Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 1
Semper omnium suffragijs ad sapientes delatum est munus, ut rebus nomina imponant: quod iam inde ab initio factum fuit, cum Adamo, cui ut primo omnium parenti, & summo totius orbis moderatori maxima rerum cognitio tradita fuerat, animantia omnia sistere voluit Deus, ut convenientia ipsis, nomina imponeret. Sic divinus ille Plato in Cratylo pronuntiavit; ei, qui nomina rebus faceret, summam inesse debere rerum scientiam, & cognitionem. Cuius rei illa à sapientibus redditur ratio, quia nomen, si proprium sit, & conveniens, convenientique ratione impositum, rem ipsam, & eius naturam debet explicare. est enim nomen quasi paucis syllabis rei comprehensa definitio. Quod si ad definitiones afferendas, quae bonae & convenientes sint, opus est insignis sapientiae; inter unius vocabuli angustias illud ipsum constringere & coarctare, non minorem requirit, si non etiam maiorem fortasse solertiam. Hinc Peripateticus ille Philosophus cum suo Principe rei tractationem ab expositione nominis inchoandam pronuntiavit: putavit enim non posse explicato nomine rem penitus ignorari. Quod si aliquando rei natura penitus esset ignota, vigerentur tamen homines illius nominandae necessitate, illam utique vel ab aliqua effectuum similitudine, vel à loco, in quo fuerit inventa, quasi à patrio solo; vel ab inventore, ut à parente; vel ab alio simili accidente indigitabant. Id factum videmus in magnete, cuius semper natura abdita, proprietates arcanae visae sunt: imo talis semper habita est lapidis istius natura, ut, quod postea dicam, in exemplum obscurissimarum rerum non solum à philosophis, sed etiam à Theologis adducatur, & ubi sapientes volunt curtam cognitionis mensuram excusare ne, an incusare? statim magnetis naturam proferunt abditarum rerum abditissimam. Quia ergo nomen, quod naturam ipsam explicaret, inveniri non potuit, cum natura ipsa sit ignota, ex patria, & quasi ex natali solo illi nomen fecere. Dicitur magnes, ut vult Lucretius à Magnesia, in qua oritur. sic enim ille.
Quem magneta vocant patrio de nomine Graij, Magnetum quoniam patrijs in finibus ortus. Licet Plinius Magnetem velit appellatum ab inventore libro 36. cap. 17. Magnes, inquit, appellatus est ab inventore, ut auctor est Nicander, in Ida repertus: invenisse autem fertur clavis crepidarum & baculi cuspide haerentibus, cum armenta pasceret. Quod nisi viderem omnium suffragio magnetem dici à regione, aut inventore, non displiceret etymon Portae; qui ex eo putat magnetem appellatum, quod sit magnus inter lapides, ut sit magnes quasi magnus: re enim vera si magnum dicimus Alexandrum, aut alium huiusmodi Imperatorem, quod ferro barbaras domuerit regiones, magnus erit magnes, qui ferrum ipsum captivum trahit, sibique subijcit. Dicitur etiam Heracleus, ut volunt nonnulli, quod circa Heracleam urbem fuerit inventus: sive Herculeus lapis, quod inter lapides Herculem referat: ut enim Hercules omnia domuit monstra, & fortissimus habitus est; ità & lapis iste ferri domitor, & subactor virium ac roboris principatum obtinet inter omnes. Dicitur etiam sideritis voce Graeca, quasi ferreus seu ferralis; eò quod in ferrum dominetur. Huius quinque sunt genera ex Plinio citato, Aethiopicum, Magneticum è Magnesia, Macedoniae contermina, ex Echio Boeotiae, ex Troade, ex Magnesia Asiae: retamen veta in alijs etiam plurimis regionibus oritur magnes. Nec vero voluit naturae opifex tam angustis arctare finibus nobilissimum lapidem, & humanis usibus accommodatissimum. non tamen ego tam amplam illi ditionem tribuo, ut pro patria illi terram universam deputem; nec Gilberto subscribo affirmanti in omnibus climatibus, in omni provincia, in omni solo aut inveniri magnetem, aut, si non invenitur, id contingere, quia propter profundiores sedes, & impeditos recessus lateat incognitus; aut propter imbecilles vires à nobis non agnoscatur. Ego in re physica sensum sequor libenter ducem, nec nisi, quos ille veritatis fontes iudicaverit, effodio. In alijs tamen, ut dicebam, plurimis etiam regionibus naturae benesicio praeterquam in nominatis à Plinio invenitur lapis magnes. Est ad Italiae littora llva insula Hetrusci maris magnetis feracissima; ubi magnes non eruitur sicuti glarea sua forma, & magnitudine, sed exciditur ex magneticis rupibus, quae rupes mari imminent omnibus temporum iniurijs expositae. & hac fortasse de causa non est inde excisus magnes virtutis magneticae valde nobilis, quia ex eminenti rupe exciditur, & ex illa parte saxi, quae obvia est iniurijs. quod si quis altius defoderet & fędatam illam externam partem abijceret, potentiores fortasse lapides inveniret. effodiuntur valentiores in quadam insula maris Euxini, & in Epiri montibus. sunt in Hispania, in Germania, in Gallia, & alibi loca, in quibus invenitur: nobilissi¬ mus tamen magnes ex India orientali defertur, & praecipuè ex China seù Sinis & Bengala: ex Arabia etiam habentur non contemnendi.
Color unus non est omnibus, sed ut venae metallicae etiam passim, ita & magnetes diversis in locis diversè colorantur. sunt alibi magnetes, sed infirmi, & huiusmodi albi magnetes inveniuntur in llua insula, habet tamen albus ille magnes venas quasdam nigras insertas, quas nisi habeat, nullo modo versorium allicere videtur. quod si ab albo huiusmodi venae nigrae separentur, seù abradantur, non videtur amplius sensibiliter versorium commovere. ex quo conijcere licet magneticas solum esse nigricantes illas venas. verum quidem est, si humectetur, labia illi adhaerescere, & quasi adglutinari; quod etiam in alijs accidit, & praecipuè in terra, quam vocant, Sigillatam. quare si propter hoc, ut suspicor, ad incantaciones pro amoris philtro albus magnes adhibetur, quasi carnem trahat, & nectat, vides quam comentitium sit & ineptum. hoc enim non ex magnetica, sed ex gypsea potius & argillosa natura provenit. sunt rufi, ut qui ex Arabia; sunt nigri, ut qui ex India; aliorum etiam colorum aliquam miscent differentiam; plurimum tamen magnetes. quibus utimur nunc, & qui in nostris regionibus insignes sunt, colore referunt ferrum impolitum. Pondus non in omnibus idem, sed tamen ut plurimum qui praestantiores sunt, gravitate praevalent. Non eadem etiam in omnibus durities, non eadem soliditas. aliquando in spongiae modum perforantur, aliquando solidi sunt, & densi. Plurimum sunt durissimi, qui robusti malleatoris contemnant impetus, nec nisi serra aenea cum smiris pulvere, ut durissimi lapides resecantur. Virtutis prę¬ stanti a, & nobilitas quasi per sexum distinguuntur, antiquorum loquendi consuetudine. Marem enim dixerunt magnetem & foeminam pro virtutis ratione. Hoc igitur interim dicamus in universum magnetem lapidis referre naturam: hoc sit veluti illius genus. Lutosum enim, aut glebosum non in magnetes numero, nec habeo lutum aut argillam, in qua sit vitrus magnetica, neque huius rei oculatum testem audivi, etiamsi quaefierim. Quamvis autem lateres excocti aliquando magneticum ostendant vigorem, non tamen tunc amplius cum luto aut argilla connumerari debent. dixi lapidem referre, quia, etiamsi esset vena metallica, nihilominus lapidis imitatur naturam. De isto ergo lapide, quem iam omnes communi vocabulo magnetem appellant, hic disputo, & qualitates proprias inquiro.
On this page