Text List

Titulus 24

Titulus 24

De clerico venatore

De Clerico venatore. Rubrica XXIIII

SVMMARIA Venatio quot modis dicatur 2 Etquae & quibus sit licita vel illicita 3 Piscari clericis permittitur 4 Clericus venator qua poena puniatur

DIctum et de delicto puerorum qu plerunque per lasciviam de linquunt, & quia clerici venantes eoden modo delinquunt, scilicet per voluptaten & lasciviam, & quia juvenes potentiores sunt ad venandum, subsequenter apponit de clerico venatore. Ubi videndum est, Quot modis dicatur venatio Quae & quibus illicita sit, vel licita, Quae poena clerici venatoris

Quot modis, dicatur vematio Et quidem venationum alia oppressiva, unde in Genesi, Coepit Nembrothrobustus esse venator coram Domino, id est, hominum oppressor, per mittente Domino. 6. distinct. §. his ita. Alia adulatoria, cua fit ab histrionibus & similibus, quoties causa placendi di cuntbona de aliquo ipsum falso commendando. Alia a renatoria scilicet cum quis recipit salarium, ut in aren¬ pugnet cum bestiis feris, secus de mansuetis. Item secus si pugnet non pro pecunia, sed ut probitatem suam probet, seu virtutem experiatur, ut in concor signa. infra cod §. seq. vers. item de arenatoria. Alia occupativa, & haec ali quando est saltuosa, & clamosa, quae in saltu, seu in nemo re fit, canum, avium, hominum multitudine congregata Aliquando est quieta & recreata, puta quia privaum exercetur causa recreationis

Quae & quibus illicita sit, vel licta Et quidem oppressiva omnibus illicita est, de hac o dist. §. his ita. Item adulatoria hominibus illicita, & infamiam infert, ut 86 dist qu venatoribus. & 46. distinct. sunt nonnulli. & 6. quaest. 1 plurimi 3. quaest. 8. §. tria. vers. idem de arenatoria, ut 3 qu. 7. §. tria. ver sicul. vel qui operas. & ff. de postula. l.i. §. item senatus, & bestia¬ & de hac loquitur 86. distinct qui renatoribus, & duobus capi: ibi sequentibus. secundum Goffred. Occupativa autem saltuosa & clamosa licita est laicis, & sic potest intelligi. f. d vi publ. & Institu. de re diri. § ferae igitur bestiae. ff. de acquit. re¬ domin naturalem, & I Pompon. Sed clericis est omnino interdicta, ut 86. distinction qui renatoribus &c. amputatis. sec mens proximi decreti etiam de laicis intelligitur, quibu tempore quadragesimae & jejuniorum haec venatio prohibetur, ut not. infra eod. vers ego dico. Sed quieta, & recrea tiva conceditur clericis, sci. quando fit non causa voluptatis, sed recreationis ad incitandum forsitan appetitum, ve calorem naturalem. argu. supra de homic. dilectus filius A. ca pellanus. & supra de jurejurand. & si Christus. §. pen. de con secr dist. 5. sint tibi jejunia i. & 2. licet secundum quosdam Episcopo omnino sit interdicta, sic intelligunt. 34. dist. capit. 1 & infra eod. c.i. secundum Da. & T. & quasi omnes licet enim clericis causa necessitatis, utilitatis, vel recreationis cum retibus, laqueis, & canibus venari, dummodo cum silentio & modestia fiat, nam & monacho licet lina texer¬ pro piscib. capiendis, & de consec. dist5 nunquam.* Sed certe piscari conceditur, venari prohibetur. a Et est forte illa ratio, quia venatio fit cum clamore, piscatio cum quiete, vel quia major delectatio & dissolutio est in venatione quam in piscatione, venator enim currit per devia, sicu diabolus, cum ducit animam captivam, secundum Goffi & Rayn. videtur tamen quod ita prohibetur piscatio, sic ut venatio. ad quod facit quod legitur de beato Martino in vita sua, ubi sic legitur, mergos in flumine cum piscatur, piscium praedam sequi & rapacem ingluviem assi duis vigere capturis, forma, inquit, beatus Martinus, hae¬ doemonum est. insidiantur incautis, capiunt nescientes captos devorant, exsaturarique nequeunt devoratis, sec non ita est, propter rationem praedictam. Nec legimus quod dominus vocaverit venatores, sed piscatores: piscatio enim sine peccato sit, sed venatio vix finepeccato erit. ad hoc pertinet quod dicit Gregor. in homelia feriae quartae post Pascha, piscatorem Petrum, Matthaeum vero telonarium scimus, sed post conversionem suam a piscationem Petrus rediit, Matthaeus vero ad telonii negotium non resedit, quia & aliud est, victum per piscatio nem quaerere: aliud telonii lucris pecunias augere. Sun enim pleraque negotia, quae sine peccatis exhiberi vel vix aut nullatenus possunt, quod ergo ad peccatum implicai ad hoc necesse est, ut post conversionem, animus non re currat. Perraro igitur, & ex causa necessitatis, vel utilit. tis saltem recreative, & non aliter clericis licitum est vena ri, ut supra not. & infra eod. vers. clericis vero. Ego dico venationem omnibus interdictam, si fiat eo tempore, quo homines debent esse in ecclesia, b & orare, sive sint clerici, sive laici. 86. distin. imputatis. de consecrat. distin. 3. irreligiosa. E distinct.5. jejunta. quia venatorem in venatione mortuum subaudi, ne objiciatur de beato Eustachio, neminem legi mus sanctum, ut manifeste probatur 86 distinct. qui venate ribus. &c. stq. Vel illud intellige de venatione arenatori quae illicita est, ut not. supra eod. §. vers idem de arenatoria. S uc nedum in jejuniis, imo & diebus festivis, quibus homines debent venire ad ecclesiam, illicita est; nam cum hi diebus debeat quis ab uxore propria abstinere, sicut no supra de sponsa sub rubric. de matrimoniis§ quis fit effectus ver sed nunquid peccant conjuges, & seque multo fortius a venatio ne, nisi forte necessitate famis ingruente, argum. suprad fer licet. Idem si apri, vel ursi, vel aliae ferae venirent vastar¬ segetes, & vineas clericorum, vel etiam monachorum, argum. opti C. de fer. l. 2. infra de reg. jur. quod non est licitum aliis autem diebus licita est laicis, pro carnibus & pellibu habendis, alias non, secundum Rayn. & Goffr. quia & d ipsa venatione decima dare jubentur. 16qu.. quicunque. 8 supra de decimis non est in potestate § primo per quod videtur quod indistincte eis liceat, tamen tempore competer ti, argum. infra de decim. ex transmissa. Clericis vero illicit est, c si nimis apponat mentem in venatione, ita quod ec clessa in spiritualibus vel temporalibus exinde detrimentum patiatur, vel aliquod onus inde habeat, ut probatu infra eod, cap. 1. & 2. & supra ne cleric vel monach. cap. 1. ergo necessitate ecclesiae exigente, licita est etiam clericis & monachis, sicut not. supra eod. versicul. proxim. Item causa uti litatis, seu recreationis, videtur quod aliquoties possun venari, sicut nota. supra eod. versicul. sed quieta. etiamsi episcopi sint, vel alii praelati, ut tamen non proficiscantur ci canibus, vel avibus, quando debent visitare & praedicare ut supra de censi cum Apostolus § archidiaconi. sic intellige si pra ne cleric. vel monach capit. i. versicul. canes & aves nec bi sed concordat 34 distinct cap 1. per quod ca. dicunt aliqu venationem episcopis omnino prohiberi, ut not. supra eo dem §. versicul sed quieta quia non dicitur ibi, quod ille ep scopus venator esset tantummodo, sed incontinens, quod circa episcopalia deses erat, & negligens, nec de spi ritualibus in aliquo curabat, ut apparet ibi, nulla gravit. te morum, &c. & sic de ecclesia sub ejus regimine pericl tabatur, ut aperte colligitur ex ejusdem capituli lectione sed nec obsunt infra eod. cap. 1. & 2. quia non magis ibi prohibetur episcopis venatio, quam aliis servis Dei, salva po na, quod dic ut not. infra eod, capit. fin. Aliqui etiam dicunt quod omni tempore illicita est religiosis, argum. 23 q sin nulla in fin. sed tu dic, ut supra. Quid enim, si reditus nedi laicorum, sed clericorum, etiam ieligiosorum in venatio ne cirogrillorum, & cuniculorum, sicut in partibus provinciae, vel aliarum ferarum inclusarum in parcis, sicut in partibus Galliae & Franciae, pro magna parte consistuni nunquid licet eis etiam propriis personis, si familia salten deficiat, recolligere, & vendere venationem suam sin peccato, dum tamen hoc faciant tempore competent

Quae poena clerici venatoris. Si episcopus sit, tribus mensibus a caione, presbyter duobus, si diaco nus ab omni officio suspenditur, sed sic videtur, quod magis puniatur minor, quan major, contra illud supra de jurejurand, cum quidam. 40 dis bomo Christianus. 19. distinct. nulli. sed dicunt, quod non ei verum, quia major est poena in episcopo, vel presbytero propter majus scandalum, nam sicut ex persona injuri¬ consideratur, & judicatur magna vel parva, sic & poena argum. Institut. de injur. §. atrox. Ego dico, quod hoc non sufficit, neque prodest: quia secundum hoc deberet suspendi episcopus duobus mensibus, presbyter tribus, non e contra: ideo dicas, quod minus punitur diaconus: qui¬ cum tempus non praefigatur, poterit judex ipsum restitu ere intra duos dies, vel tres, vel quando placuerit: secus de episcopo, vel presbytero, in quibus certum tempus sta tuitur. argum. supra de offic. deleg. causis ff. de jur. delib. I. 1 subdiaconus autem eodem honore gaudet, quo & diaconus: quia & eodem privilegio: ut supra de ser. non ord. miramur. & deaetat. & qual a multis. Alios autem omnes inferiores dico arbitrarie puniendos, cum hulla certa poen¬ imponatur; ut supra de offic. deleg. de causis, ut tamen in omnibus trina monitio vindictam praecedat, ut 12. quaestio.2 andig

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 24