Text List

Titulus 10

Titulus 10

De his, qui filios occiderunt

De his qui filios occiderunt X. Rubr.

SUMMARIA I. Poaena legis Pompeiae de parricidiis, in quibus locum habeae Et quae sit ejus poena. 2 3. Parentibus, ad quorum latus filii suffocati reperiuntur, qua do & qualis poenitentia imponatur

POst illa crimina. uaein Deum prli cipaliter committuntur: restat videre de his, quae in hominem & nihilominus in Deum. Sed & quia inte¬ i haec homicidium gravius reputatur, de ip sodicendum est. Verum quia omnia homicidia excedi parricidium, vel fratricidium, & gravius reputatur: de ipso praemittit Author, apponens rubricam de his, qui filio occiderunt, & quia tales incidunt in l. Pompetam, de parricidiis, videamus. In quib. casibus poena l. Pompeiae, de parricidi is, locum habeat. Quae sit ejus poena. Quando & qualis poenitentia imponatur parentibus, quorum filii ad latus suffocati reperiuntur

In quibus: casibus poenalegis Pompeiae de parricidiis, locum habeat. Et quidem locum habet, ubi quis occidit parentem vel aliquem filiorum: nam ascendentibus, & descendentib in infinitum, locum habet; & nomine parentum omnes ascendentes: nomine vero filiorum, omnes descendentes continentur. utff de in jus voc. quicunque § ultim. & I. si hac, § libero¬ Sed in collateralibus quibusdam locum habet, vt in fratr¬ patrueli, vel consobrino, & in proximioribus ejus, & in affinibus quibusdam dicitur: scil. uxore, viro, nurum, genero vitrico, privigno, socero, patrono, ut ff eod l.i. & I. sed sciendum. Sed & qui praestiterunt opem, eadem l. tenentur 8 etiam durius puniuntur, quam si ipsemet hoc commisissent quod est notandum: ut f. eodem utrum, & leg si sciente Sed 8 si quis venenum emerit, ut patri daret, quamvis non dederit, eadem l. tenetur, frater autem ejus, qui totum cegno verit, sed patri non indicaverat, relegandus est: medicu ultimo supplicio affligendus. Eadem etiam lege tenetu pater, qui in venatione filium suum occidit, & qui nove cam adulteravit. Sed in hoc casu deportatur tantum pater quia magis more latronis, quam jure patris eum interfecit, nam patria potestas in pietate debet consistere, non in atrocitate, ut ffeodem leg. 1. in fin. & leg. 2. & leg. divus, nec ob praedictis, quod dicitur, ff. eodem l. penultim. qui alias personas occiderint praeter patrem & matrem, avum & aviam capitis paena, aut ultimo supplicio plectuntur: quod enim dicit, praeter patrem, &c. subaudi, vel similes, vel dic illo solos verbis, & sententiam l. Pompeiae contineri. Sed ali multi continentur sententia: ut d.l. sed sciendum, vel potes aliter intelligi, ut statim dicam, infra codem § seq. ver. inio ho¬ ideo dicii

Quae sit ejus poena Et certe ut paricidi virgis sanguineis verbera tus in culeo, id est sacco corii cocti insutus cumcane, galle gallinaceo, id est capone, juxta vulgare: & cum vipera, & simia in profundum maris jactetur, vel in amnem proximum, juxta ritum regionis, ut omnium elementorum usi vivus carere incipiat, & ei coelum superstiti, terra mortuc auferatur. Sed si mare, vel amnis proximus non invenitur bestiis subjicitur: ut hic probatur. C.es.I.unica, & ff eo.! pe Et notandum est, quod nulla alia paena imponi debet: ut( eo. I. unica, & ideo mirabile est, quod dicit Iff. eo.l.i. locum habere I. Corn. de sica. sed dic locum habet, quia reus ea tenetur sed non accusatur, vel dic illud imitandum esse vel locun habet, quia utrobique imponitur capitalis poena secundun Azo. Imo hoc ideo dicit, quia aliqui praedictorum tenentur hac l. aliqui. I. Cor. de sica. ut supra not. proxi. § versic. sed & quis, nec ob ff eodem sed sciendum, dico enim quod hi, qui leg Cor. de sic. accusantur & puniuntur, sententia hujus I. continentur, quia moriuntur sicut & ibi, licet non eodem modo: & sic non verbis, sed rebus inspectis, eadem l. puniuntur, scil ultimo supplicio. C. commu. deleg. I. 3. infi. sed hoc ex pone, ut Institut. de pub. inS alia demum, cum lex prima faci contradicere videatur

Quando & qualis peniteta imponatur parentibus, quorum filii suffocati ad latus reperiuntur. Et certe aut certum est, quod ipsimet interfecerunt scienter, diabolo instigante, & si imponenda est poena major & gravior, quam pro alio homicidio, arg. in superioribus & infr dehomici cum juramen to, de pen dist iaut facta. In hoc tamen casu maritus vxoren recuperat, quam coactus abjuraverat; & ipsa poenitenti am agit secundum arbitrium episcopi, ita quod si alios h¬ bet filios, ipsos possit pacifice gubernare, ut infra eodem in telleximas. Sed si maritum non habet, inducenda est, ut ali quam religionem intret, ad quod si induci nequierit: tutius est ei dare licentiam nubendi in domino uni soli, quan si multos inhonestos admitteret amatores: ut infra eod. vi niens, sic supra de conper conjuqg veniens, & est hoc verum, quando timetur de incontinentia, ut dixi: alias contra: ut noti supra de spon sub rubric de matt. § qualiter impediatur, versicu spon. & de eo qui cogno consangui. uxor. suae. Squid iuris sit. Au certum est, quod non interfecerunt, nec in culpa sunt, se¬ casu fortuito contingit illud, & tunc de stricto jure in null¬ tenentur, arg. infra de homicid ex literis, Joannes & capit u tim. nisi ad cautelam velint poenitere, quod semper vell¬ debent, propter duplicitatis ambiguum & quia ex qui de periculo animae agitur, est via tutior eligenda, ad hoc 23. quaestios excommunicatorum 34. quaest. z. in lectum. nam 8 bonarum mentium est. &c. ut supra de obser. jeju, consilium, cum autem, & s. distin ad ejus vero supra de spon juvenis, & ide dicitur, quod nec debent parentes omnino esse securid morte talium, quare semper praecipiuntur poenitere, ut infra eodem de infantibus tamen in dubio praesumitur, quo non excerta scientia, sed potius ex incuria hoc proven¬ rit, supra de praesum afferte, vnde & repentini casus iniquita per conjecturam maternae pietatis emendanda est. C. d inoffic. testa si mater, nam quomodo potest mater filium oblivisci, 2. quaest. 6. ad Romanam. sed & omnem affectum vin cit paternus, C. de cura fur.l..in prin. Ideo semper aliquan poenitentiam debent agere velle, quia ex quo agitur depe riculo animae, & securior via eligenda est, ut supra nota Aut certum est, quod non adhibuerunt omnem diligentiam, quam debuerut, & sic culpa praecessit casum, & tunc gravis sit culpa, imponitur poenntentias. vel 7. annor secu dum arbitrium poenitentiarii, go dist si qua faemina, &c. seq. Si qui sponte, occulta, si occultu sit. publica, si publicum, & majo ii in lectum suffocetur, quam in cunis, est major sacerdot Graeco, quam laico, ut infr de pon quaesitum, & licet dispensetur, quo ad ecclesiam per paenitentiam, quae arbitrari est, ut ibi, non tamen, quo ad homicidium, quod enorm dictum est, & indispensabile 5o dist minor. Aut culpa, qua praecessit casum, levis fuit, & tunc imponitur poenitenti trium annorum. Sed hoc intellige, infra eodem de infant bis, clerici etiam parentes si per industriam occiderint deponuntur, ut infra de poenis quaesitum, monendi etian sunt parentes, quod tam tenellos secum in uno non collocent lecto ne negligentia qualibet interveniente, comprimantur, vel suffocentur, ut 2. 9 5. consuluisti

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 10