beatificari sine suis potentiis: Dicendum quod non: quia beatitudo stat in frui deo et videre deum et tentione dei. primum autem fit voluntate: secundum intellectu et tertium memo ria: de quo tamen in quarto. 49. distin.
¶ Tertia difficultas: an si eua sola peccasset et ad an non: vtrum ex eua per adam geniti peccatum con traxissent originale? Dicit tho. q. 2. arti. 1. quod non: sed solum defectus poenales: et addit per si adam peccasset / et eua non: tunc ex ambobus geniti: et habuissent peccatum originale et paenam. de secundo bene sum secum: sed de pri mo valde est mirabile cum met: secundum eum 29. dist. illa iusticia faceret potentias inferiores obedire rationi: et ita segregatas a paena: quod habuissent tunc geniti iusticiam originalem: et tamen defectus corporales hoc tamen pro nunc in dubio relinquo. Ex hoc patet ad quaestionem: quod videlicet non in parte sensitiua: sed rationali: mediante libidine peccatum originale a patribus traducitur ad filios. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum argumentum: ad maiorem dicen dum: quod triplex est materia: scilicet in qua: sicut subiectum dicitur materia accidentis: ex qua sicut dicitur corpus materia hominis: et de his duabus habet maior veritatem. tertio dicitur materia circa quam sicut lignum dicitur materia fabri lignarii: et hoc modo maior est falsa: concupiscentia vero: de qua in minore hoc modo est materia ori ginalis peccati: ideo argumentum non currit.
¶ Ad secundum dico ad maiorem: quod illa vnic animae ad corpus non est tota causa originalis peccati: sed cum hoc exigitur potestas ad omneordinatio nem: et hoc fit per potentiam. Et cum probat: quia si non vniretur non contraheret. Dico quod argumentum valde bene probat: quod requiritur ipsa vnio: sed non probat quod sufficit: sicuti ad hoc quod ignis com burat stupam requiritur approximatio quae tamen non est causa tota comnbustionis: sic in propo sito.
Conclusiones
¶ Pri ma conclusio a carne traducitur originale: sed non tranffunditur in anima tale. Dicit conclusio: quod peccatum originale traducitur traductione carnis non animae. Et ponitur a principio dist. vsque ibi. Est emim peccatum originale.