Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 9
Variè movetur versorium ad motum magnetis iuxta positi pro varia collatione ipsius lapidis, & motu utriusque. Cap. IX.
Hic propono simul eadem positione plurima, quae novum potius lusum, & voluptatem afferunt, quam novam inferant difficultatem; & hac de causa, quia ab eodem simul omnia pendent principio, simul in unam colligo positionem.
A H B C F D I E integrated in the layout woodcut text letters arrows concrete elements physical objects plasticity light/shadow 3d and perspective 900522-34375813-r6 Primo igitur, si stante versorio, immo stante immobiliter pyxide in qua est versorium, magnes vertatur in se supra suum centrum; ut si sit versorium A. B. in sua pyxide inclusum, & ponatur iuxta magnes in eodem plano Horizontali, cuius centrum E. poli sint C. D. si C. dirigatur ad B. stabit versorium directè contra axem C. D. Iam vero existentibus polis ad Horizontem, verte globum magneticum in se ipsum supra suum centrum E. ita ut C. rotando se in eodem etiam semper plano Horizontali feratur ad F. tunc cuspis B. sequetur, quantum poterit, suum polum C. & ita versorium etiam ipsum cuspi dem rotabit, dum paulatim divertit polus C. ad F. & quia, dum movetur, stat nihilominus versorium in suo stylo, describet cuspide circulum, sicuti describit etiam polus C. dum movetur supra centrum E. Sed vides, dum vult cuspis sequi recedentem suum polum C. describere circulum contraria ratione, atque describat polus ipse magnetis: dum enim utrunque tam polus, quam cuspis rotantur, quia stat utrunque in suo centro, & describunt circu lum, non possunt nisi contraria ratione procedere, ut alter detxrorsum, alter sinistrorsum moveatur. Iam vero si procedente motu magnetis punctum D. incipiat appropinquare ad versorium ita, ut propius sit, quam alter polus C. advocabit ad se necessario crucem versorij A. si enim C. trahit cuspidem B. ex supra dictis D. trahet crucem, accurret ergo crux ad sibi amicum polum, ubi propius esse incęperit; & quidem quam brevissima poterit via. Quia autem brevior longè est via procedendo deorsum versum ad H. existente polo in I. quam si sursum versum viam arriperet, ideo accurrit illa via ad D. & ita vides cuspidem circulariter moveri supra suum centrum. dum etiam lapis supra suum centrum rotatur, contraria autem ratione, atque moveatur lapis, cum unius motus sit in dexteram, alterius in sinistram. Adde quod nec alia ratione potest crux ad suum accedere polum D. quam exposita: quia alioquin oporteret, ut cuspis prior ipsa accederet ad polum D. qui maximè est illi inimicus, & à quo summopere abhorret; si crux suisum versum gyran do deberet suum quaerere terminum. Sicut autem ubi D, ex motu lapidis devenerit prope pyxidem, crux erit directa è regione contra axem magnetis, sicuti initio erat cuspis, quae iam semicirculum integrum per suum motum complevit, & pari passu polus C. ita, ubi polus circulum absolverit, & iterum suum continuando institutum cursum devenerit prope pyxidem, etiam cuspis continuata circinatione circulum absolvet. Dum igitur una gyratione gyrat in se magnes, unam etiam complet circulationem versorium, sed ad contrarias partes moventur; quod erat ostendendum.
D C D C B E A F D C letters text physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout woodcut concrete elements arrows geometrical forms abstract elements 900522-34375815-r5 Secundo, si stante lapide circumferatur pyxis, semper tamen in eodem situ, & positione, dico, dum semel pyxis circulariter circumfertur circa immobiliter stantem lapidem, versorium gyraturum in se supra suum centrum bis, ita, ut duas integras absolvat circulationes in se, & supra suum centrum; dum semel circulariter gyrat pyxis circa lapidem. Sit magnes A. E. B. F. cuius poli sint A. B. & A. dirigatur in Austrum B. in Septentrionem ponatur pyxis prius in A. dirigendo eius partes C. D. ad polos pariter Mundi D. scilicet ad Septentrionem, & C. ad Austrum, stante ibi pyxide ex iam dictis verso rium diriget cuspidem ad A. & consequenter in pyxide notabit punctum D. lam vero in eodem situ conservando pyxidem in ordine ad polos universi, paulatim in eodem plano Horizontali circunferas circa lapidem, & primo moveas ad punctum E. ut pariter D. C. pyxidis Mun di polos respiciant eosdem; quia semper cuspis, quantum potest, stat in sua directione A. versus, & illi, quantum potest, appropinquat, conformabit se in illo casu ut vides, & iam designabit in pyxide punctum C. Ecce tibi dum pyxis mota est circa lapidem per quadrantem, quod iam versorium cuspide totum semicirculum inferius C. D. complevit: prius enim erat in D. nunc est in C. Pergas, & promoveas iterum pyxidem per alium quadrantem E. B. retinendo in eodem semper situ illam in ordine ad polos universi, & iam statim crux descendere incipiet ad polum B. sibi amicum, & paulatim, dum acceditur ad B. magis etiam dirigetur ad illum, donec prorsus in B. cum axe conformetur. & sic iam cuspis versorij iterum erit in D, sicuti erat, quando pyxis erat ad A. atque adeo in motu semicirculari circa lapidem versorium complevit integram circulationem. aliam igitur etiam integram complebit, si ducatur pyxis circa semicirculum B. F. A. ergo in una gyratione pyxidis circa lapidem immobiliter stantem cum polis ad planum Horizontis confi ciet versorium supra suum stylum duas integras gyrationes: quod erat ostendendum. Nec ratio obscura est: oritur enim ex convenienti conformatione, quam ex legibus magneticis versorium affectat ad magnetem.
Hoc idem contingeret, si stante pyxide in medio circa pyxidem moveretur lapis, eodem tamen semper conservato situ in ordine ad universum. Nam pari passu, dum circa versorium unicum gyrum complet lapis, versorium supra suum centrum bis completam circulationem absolveret. Causa autem eadem est ex convenienti conformatione versorij cum lapide. Ex quo sentias minus aptè Gilbertum nescio quid subinnuere de Epicyclari motu: nullum enim hic est deferens, nullus Epicyclus, sed totum oritur ex conformatione magneticorum ad invicem. non iniucunda tamen est haec magnetis, & pyxidis diversa velocitas, ut semper sive circumferatur pyxis stante lapide, sive circumferatur lapis stante pyxide, duplo velocius rotetur versorium, quam lapis, & duas integras conversiones unica circulatione perficiat. quod si ex hoc planetarum circa solem velociorem rotationem insinuate velis, non erit prorsus iniucunda res. verum de hoc ad libros de cęlo.
Si lapis ita collocetur, ut polos non habeat ad Horizontem iacentes, sed ad verticem erectos alterum sursum, alterum deorsum; tunc, si Horizontaliter circa magnetem circumducas versorium stante lapide, vel stante versorio lapidem in gyrum ducas, non prius totum absolvet circulum versorium, si ipsum moveatur, quam completum absolveris gyrum circa lapidem; & redu xeris pyxidem ad punctum, à quo motum incępisti: manebit enim semper cuspis directa suum versus polum, & dum nunquam ab eius directione discedit, circulum quidem conficit sed, quia stat cuspis quasi ad centrum affixa ad polum magnetis, qui immobiliter stat in medio, non absoluet, ut ita di cam, crux, quae circulum describit completum orbem, donec revertatur ad primum punctum, à quo cuspis primo discessit. ergo moto circulariter hoc modo versorio una circulatione, non complebit nisi unicum circulum.
Si lapis supra versorium, vel versorium supra lapidem collocetur ita, ut poli lapidis sint ad planum Horizontis; si moveatur lapis supra suum centrum circulariter in se motu Horizontali eodem modo, & ad eandem partem, movebitur etiam versorium, sed non prius unum altero completum gyrum absolvet. Et ratio est, quia semper tam cuspis, quam erux versorij suos notos sequitur polos, nec unquam ab illis discedunt. Unde, cum simul gyrent cum lapide, ut perpetuo ad eosdem polos colliment, ijsdem terminis suos motus seu circulos absolvent, quibus absolvit & lapis.
Denique si supra versorij medium erigatur lapis verticaliter ita, ut alterum polorum habeat supra centrum versorij, quomodocunque rotetur lapis in se ipsum supra suum axem, nullum versorium efficit motum, nec unquam recedet à directione, quam habebat: quia enim, ut alibi dictum est, ex quo loco huius rei ratio desumenda est, versorium si collocetur suo centro supra polos telluris, vel magnetis, nullam certam habet directionem: ideo, quacunque tandem ratione lapis rotetur, & gyret supra suum axem, existente polo in centro versorij, semper aeque bene se habebit versorium, & aequaliter se conformabit ad virtutem magneticam per medium diffusam. Cum autem moveat se versorium, & tali, vel tali se ratione conformet ad magnetem, ut accommodet se sibi convenienti ratione ad virtutem per medium diffusam, quae in hoc casu est semper aequalis; & uniformis, quacunque ratione rotetur lapis ad omnem partem, non erit ratio, cur versorium mutet situm ad motum lapidis. Hoc idem etiam contingeret, si applicato altero polorum lapidis ad cuspidem versorij rotaretur magnes in se supra suum axem. Nam neque in illo casu moveretur versorium à sua directione; cuius ratio est, quia per talem lapidis gyrationem qualitas per medium diffusa non mutatur, quod d situm, & positionem? cum autem haec non variatur; nec movetur versorium, quod solum movetur ad nouam, ut ita dixerim, illius qualitatis in medio situationem, ut ad illam se accommodet, quam hic nullam supponimus.
On this page