Text List

Titulus 1

Titulus 1

De summa trinitate et fide catholica

Pars 1

De summa trinitate & lae Catholica. Rub. I

SVMMARIA. Trinitas cur dicatur summa. Memoria an attribuatur Patri, intelligentia Filio, & volan¬ tas Spiritui sancte Trinitas cur dicatur.

QUia secundum beatum Gregori- um, tunc fabrica robusta constituitur, cum prius locus solidus, in quo, poni fundamentum a debeat, providetur: ideo tractamus de iure, prae misso prooemio, cujus intentionem utranque supra declaravimus, locum solidum providet, scil. summam Trinitatem, quae sola est universorum principium, praeter quam aliud inveniri non potest, infr. eod. damamus. § nos autem. in quo iaciat fundamentum. s. fidem catholicam, ut not. infra eod. §. quot modis, ver. recte. & supr. in prooemnio. §. quae sit ejus materia. Patet ergo, quare rub. de sum. trin. &c. in opere isto praeponitur, quia haec Trinitas unum universorum est principium, & per Moysem & sanctos. Prophetas aliosque famulos suos, juxta ordinatissimam dispositionem temporum, doctrinam humano generi tribuit salutarem, infr. eod. firmiter credimus. 1. respon. & haec sancta Trinitas. & ideo omnem spem nostram referre debemus ad solam summae providentiam Trinitatis, & a qua mundi elementa & eorum dispositio processerunt, sine qua non est armis rel ingenio confidendum. C. de vet. jure enu. I. 1. respon. 1. & licet de hac materia non humano ore loquendum sit, sed divi no. de consec. dist. 2. in Christo patri. compendiose tamen videndum occurrit. Cur dicatur summa: Et cur dicatur Trinitas.

1

Cur dicatur summa

Cur dicatur summa * Et quidem, quia omnibus rebus major & prior est, ut praemisi, & est substantia indivisibilis, utpote simplex omnino, infr. eod. 6. 1 respon. 1. &c. donnamus, §. licet igitur. non simplicitate ignorantiae, quae reprobatur, 89. dist. Petrus, nec simplicitate rusticitatis, licet dolo contraria sit approbanda, 2. q. 7. sancta quippe rusticitas. 16. q. 1. si cupis, sed dicitur simplex, quia cum multiplex sit composito, scilicet partis ad partes, ut in rebus corporalibus. Item proprietatis, ad substantiam, ut rationabilitas in anima. Item accidentis, ad subjectum, ut albedinis ad parietem Item formae ad materiam, & materiae ad formam in quolibet corpore, nulla istarum compositonum cadit in Deum, & ideo dicitur sim- plex omnino, id est in quolibet genere seu sensu compositionis. Et ponitur quasi simile in anima, cuius substantia simplex est, & tamen tria reperiuntur in ea, scilicet intellectus, qui praeconcipit, & hoc comparatur patri, primo operanti: ratio quae discernit, & hoc comparatur filio discernenti, qui est sapientia patris in coelo, & in terra, omnia disponens sua virtute. & memoria, quae conservat, & hoc comparatur Spiritui sancto, qui omnia bona correborat, secundum T. & Jo. secundum istos intellectus ridetur respicere vim ap- prehensivam, rationem investigativam, sive discretivam, quae investigando eligit, judicat, & discernit, memoriam reten tivam sive reservatvam.

2

Memoria an attribuatur Patri, intelligentia Filio, et voluntas Spiritui sancto

* Vel dic, quod memoria attribuitur Patri, intelligentia Filio, voluntas Spiritui Sancto. Sicut enim tria praedicta sunt in anima, & idem sunt cum ipsa in substantia, sic in deitate, sive dirina majestate tres personae sunt, & eadem substantia. & sicut pater generat filium, &c Spiritus sanctus ab utroque procedit, sic memoria est mater intellipentiae, & voluntas ab utraque: procedit, secundum do minum Hug. Car. qui sequitur Ang. Inveni tamen notatum super Genesi, quod intellectus attribuitur patri, voluntas filio, memoria S. S. Intellectus nempe generat voluntatem, & Pater Filium, memoria ab utroque sc. intellectu & voluntate procedit, & S. S. ab utroque sc. Patre & Filio procedit, sicut illa gl plenius manifestat. Et licet supradicti videantur sibi contradicere, tamen consideratis diversis respectibus quos habent, nullatenus contradicunt, & sive de his, vel de illis tribus ex ponere volueris, dum sane intelligas, non errabis. Et haec est imago Dei in homine 33 Q. 5. haec imago. non ergo divina substantia composita est verbi Dei, & carnis, sicut dixit Eutyches Abbas Costantinopolitanus, cujus errore probatur 15. dist. canones § quarta, & tamen est verus Deus, & verus homo, infra de haere. cum Christus. Sic patet quare dicatur simplex omnino, quia licet in personis sit proprietatum pluralitas, ju xta illud & in personis proprietas, tamen in ea, sc. essentia, nec diversitas partium, nec proprietatum realis pluralitas in- venitur, unde Philosophus, ipsum principium, quod est Deus, non est contentum subgenere, neque sub diffinitione, nec subest demonstrationi, expers est qualitatis, quantitatis, quotitatis, ubi, & quando, & motus sibi, nec est aliquid simi- le, nec communicans, nec contrarium: ergo ipsa divina essentia, sive trinitas, nec describenda est, nec comparanda alicui creaturae, & si hoc fiat aliquando ob instructionem simplicium, attingere tamen non possumus, quia inter creatorem & creaturam, non potest tanta similitudo notari, quin inter eos sit maior dissimilitudo notanda, infr eod. damnanus, §. cum ergo veritas. Et secund. Arist. prima causa superior est nar ratione, & non deficiunt linguae a narratione eius, nisi propter narratione causae ipsius, quoniam ipsa est super omne causam, & non narratur nisi per causas secundas, quae illuminantur a lumine primae causae, quod est, quoniam prima causa non cessat illuminare suum caussatum, & ipsa illuminatur a lumine suo, quoniam ipsa est lumen, supra quod non est lumen. & in Joan. cap. 1. Erat lux rera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Est ergo incomprehensibilis & ineffabilis, infr, eod c. 1 in prin. unde dicitur intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, supra omnia non elatus. Dicit etiam Aug. non tres dicimus Deos, e sed unum Deum Omnipotentem, aeternum, & invisibilem, in- commutabilem, qui totus ubique est, totus ubique praesens non per partes divisus, sed totus in omnibus. non localiter, sed potentialiter, subaudi, & essentialiter & praesentialiter, qui ADDITIONES. 1 Poni fundamentum) Addetex. in c. cum Panlus, I. 9. 1. & in c. ult. de praesbyte. non bapti Imago Dei in homine) Adde, verba ista sunt originalia Genesis 1 Non tres dicimus Deos) Adde Symbolum Athanalii. sine commutatione sui, mutabilia creavit, & creaturam gubernans, semper manens quod est, cui nihil accidens esse poterit, quia simplicis divinitatis naturae, nihil addi vel minui potest, quia semper est quod est, cui est proprium est, cui semper aeternum est, cui idem est esse, vivere, & intelligere: ergo timeas tangere, quia scriptum est, Noli me tangere. & alibi, bestia qui tetigerit montem, lapidabitur, noli ipsam in hac vita comprehedere, sicut est, nec omnia judicia ejus, si non vis errare. Paulus. o altitudo divitiarum, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus. Idem Vide mus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Psal. Judicia Domini abyssus multa. & Esa. Generationes ejus quis enarrabit? crede solum, & est satis, non est tuae facultatis solvere corrigiam, ut patet infra. eod. cap. 1

3

Trinitas cur dicatur

Et cur dicatur Trinitas. * Et certe quia licet una sit sub- stantia, essentia, seu natura dirina, est tamen pater qui generat, Filius qui gignitur, Spiritus sanctus qui procedit, Substantia vero non est generans, neque genita, neque pro- cedens, ut sic distinctiones sint in personis, & unitas in na tura, inf. eo firmiter, post prin. ibi tres quidem personae, &c & § haec sancta Trinitas, in prin. & c damnamus. § nos autem. Verum circa hoc notandum est, quod nominum quaedam sunt essentialia, quaedam personalia, quaedam notionalia. Essentialia sunt, quae in numero singulari, de tribus personis simul & singulatim debentur, ut Deus, bonus, iustus, aeternus, omnipotens, & similia: Dicimus enim singulatim, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus, in simul vero Pater, Filius, & Spiritus sanctus sunt Deus. non Dii; bonus, non boni, & sic de aliis, unde in Evangelio, unus est Deus bonus. Sic ergo incongrue diceremus. quod essent tres Dii, tres omnipotentes, tres aeterni, unde Athanasius, & tamen non tres dii, sed unus est Deus. Personalia sunt, quae supponunt personam tantum unam, & aliam in singulari numero, ut Pater, Filius, & Spiritus sanctus. Notionalia sunt quae notant distinctionem in per- sonis, ut generans, generata, & procedens, haec diversis modis teneri non possunt, adjective dicuntur tantum de per sonis, & non de essentia, substantire intelliguntur, tam de essentia, quam de personis, unde haec proposito, pater est generans, simpliciter vera est, sive haec dictio generans, te- neatur adiective, sive substantive. Sin autem dicatur, sub- stantia divina est generans, si haec dictio Generans, teneatur adjectire, falsa est, quia notat distinctionem in essentia. Si vero teneatur substantive, vera est, & est sensus, sub- stantia dirina est generans, id est persona quae generat: unde haec omnia generans genita, procedens, Juncta nominibus personarum, distinctionem notant personarum: juncta vero cum his substantia, natura, seu essentia divina, tenentur substantive, & notant essentiam in persona. Et licet alius sit pater, alius filius, alius Spiritus sanctus, non tamen alius, sed id, quod est pater, est & filius, idem omnino est & Spirituslanctus, inf. eo. damnamus. & §. licet igitur. | Disjunctiva enim nomina sive partitiva, ut unus, duo, aliquis, alius, & similia, aliquando significant essentiam, a liquando non. nam juncta cum nominibus personalibus & non essentialibus in masculino genere, & non foeminino, notant distinctionem in personis, puta pater est unus. filius est alius. pater & filius sunt duo, vel personae patris & filii sunt duae. juncta vero cum essentialibus, ita quod eis innitantur, essentiam notant, ut pater est unus Deus, pater & filius sunt una essentia. In neutro vero genere es sentiam tantum notant, ut pater, & filius sunt unum, id est una res, & ideo optime dicitur, alius pater, alius filius, id est alia est persona patris, & alia est persona filii, non tamen aliud, imo idem sunt in substantia, ut jam patet.

Pars 2

De fide Catholica. Rubrici¬ cae, II. Pars.

SUMMARIA, Fides XI. modis sumitur 2. Fides quid est Fidei species quot sunt. 4. Fidei articuli quot sum Poena non credentium, dicitur gehenna Salvari nullus potest extra Ecclesiam

SEquitur de secunda parte Rubricae, scilicet de fide Catholica, in qua videndum est. quot modis accipiatur fides, quid sit fides. prout hic accipitur. Quot sunt species fi- dei. Quot, & qui articuli. Quae paena non credentium. Et quod praemium catholicorum.

1

Fides XI modis sumitur

Quot modis a accipiatur fides. * Et quidem XI. nam primo ponitur, pro sacramento Baptismi. 15. dist. de Iudaeis. inf. de Bapt. debitum. Secundo, pro castitate thori. 27. q. 2. conjuges. Tertio, pro conventionali securitate, quae etiam hosti servanda est, 23. q. prima noli. quoniam grave est fidem fallere ff de const. pe. leg. 1. respon.1. Quarto, pro conscientia, inf. dere. spo. litteras, §. porro, & de praesc quoniam omne. 28. q. 1. §. 1. de poe. dist. 3. §. illud ultra medium, ad fi. dist. Quinto pro credulitate, secundum quam credimus id, quod non videmus. Greg. Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet ex perimentum. Sexto, pro legalitate, seu confidentia, Institutio, de rebus di §. penditae. Septimo, pro aequalitate, & ex uberantia actionum. Instit. de actio. §. actionum, & inf. de ex ce. cum venerabilis. §.1. Octavo, pro legalitate, seu fidelitate dolo contraria, infra de posi. bo. si. Nono, pro probabili ignorantia, ff. de acquir. rerum dominio, qui bona fide. & l. bonae fidei, vel probabili credulitate, de ver. sign. bonae fidei emptor. Decimo, pro simplicitate bona, seu innocentia. unde dicitur communiter, bonae fidei homo est, q. d. non est duplex, non est malitiosus, sed innocens, qui omni verbo credit. 22 q. 4. Innocens. Undecimo, pro collectione articulorum, ut hic. & 24. q. 1 haec est fides, & in Symbolo Athanasu. Qui- cunque vult. Recte autem a fide incipit, tanquam a funda- mento, quod in locum solidum, scil. summam Trinitatem, quam tractaturus de jure providit, ut supra in prin. hujus summae diximus, jaciat, quia omne quod non est ex fide, peccatum est, ideo juri operam daturo, & proficere desideraturo, primo de fide agendum est, quia in malevolam animam non introibit sapientia, nec in corpore peccatis sub- dito habitabit. Primo etiam jubemur in fide instrui, ut sic ad Baptismum sapientiae creduli veniamus, de conse. dist. 4. ante Baptismum. & dicit Aug. Fides per dilectionem operatur, est fundamentum omnium virtutum. Greg. Ubi Christus non est, subaudi, per fidem fundamentum nullius boni operis est supra aedificium, 1. q. 1 cum Paulus.

2

Fides quid est

Quid est fides? * Prout hic accipitur describit Paulus in epistola ad Hebraeos 11. c. dicens, "fides est substantia sperandarum rerum argu- mentum non apparentium". Sperandarum dicit, quia spe- rare debemus, quia dictum est a Prophetis esse futurum. Argumentum cum dicit, quia per prophetias jam com- pletas, debemus habere probationem de futuris non apparentibus, sicut de fine mundi, de die judicii, & similibus, sed haec descriptio non videtur convertibilis cum suo descripto, quia spes similiter est substantia, &c. ut supra unde videtur inferendum, quod fides est spes, quod falsum est: propterea haec diffinitio videtur loqui de futuris tantum, & tamen fides habet se ad praesentia, quia credendum est, quod Christus sit, qui quotidie in altari conficitur. Item ad praeterita, sicut ipsum natum, & passum fu- isse, & ad futura, puta eundem Venturum iudicare, &c. unde potest dici, quod non est diffinitio, sed quaedam no- tificatio. Magistraliter vero sic diffinitur Fides est voluntaria certitudo absentium, infra scientiam, & supra opinionem constituta: scientia enim habet cognitionem, opinio dubitationem, inter haec duo fides media est. nec enim habet cognitionem. unde Augu. fides est credere, quod non vides, sed nec dubitationem, quia dubius in fi- de infidelis est, infra de haer. c. 1. secundum Io. ut quid Apostolus lapidatur. Quod enim dixit, argumentum non apparentium, totum solvit, apparet ne illud secretum mysterium, quod sub specie panis latet, quod non potest confice- re, nisi sacerdos rite secundum claves ecclesiae concessas Apostolis, & suis successoribus ordinatus. inf. in eo firmiter, § una. ubi cedit natura miraculo: & virtus supra consuetudinem operatur, inf. de cel. mis. cum Marthae, §. quaesivisti. Item nunquid apparet ibi Christum passum fuisse, nisi fi- dem adhibeas dictis veridicis & Scripturis, ergo non apparentium, nedum futura, sed praeterita & praesentia co- prehendit. Haec etiam descriptio sic intellecta, spei non co- venit, quia spes non respicit praeterita, sed futura. Verum haec est fides catholica, quam Romana tenet ecclesia, & quae in Symbolo continetur, 24. q. 1. haec est fides, quae firmiter est credenda, & simpliciter confitenda, inf. eo. c.1. in princ. 23. dist. episcopus. de qua non est turbis coadunatis publice disputandum. C. eo nemo. in prin. quia debemus esse soliciti, ne margaritas nostras ante porcos mittamus, 11. q. 3. nolite. & ne de secretioribus divinae scientiae omnibus proloquamur, 43 dist. in mandatis, nec magistris & custodibus canonum fas est inire certamen cum hominibus. alie- nae communionis, 23. q. 3. cum quibus in fin. Quod intellige, cum quis fidelis publice contendit de fide, ex hoc tumultus, & per fidei occasionem quaerens, ut in l. praeallegata nemo. alias in fide sunt simplices instruendi 10. q. 1 placuit, de haere. confundendi, 19. dist. secundum de conset. dist. 2m Christo pater, & in plerisque, ca. eiusdem & C. de episc. & cler. quoniam.

3

Fidei species quot sunt

Quot sunt species fidei? * Duae, una et for- mata, quam habent boni & sancti: alia informis, quam mali, sc. innideles & existentes in mortali, quinetiam & daemones, fides peccatorum caret forma, quia non habent sinceram fidem inf. de elect. Osius. Prima est virtus, a qua dicuntur fideles quicunque baptizantur, quousque incidant in mortali, de cons. d. 4. quod autem apud. talis fides dicitur informata charitate, id est, valde formata & infixa. unde & sic potest diffiniri: Fides est charitas, qua quis credit quod diligit, charitas dignior est: penes quam consistit omne meritum, & est fons vivus, cui non communicat alie- nus, sc. a fide. inf. de regulis, licet, in fin. & de poeni. dist. 1. Item ut Christus ait. dist. 2. §. charitas. unde dicitur, fides vera est virtus quam charitas comitatur. Apostolus. Haec est fides, quae per dilectionem operatur, de poen. dist. 2. §. item sine charitate, & non ea quae daemonum est, quia secundum Iacobum, c. 2. "si credis, quoniam unus est Deus, bene facis. & daemones credunt, & contremiscunt, sed fides sine operibus mortua est". De fide informata charitate, dicit Abacuc, "Iustus meus ex fide vivit". Fides autem nostra eadem est in substantia cum fide antiquorum, ut tactum est. unde & Matth. 21. "Turbae autem quae praecedebant, & quae sequebantur clamabant, dicentes b Osanna filio David", sed distat in qualitate; quia quod ipsi credebant de futuro, sc. filium Dei nasciturum, nos credimus de praeterito, sc. Christum natum.

4

Fides articuli quot sunt

Quot & qui Articuli.1 Secundum quosdam 12. c juxta nu- merum Apostolorum, quia Apostoli per inspirationem Spiritus sancti congregati Symbolum minorem composuerunt, & singuli singulos articulos apposuerunt, unde dicitur symbolus, quasi singulorum bolus, & inteni in Scripturis (licet non Authenticis) quis Apostolorum articulum apposuerit in hunc modum. Primus est de patro, & probat eum omnipotentem & creatorem, & ipsum apposuit princeps Apostolorum, scilicet Petrus, dicens, Credo in d Deum patrem omnipotentem, creatorem coeli, & terrae. hoc probatur infra eod. cap. 1. in prin. § ibi u- num universorum principium, &c. Secundus est de filio, & probat eum rerum Deum, & hunc apposuit Andreas frater Petri, dicens, Et in Jesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum. Tertius est de eodem, & probat ipsum conceptum de Spiritu sancto, & natum ex Maria Virgine, & hunc apposuit Jacobus frater Joannis, dicens. Qui conceptus est de Spiritu sancto natus ex Maria Virgine. Quartus de eodem, & probat ejus passionem gloriosam, & pretiosam mortem, & sepulturam, & hunc apposuit Joan. dicens. Passus sub Pontio Pilato. crucifixus, mortuus, & sepultus. Sic ergo debemus filium credere verum Deum, & verum hominem, infr. de cel. unis. in quadam, de her. cum Christus, unde qui immortalis, & impassibilis erat respectu deitatis, factus est passibilis, & mortalis respectu humanitatis, inf. eod. firimter. C. eo. l. ult. Quintus de eodem, & probat descensum ejus ad inferos, & jus resurrectionem, & hunc apposuit Thomas, dicens: Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis. Sex- tus de eodem, & probat ejus ascensionem, & hunc apposuit Jaco. Alphaei, dicens. Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis, descendit tamen in anima, resurrexit in carne, ascendit pariter in utroque, ut infra co. firmiter, §. haec sancta. Septimus de eodem, & pro- bat ejus iudicium, & hunc apposuit Philippus, dicens: Inde venturus est judicare vivos, & mortuos. Hi sex articuli, qui attribuuntur filio comprobantur per ordinem. infr. eod. cap 1. §. haec sancta Trinitas, ibi, & tandem unigenitus. &c. Octavus, de Spiritu sancto, & hunc apposuit Bar= tholomaeus, dicens, Credo in Spiritum sanctum, infr. eo- dem capitulo primo circa princip. ibi Spiritus sanctus, Nonus de eodem probat & claritatem, & quod instinctu ejus dem Ecclesiae constituta est, & regenda omni schismate procul pulso, & hunc apposuit Matthaeus, dicens: Sanctam ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem, hoc tangitur, infra eodem capitulo primo. §. una, hunc articulum offendunt schismatici, de quibus infra de sin. Deci- mus, de eodem, & probat ejus benignitatem, & hunc apposuit Simon, dicens, Remissionem peccatorum, hoc habetur inf. eo cap. 1 §. ult. & penul. Undecimus, de eodem, & probat ejus potestatem, & hunc apposuit Thadaeus, dicens, Carnis resurrectionem, & hic comprobatur infr. e- od capitulo primo, §. haec sancta, ibi, qui omnes, cum suis propriis. &c. Duodecimus, de eodem, & probat eius remunerationem, & aeternitatem, & hunc apposuit Matthias, dicens: Vitam aeternam, & hoc tangitur infra eodem, capitulo primo § haec sancta. Si bene inteiligas, unicus & primus articulus attribuitur patri. Nam sicut unitas est principium omnis numeri, nec est numerus, nec numerum habet, sic pater est principium sine principio, & ideo unitas ei appropriatur. Sequens vero sive secudus, tertius, quartus, quintus, sextus, & septimus, appropriantur filio: quia senarius numerus perfectus est, quare per ipsum perfectio designatur, quae convenienter filio assignatur; quia sicut dicitur ad Eph.1. Deus pater proposuit in dispensatione plenitudinis temporum instaurare in Christo omnia, quae in coelis, & quae in terra sunt. Sed octavus, no- nus, decimus, undecimus, & duodecimus, & sic quinque Spiritui sancto appropriantur: quia per quinarium significatur universorum remissio peccatorum, quae sit per gratiam, quae est sancto Spiritui assignanda. Sic ergo haec distinctio aequalitati personarum nihil detrahit, quia tres personae consubstantiales sunt, & coaequales, &c, ifra eo- dem, capitulo. 1. resp. secundum, quod ipsarum appropriatio demonstratur, sicut dicit August. in lib. de Spiritu. & anima. Sed secundum dominum Hug. Card. 12. sunt arti- culi. 6 de divinitate, & 6. de humanitate. Primus artic. de divinitate est, quod Deus est unus. Secundus, quod Deus est aeternus; Tertius, quod Deus est author omnium. Quartus, quod est justificator impiorum, ibi, remissionem peccatorum. Quintus, quod est suscitator mortuorum. Sextus, quod est remunerator bonorum & malorum. Item primus art. de humanitate est, quod natus est filius Dei de virgine. Secundus, quod mortuus, secundum quod homo. Tertius, quod descendit in anima ad inferos. Quartus, quod resurrexit in corpore Quintus, quodascen- dit in corpore & anima. Sextus, quod vivos & mortuos judicabit. Secundum alios vero, sunt 14. artic. quorum 7. pertinent ad deitatem, & 7. ad humanitatem. Primus est de unitate essentiae ibi, Credo in Deum, q.d. non Deos, quia non sunt plures, sed unus tantum, unde in majori Symbolo, Credo in unum Deum, & hic retorquetur ad tres sequentes, qui denotant discretionem personarum. Primus est de persona patris. unde dicit. Patrem omnipotentem, &c. Secundus, de persona filii, unde dicit, & in Jesum Christum, &c. Tertius. de persona Spiritus sancti. unde dicit, Credo in Spiritum sanctum, &c. & est sensus, unam essentiam, & unum Deum credo, & tres personas, scil. Deum Patrem, Deum Filium, & Deum Spiritum sanctum. Et hi quatuor articuli pertinent ad Deitatem in se, & ponuntur inf. eo. c. 1. resp. 1. Tres vero sequentes pertinent ad deitatem, quo ad effectus ipsius. Primus indicat effectum creationis, ibi, Creatorem, &c. probatur, infr. eo. c.1. resp. 1. Secundus, effectum recreationis, ibi, Sanctam Ecclesiam catholicam, &c & est sensus. Credo, quod Deus reconciliet peccatorem in Sancta ecclesia, quae est communio Sanctorum, & non alibi probatur, infr. eo. c. 1. §. una. & per hunc potestas clavium comprobatur, inf. de exces. praela. tanta. Tertius, officium glorificationis: ibi, Carnis resurrectionem, quo ad corpus vitam aeternam, quo ad animam. Habes ergo 7. articulos. tres ult. pertinent ad effectus Deitatis, quatuor primi ad ipsam Deitatem in se determinatam, & sic omnes 7. pertinent ad Deitatem. Septem vero pertinentes ad humanitatem, sunt hi. Primus. Qui conceptus est de Spiritu sancto. Secundus, Natus ex Maria Virgine. Tertius, Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, & sepultus. Quartus, Descedit ad inferos. Quintus, Refurrexit a mortuis. Sextus, Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis. Septimus, Inde venturus est judicare vivos & mortuos. Nunc autem misericordiam peto, ut ipsam tunc consequar, cum secundum opera sua redditu- rus sit singulis, tam reprobis, quam electis, & hi 7. ponuntur ordinatim, inf. eo. c. 1. haec sancta Trinitas. C. eo. l. fina. Hanc divisionem, scil. de 14 articulis videtur comprobare, & se- qui Concilium generale, inf. eo. firmiter. Prima divisio videtur significata fuisse. Ios. 3. ubi dicit Dominus, idest pater ad Josue, id est filium. Elige tibi 12. viros, idest Apostolos. Luc. 6. singulos per singulas tribus, & praecipe eis, ut tollant de medio Jordanis alveo, id est de media profunditate Scripturarum, ubi steterunt pedes sacerdotum, idest affectus sanctorum patrum, duodecim durissimos lapides, id est articulos, qui non credentibus durissimi apparent, ere- dentibus vero durissimi sunt, id est firmissimi, quia sunt fidei fundamentum, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria, id est in Ecclesia, quae est, ut castrorum acies ordinata, in qua in nocte praesentis vitae per speculum in aenigmate figunt tentoria sua ad idem Apoca- hyp. 21. ubi 12. lapides ponuntur, qui per proprietates suas praedictos articulos 12, designant. Secunda vero divisio comprobatur Apocalyp. 1 ubi dicitur, Conversus vidi 7. candelabra aurea, & in medio 7. candelabrorum aureorum similem filio hominis, nam per haec intelliguntur 7. ult. art. pertinentes ad humanitatem, unde in medio horum similitudo filii hominis designatur, & sequitur, quod habebat in dextera sua stellas 7. per has intellige 7. primos artic. ad deitatem pertinentes. 1. Timoth.6. & lucem habitat inacces- sibilem. Haec ad praesens in summa sufficiant, nam caetera possunt in scriptis Theologicis plenius reperiri. Comprobantur autem hi articuli, inf. eo. c. 1 & 2. C. eo. inter clarus.

5

Poena non credentium, dicitur gehenna

Quae poena non credentium. * Gehenna perpetua unde in Evangelio, lbunt hi in supplicium aeternum, & illud, Haec est fides Catholica, &c Et quod praemium Catholicorum: Salus aeterna, nam qui crediderit, & baptizatus fuerit, salvus erit, inf. de bap. majores, §. caeterum. ubi similiter & tam pae- na reproborum, quam praemium electorum probatur, infra eo. c.1 § haec sanct. in si. Non solum autem virgines & continentes, verum etiam conjugati per fidem rectam, & operationem bonam, placentes Deo, ad aeternam merentur beatitudinem pervenire, infr. eo firmiter, in fi.

6

Salvari nulla potest extra Ecclesiam

Extra Eccle- stam rero nullus salvatur, inf. eo. c.1 §. una vero est, 24. quaest.1 quoniam vetus oriens, sed si quis post susceptionem baptismi in peccatum prolapsus fuerit, potest semper per veram poenitentiam reparari, ut in eo. c. §. sacramentum.

PrevBack to TopNext