Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 37
Circa textum
Distinctio. 37. huius terrii in quae magister agit de praeceptis decalogi. Ed iam distributio decalogi quae in duobus madatis co pletur etc. Hic signatur 37. dist. huius tertii: quae sic continuatur ad praecedentes. Nam postquam a. 23. dist. inclusiue: vsque ad. 36. exclusiue: de do nis et virtutibus sigillatim fuit habita con sideratio: et secundo in. 36. distin. de earum complexibus et nexu facta est inquisitioNunc tertio incipit de dei praeceptis et ius sionibus fieri indagatio. Et habet diuidi praesens pars in tres partes principales. In prima praecepta notantur quae tabulae extant primariae. In secunda mandata signantur tabulae quae sunt secundariae. In tertia culpae declarantur ad preceptaquae sunt varie. Prima in principio. Se cunda ibi. In secunda vero tabula septem etc. Tertia distinctio. 36. Sciendum est tamen tria esse etc. Caeteris omissis pro praesenti distinctione diuisionibus decalogi iu xta mandata quae sunt tria in prima tabu la: septem in secunda quarum in praesenti dist. exequitur sufficiat iam facta diuisio pro textu praesentis distin. Circa quam etc.
Quaestio
Questio haec determinat quomodo praecepta vtriusque tabulae ordinatur ad le ge nature et quo ad ea obligamur et habetur a sco. in praesnti dist. q. vnica rUtrum mandatadecalogi binariis contenta ta bulis: lege censeantur naturae. Et arguitur quod non triplici medio.
¶ Primo sic Nulla legis naturae mandata a deo sunt dis pensabilia: sed in praeceptis decalogi fuit a deo facta dispensatio. igitur. Maior pa tet: ea enim quae legis sunt / naturae aut practi ca sunt principia euidentiam habentia ex terminis aut sunt illate conclusiones necessario ex talibus principiis: siue sic siue sic: talia ex tant necessario habentia veritatem: et ita nequeunt immutari. Sed probatur minor non occidere hominem est praeceptum deca¬ logi: similiter non furari: pariformiter non mechari. In primo tamen in abraam dispensauit deus in suo filio immolando. In secundo vbi dictum est hebreis quod mutuarentur vasa ab egiptiis: et eis insciis asportarent. In tertio dictum est. Accipe vxorem fornicariam etc.
¶ Secundo arguitur sic. Omne quod extat legi pertinens naturae menti extat notum humanae: secluso alio praecepto. Sed praecepta quae in decalogo continentur: aut in toto aut in parte non erant nota ante prolatum mandatum. igitur. Maior patet ex illo quod ha betur. Cum gentes quae legem non habent ea quae sunt legis faciunt ipsi sibi sunt lex: habent enim opus legis scriptum in cordibus suis. Sed probatur minor de mandato concupiscentiae. Dicit enim apostolus. Concupiscentiam nesciebam nisi lex dixisset: Non concupisces.
¶ Tertio arguitur sic. Quic quid ad legem pertinet naturae: pro omni obligat statu: sed non omnia praecepta decalogi in quocumque obligauerunt statu. igitur. Maior patet ex descriptione quam marcus tullius iuri assignat naturae in antiqua rhetorica. Ius naturae est non quod opinio genuit: sed innata vis inseruit: et ita quemlibet aspicit statum. Sed probatur minor ex eo quod decalogus non fuit promulgatus in statu innocentie nec post: vt videtur vsque ad tempus moysi: lex autem non obligat vsquequo promulgetur: vt habetur in decretis. distin. 4. 9. Leges instituuntur.
¶ In oppositum vero arguitur auctoritate. Mandatum i antiquum non nouum do vobis: quod habuistis ab initio et ita ab exordio humanae institu tionis fuerunt decalogi praecepta. Item potest trahi ex decretis. dist. 6. ca. Quo iure defendis ecclesiam
¶ In ista quaestione sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Primus igitur terminus est i mandatum quasi manu datum secundum Isido. in i ethio. Unde notandum quod de vi vocabuli ista tria differunt. mandatum praeceptum et probibi¬ tio. Mandatum enim est commune tam ad praeceptum quam ad probibitionem. vnde et omne praeceptum est manda tum: et prohibitio omnis mandatum: non tamen econtra. Praeceptum enim solum se extendit ad mandata affirmatiua: vt est honor parentum: et sabba ti sanctificatio. Prohibitio autem solum ad mandata negatiua: vt est non occides: non mechaberis: vt patet in differa posita in signis diuinae voluntatis: inter prohibitionem et praeceptum quae habentur hoc metro. Praecipit et prohibet: permittit consulit implet. Mandatum autem est tam de affirmatiuo quam negatiuo: nisi extenderetur nomen praecepti: quia aliquando sumus soliti dicere decen praecepta decalogi: sed sic modo non fit ser mo.
¶ Secundus terminus est decalo gus. a decas quod est decem: et logos sermo quasi sermo decem verborum: seu mandatorum quae hoc modo distinguuntur: vt notat doc. de uotus arti. 2. q. 1. tria enim ordinant ad de um: et septem ad proximum. Sufficientia autem mandatorum ad deum ordinantium sumitur tripliciter. Primo ratione obiecti: deo enim debemus reuerentiam ratione maiestatis: quae patri appropriatur: de qua est primum prae ceptum. Non adorabis deos alienos. Se cundo veritatem: quae filio appropriatur: de qua est secundum praeceptum. Non assumes no men dei tui in vanum. Tertio bonitatem: quae appropriatur sanctospiritui: de qua est ter tium praeceptum. Hemento vt diem sabbati sanctifices. Secundo sumitur sufficientia ra tione subiacti: in nobis enim sunt tres potentiae: scilicet irascibilis quae tendit in arduum: et deo reddit bonorem: iuxta primum praeceptum. Rationalis quae tendit in veritatem iuxta secundum. Concupiscibilis quae tendit in amo rem et puritatem: iuxta tertium: quia dicitur: sanctifices. Tertio sumitur sufficientia ratione medii actus scilicet quia triplex est actus in nobis scilicet operis: respectu primi mandati in latria. Oris respectu secundi ne sumatur nomen dei falso. Cordis respectu tertii. Rursus sufficientia in septem mandatis ad proximum ordinantibus sumitur tripliciter Primo ratione obiecti: in proximo enim ali quando relucet pater diuinus: et sic est il lud mandatum: bonora patrem tuum etc. Se cundo in eo relucet dei filius cui appro¬ priatur veritas: et sic est illud. Non loqua ris contra proximum tuum etc. Tertio in eo re lucet spiritus sanctus cui attribuitur innocentia nocemus enim proximo. Aliquando in propria persona: contra quod est: non occides. Aliquand in persona coniuncta: contra quod est: non me chaberis. Aliquando in bonis fortunae: con tra quod est: non furtum facies. Aliquando solo motu animi seu in personam coniunctam seu fortune bona: contra quae sunt duo vltima mandata de concupiscentia: non concupisces. etc. Secundo sumitur sufficientia respectu subiecti trium. scilicet animae potentiarum. Ratione enim irascibilis habet homo ordinari ad superiorem per reuerentiam: et sic est illud: bonora patrem etc. Et per pacem ad quemlibet: et sic est illud non occides. Ratione vero rationalis ordinatur homo ad proximum respectu veritatis: ideo dicitur: Non falsum testimonium dices. Ratione vero concupiscibilis ordinatur ne inordinate appetat quae sunt proximi vel actu exteriori: et sunt duo mandata de furto scilicet et mechia: vel interiori: et sunt duo alia scilicet de non concupiscere nec vxorem: nec bona. Tertio sumitur sufficientia ex parte actus: si enim sit actus beneficentiae est mandatum de honore parentum: si sit actus innocentiae tripliciter est: si enim sit actus operis: aut quo ad esse proximi: sic est illud: non occides: aut secundo contra debitam conserua tionem speciei: sic est illud: non mechaberis. aut tertio contra possessionem: sic non furtum facies. Secundo si actus sit oris: sic est de falso in proximum testimonio. Tertio si actus sit cordis. sic duo sunt de non comcupiscentia: nec in vxorem nec bona.
¶ Ter hoc tius terminus est hinarie tabulae. Unde in notandum quod tripliciter solent in bomine tabulae assignari. Primo vt vnica sit tabula viae ad patriam: et haec nominatur gratia qua in caelum deportamur. Secundo vt secundum varie tatem statuum triplex assignetur. Et sic prima dicitur tabula innocentiae: et accipitur in sacramento baptismi. Secunda dicitur tabula poenitentiae quae sumitur in illo sacramento: et dicitur a Hieronymo secunda tabula post naufragium. Tertia dicitur tabula extre me vnctionis: quae illo capitur sacramento quo mediantae tuti ad caelum leuemur. In me¬ dio harum sunt bine tabulae mandatorum dei quae secundum triplicem opinionem sic distinguuntur: quarum quaelibet est vera. Iosephus enim dicit quod in qualibet tabula erant quinque manda ta: duo cum dimidio a parte vna tabulae: et duo cum alio dimidio a parte alia. Ita quod in prima tabula erant tria praecepta ordinantia ad deum: et duo ad proximum. In secunda autem tabula erant reliqua quinque: eodemus modo sicut in prima disposita: et hic est mo dus litteralis: quia sic fuerunt scripta in ta bulis. Secunda opinio est origenis dicen tis: quod prima tabula est respectu dei: secun da tabula respectu proximi. In prima autem tabula ponit quattuor mandata: quia primum diuidit in duo: scilicet adorationem dei: dum dicitur. Ego sum dominus deus tuus. Et fugan idolatrie: dum dicitur. Non facies tibi sculptile. In secunda autem tabula non ponit nisi sex: quia vnum dicit esse de prohibitione tam concupiscentiae vxoris alienae quam bonorum eius. Et patet quod haec opinio est probabilis. Tertia opino est Aug. et pariformiter ponit primam tabulam in ordine ad deum: secundam in ordine ad proximum: sed solum in prima tabula ponit tria praecepta in secunda septem: vt potest pate re ex secundo termino: et haec est opinio modo communior: quamuis haee due vltime a prima differant sicut misticum a listrali. Quo ad secundum articulum sunt tres conclusioes etc. Prima est de mandatorum huiusmodi obligatione respectu nostri. Secunda est de eorum ordine et numero adinuicem. Tertia est de coaratione eorum ad legen naturae.
¶ Prima est haec. Diuina sapienia huiusmodi decalogi mandata disposuit licet non obliget vt compleantur charitate. Dicit prima pars conclusiois: quod diuina sapientia huiusmodi decenter disposuit mandata decalogi. Probatur. Si enim cuncta creata caetera legibus reguntur a deo sibi collatis. vtique rationabile valde apparebat: vt homo legi subiiceretur diuinae: non iam cripto mentali: quod peccatum infecerat: sed exteriori: vt iugis dei il eo esset memoria et decor seruaretur iusticiae: et pacis amor: vt ex his mandatis cuilibet quod debet homo tribueret: peo reuerentiam vt summo pa tri: aliisque secundum quod immaginem vel exemplum ferunt dei: proximo amorem: nulli iniuriam: secundum quod in digestis tria tanguntur preceptaiusticiae. ff. de iusti. et iure. Primum est bone ste viuere: secundum neminem ledere. tertium vnicuique quod suum est tribuere. His enim mam datis dominus deus in suis subditis debitum locat ordinem: et debitum sibi seruitium petit: nosque excitat ad meritum vt implendo quod iubet in caelis praemiemur. Et si obiiciatur quia dicit apostolus. Peccatum occasione accepta per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Et super illud quod dicit apostolus. Uirtus vero peccati lex. dicit glosa. Lex prohibendo auget peccati cupiditatem: cum ergo deus non sit causa peccati: videtur quod non debuit dare mandata. Dicendum quod lex aut dei mandatum de se ad malum non ordinabat. Lex enim sancta: et mandatum sanctum: sed hoc peruersitas faciebat ho minum: quai in vetitum veniunt: ideo auctoritas prima non dicit causa: sed occasione accepta. et propter hoc nihil sequitur si enim ex hoc verbo: Pater maior me est: errauit arrius credens filium patre minorem lon ideo de euangelio tollendum est: sic in proposito: nec illud obuiat Augustini super Sen. ad litteram. Meliores iudicauit homines si ei liberaliter deseruirent: non enim cogit nos deus sua per precepta: vt liberum tollat arbitrium: sed ad psum nos conuertit et aufert peccandi quantum in se est libertatem: vt liberi peccato: serui simus iusticiae: vt iam non onus sed adiutorium veniendi ad caelum censeantur. Sed dicit secunda pars conclusio nis: quod non obligamur implere ex charita te huiusmodi praecepta sub poena scilicet peccati mortalis. Probatur. aliquis enim filius in peccato existens mortali: motus pieta te naturali suos veneratur parentes: certum est quod mandatum de bonore parentum non implet ex charitate: nec tamen peccat mortaliter. Caeterum si mandata implere ex charitate teneremur: teneremur et ad id quod ad hoc faciendum de necessita te est annexum: huiusmodi est gratia: et cha ritas et ita tam vigilando quam dormiendo tene remur habere charitatem: et ita infini¬ ties in die peccaremus: si charitate careremus quod est manifesie falsum: rursus nemo sciret vtrum impleret mandata dei vel non: quia nescit homo vtrum odio vel amo re dignus sit. Ideo bene dicit Aug. et ha betur in glosa super illo verbo. Declina a malo et fac bonum. Decliare a malo semper vitat paenam: quamuis non semper prome reatur palmam. Ex quo clare infertur quod licet possimus implere mandata dei sine charitate: non tamenvt prosint nobis ad gloriam: hoc enim modo non solum est implendum quod iubet legislator deus: sed in tentione qua iubet ex charitate ideo scribitur. Iuste quod iustum est persequeris: vt iustum sit opus iustus modus operandi. Et. Si vis ad vitam ingredi serua mandata scilicet ex charitate: Hoc enim modo ex prae cedenti distinctione dicta sunt haec dece: mandata ad duo reduci praecepta charita tis dilectionem dei scilicet et proximi. Ex quo patet quod deformatio in actu non est immedi ate opposita informationi actus ex chari tate: est nempe medium scilicet bonum ex gene re et morali circunstantia quod haberet mandati impletio sine charitate.
¶ Secunda conclusio est omne ordine mandatorum dei et eorum numero: et est haec. Recte de calogus duabus ordinatur tabulis: dena rioque completur numero. Dicit prima pars conclusionis: quod recte ordinatur decalog in duabus tabulis. Probatur. Illa manda ta debite ordinantur: quae secundum regulam fidei ordinantur et iusticiae: ita sunt haec. igitur. Probatur minor. Primo de regula fidei ordinat enim vt primo ad deum: secundo ad proximum nos habeamus: vt ad deum primo in reuerentia respectu primi mandati appropriati patri. Secundo ne ei a nobis fiat iniuria respectu secundi appro priati filio: Tertio in sanctificatione respectu tertii appropriati spiritui sancto. Et hoc comgrue: quia pater a nullo: filius a patre solo. spiritus sanctus ab vtroque. Ita quo ad proximum in quantum habet ad deum conformitatem respe ctu patris est quartum praeceptum bonor scilicet parem tum: respectu filii sequentia quattuor praecepta de adulterino: homicidio: furto: falso testimonio: quia nobis est effectus in natura con¬ similis: ideo iniuria nostra in eum vertitur ap propriate: caro enim et frater noster est: respectu spiritus sancti cui appropriatur sanctificatio sunt duo de non concupiscere mandata et ita rectus ordo patet quo ad fidem. Sed probatur minor eadem ex parte iusticiae magis quippe obligamur deo quam proximo ideo mandata respectu dei praecedunt pri mo in opere ad quod magis obligamur ne scilicet idolatre simus. secundo in verbo ad quod postea plus: tertio in corde in tertio prae cepto. Rursus quia plus est benefacere quam non nocere: ideo praeponitur mandatum de honore parentum: maius est nocere iterum in propria persona quam coniuncta: ma gis furto quam falso testimonio: ideo sic ordinantur: sicut est maior concupiscentia respectu vxoris quam boni temporalis: et ita tam fides quam iusticia hunc ordinem debite poni arguunt vnde licet per visibilia ad inuisibilia dei ascen damus: tamen prior debet in nobis esse in tentione amor dei quam proximi. Nec obuiat quod prior sit actus cordis quam operis. Et ita videtur quod tertium mandatum deberet poni primum: quia legissator deus plus intendit maioritatem actus quam originem:. plus autem est peccare opere quam corde solum. Ex eodem patet quod licet rationalis sit prior lrascibili: nihil autem prohibet quo ad quid irascibilis mandata: praecedere mandata quae aspicit rationalis: sicut fit in prima tabula: in primo et secundo mandato: et in secunda de homicidio et falso testimonio ratione. scilicet maioritatis peccati. Et si dicatur quia positio est ante negationem: et ita mandatum tertium: quod est affirmatiuum debuit poni primum non illud quod assignatur quod est negatiuum? Dicendum quod licet sit negatiuum secundum nomen: tamen est affirmatiuum secundum rem: praecipitur enim in eo cul tus dei. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod haec praecepca recte denario complentur numero: hic enim numerus teste) Augustinus in lib. musice: est numerus perfectus: a quo dum ascenditur semper praecedentis numeri fit repetitio. vnde et pictagoras huius numeri motus affectu: decem caelos posuissa refertur: ideo non immerito congruit mandatis diuinis. Et si obiiciatur quod tantum fuerit octo in antiquo testamento: quia dicitur quod differentia euangelii et legis est: quia lex prohibebat manum / non affectum: euangelium vero vtrumque Dicendum quod illud intelligit quo ad punitionem: quia scilicet lex solum puniebat opus exterius: licet prohiberet et interius: euangelium au tem vtrumque punit: aut puniendum clarius ostendit. Nec obuiat quod ista mandata implicite reducantur ad dilectionis proximi mam datum: iuxta illud apostoli. Qui diligit proximum / legem impleuit: vel ad mandatum de non concupiscere: iuxta glo. super illlud apo stoli. Concupiscentiam nesciebam. Bona in quit glo. est lex quae dum concupiscentiam prohibet / omne malum prohibet. Explican tur enim distinctius in Moysi decalogo. Ceterum licet plus debeamus deo quam pro ximo: sunt tamen plura mandata respectu ad proximum quam deum. Cuius ratio: quia vita contemplatiua ordinamur ad deum / vbi est ma xima vnio: vita vero actiua ad proximum vbi fit discretio et diuersitas: et eadem radi ce sunt plura praecepta negatiua quam affirmatiua: quia bonum vno modo est / malum vero multiphariam: principaliter tamen non oportei omnia hic prohiberi peccata mortalia / nisi reductiue: vt superbia in veneratione dei / in uidia in falso testimonio / ira in homicidio accidia in sabbati sanctificatione / auaricia infurto / luxuria in mechia / et illic gula: quia est dispositio ad peccatum carnis: vt in Andria Terentius dicit: Tolle bacchum et cererem / friget venus.
¶ Tertia coclusio est de comparatione mandatorum dei ad legen naturae: et est haec. Mandata primae tabulae de lege simpliciter censentur naturae / non secundae. Dicit prima pars conclusionis / quod praecepta primae tabulae sunt / loquendo simpliciter de lege naturae. Probatur. Illud enim teste docto. subti. in praesenti distin. est de lege naturae / stricte loquendo de ea: quod ve ritatem necessariam ex terminis habet: vel necessario resoluitur in talia principia: huiusmodi sunt tria mandata ordinantia ad deum maxime duo prima / si intelligantur negatiue. scilicet non ha bere deos alienos: et non sumere nomen dei sui in vanum. De tertio autem sabbati. scilicet sanctificatione quo ad taxationem temporis figurale est et cerimoniale: et transiit: nec erat legis nature: quo vero ad sanctificati onem mentis aliquando deo exbibendam: bene fu it: et est legis naturae: nec sequitur: lex naturae non dictabat / nec hoc tempore / nec illo: et sic de aliis: deo se sanctificare: ergo nullo. Est enim fallacia consequentis / a pluribus determinatis ad vnam indeterminatam: nisi li nullo caperetur determinate. Sed dicebat secunda pas conclusionis / quod praecepta secundae tabulae non sunt loquendo simpliciter de lege naturae. Patet. Ea enim non sunt sim pliciter legis naturae / sine quibus finis proprius potest acquiri: huiusmodi sunt praecepta secundae tabulae: vt patet in dispensationibus tam Abraae de filio immolando quam Osee de vxore fornicaria. Notandum tamen quod dicit sanctus Tho. q. 3. quod sicut in natura ali qua sunt quae semper eodem modo veniunt: sicut est motus firmamenti. Alia sunt quae vt frequenter eodem modo eueniunt: tamen aliquando defi ciunt: sicut non pluere sub cane. Tertia sunt quae raro eueniunt vt casualia: vt pluere sub cane. Sic in natura legum aliqua sunt in legibus / quae simpliciter sunt necessaria: vt sunt mandata in deum. Alia sunt quae non sunt sic necessaria: tamen sepius sequuntur prima: Hoc modo mandata secundae tabulae di cuntur de lege nature: quia raro in eis fit dispensatio: et multum ei sunt consona. Tertia sunt diuersa scita principum et canones: vel in lege iudicialia et cerimonialia: secundum quod plus vel mi nus faciunt ad seruandum ea quae sunt dei et proximi. Quantum ad tertium articu lum: sunt tres difficultates.
¶ Prima est. Utrum eodem modo in omni statu fuerit obliga tio ad obseruantiam huiusmodi mandatorum? Dicit doc. deuotus. q. 3. arti. primo. Est enim consi derare triplicem homnis statum. scilicet sub lege scripta / ante legen / et tempore naturae institute. In primo statu sub lege. scilicet fuit obligatio penitus explicita: quia expressa et distincta fuerunt huiusmodi mandata. In secundo statu scilicet ante legen fuit obligatio implicita scilicet quo ad proximum. In his duobus mandatis quae tanguntur in decretis dist. 1. c. humanum genus. Ne fa cias aliis etc. Quo vero ad deum vt bonoraretur deus. In tertio autem statum scilicet naturae institutae fuit partim implicita / partim ex plicita: explicita in mandatis primae tabulaeimplicita in eis secundae tabule: quia nec dum stante statu innocentiae poterat quis co gitare / aut de morte aut malo quocunque pximi sui.
¶ Secunda difficultas. Cum tres signentur concupiscentia. scilicet concupiscentia pculorum / carnis / et vitae. Unde est quod duae in mam datis prohibentur scilicet carnis / et oculorum / sed non vitae. Respondendum: quia duae primae magis sunt acres: et ad mala plus accendunt quam superbia vitae. Tum quia implicite satis tam primo quam quarto mandato prohibetur superbia.
¶ Tertia difficultas. Unde est quod dies sabbati quo ad venerationem in diceit dominicam mutata est: Respondit Francis. de maronis / in sermone paschalis festiuitatis / praeter rationem figuralem. Quia resurrectio christi qua tali die ab antro viuus surrexit sepulcbri: augmentat hoc natiuitas eis die facta dominica. Cuius argumentum sumit Augustinus 4. de trini. quia quotienscumque annunciatio est die veneris sancta: natiuitas christi est die dominico. Tertium est festiuitatis pete costes. Die enim dominico / cuius cras festum celebratur spiritus sancti: linguis igneis super sanctos venit discipulos. Cuius ignis participes nos efficiat deus: Amen. Et tantum de tertio articulo. Ex quo patet ad quaestionem: quod videlicet mandata decalogi binariis con tenta tabulis / maxime quo ad primam tabulam: censentur legis naturae. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum iam patet ad maiorem responsio ex his quae dicta sunt. Est enim vera de his quae sunt legis naturae stricte sumpte / non large: pro eo scilicet quod multum consonat legi naturae: et hoc modo duo praecepta secundae tabulae dicuntur legis naturae / non primo modo.
¶ Ad secundum dicendum eodem modo ad minorem / quod concludit quod praecepta secundae tabu lae non sunt de lege naturae stricte sumpta. De concupiscentia enim in proximum loquitur dum dicit: Concupiscentiam nesciebam esse etc.
¶ Ad tertium dicendum primo de statu inno centiae / quod erat eis sufficienter promulgatus in scriptura mentali: quia prediti erant ingenio: et sciebant ad quid deo / ad quid proximo erant obligandi. Caeterum de statu ante legen dico: quod necdum erat euacuata totalis men tis industria: quin aut memoria a patribus aut ingenio scire possent quid deberent implere. Sed dum peccati peruersitas legem naturae nimis aboleuit: scriptu ra caepit occurrere: et facta est scripto et der bo decalogi promulgatio vt nullus ab eius obseruantia se excusare posset. Et tam tum de praesenti quaestione.
Conclusiones
¶ Ex praesenti au tem distinctione sicut de etc. Prima conclusio. Decalogus fertur ad deum per tria per septenaria proximo refertur. Dicit conclusio quod decalogus habet tria praecepta ordinantia ad deum / et septem ad proximum. Et incipit in principio distinctionis / vsque ibi: Primum in prima tabula etc.