Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

1

Universum terrae globum vim magneticam obtinere experimentis probatur. Caput XVII.

2

Quaerimus punctum proprium, ad quod magnetica dirigantur, cum subinde cum vero meridiano non congruant, sed ad aliud, & aliud pro locorum diversitate, punctum divertant; in quo praeciso puncto assignando tota difficultas est. Verum antequam id exequamur, nonnulla prius sunt stabilienda.

3

Dico igitur primo terrae globum universum vim magneticam obtinere; idest in tota illius mole vim quandam inesse se, & omnes suas partes, quibus physicè integratur, dirigendi ad polos, qui sunt naturales totius globi termini, ita ut tota sit compacta tellus, ac veluti constituta per ordinem ad polos, habeat'que omnes suas partes dispositas ad ea puncta, & ut ità dicam, polariter directa, ut si tota terra moveretur violenter à proprio loco, naturaliter rediret ad illum locum, quem habet nunc non solum occupando suo centro centrum universi, quod faceret per gravitatem, sed etiam dirigendo se in ordine ad polos; nec partes illae, quae nunc subiacent polis, naturaliter essent sub aequatore, sed redirent ad polos; & omnino terra talem habet virtutem magneticam dispositivam ad polos, qualem omnino habet ma¬ gnes, loquendo de toto Telluris globo, non de aliqua eius parte solum. Probatur hoc multis argumentis relictis illis ut plurimum, quae recensentur à Gilberto illo capite ultimo primi libri; quia mihi mea sufficere videntur. Primo observatum est terrae venas, quae in montibus cernuntur, quando aquarum alluvione, & terrae defluxu montium latera exeduntur, observatum, inquam, est venas illas terrae, quae excurrunt per montium viscera, excurrere parallelas ad axem Mundi, loquor physicè, & ad sensum, à polo ad polum, & incidere ad planum horizontale in angulo referente altitudinem poli, ut iudicetur illud ipsum, quod contendimus, terram universam dirigi per ordinem ad polos, & quasi coagmentari ea ratione, qua coagmentantur caepe; ita ut per medium excurrat axis, & circa axem circumponantur veluti folia primum minora, deinde maiora, & maiora. Sicuti enim, si scindatur caepa, cernuntur folia illam coagmentantia excurrete circa polum, seu circa axem. hoc idem etiam dico apparere in terra, sed propter magnitudinem globi illae venae, quae sic terram coagmentant, & quasi componunt, videntur parallelae axi, quamvis re vera rotunditatem sphaerae terrestris sequantur, & in polis quasi committantur.

4

Septentrio Oriens Meridies Oci C E D A F B F C F E E D A F E B woodcut scene physical objects concrete elements letters text light/shadow 3d and perspective integrated in the layout plasticity tree 900522-34375442-r5 Sit mons aliquis A. B. C. D. qui praecisus sit, vel ab aquis corrosus, vel alia ratione in D. C. B. ita ut haec facies corrosa D. C. B. respiciat ortum, vel occasum, quam partem respicere debet talis sectio, ad hoc, ut cernatur, quod dito, ita ut sit haec sectio in plano meridiano, tunc videbis omnes terrae venas, quibus Mons conflatur, accedere ab E. ad F. in nostris hisce regionibus, qui polum elevatum habemus in F. ita ut tales venae cum plano horizontis faciant angulum quadraginta quinque graduum circiter, ut facit axis polaris, & semper huiusmodi venae, quas facile cognosces ex colore, & alijs accidentibus, sic excurrent, observavi hoc non solum in montibus Longobardiae, sed in toto ferè Apennino, quo Italia dividitur. Quod accuratè cum ego observarem, nunquam errare vidi. Hoc autem retulisse volui; quia summopere cuperem istud ipsum ab alijs in varijs orbis regionibus observari; ubi diversae sunt poli altitudines, & notari, an semper huiu modi venae praecisè faciant cum plano horizontis eundem angulum, quem facit axis Mundi; quia si id ubique verum esset, ut ego arbitror, posset meo iudicio evidenter colligi hoc, quod intendimus, Terram scilicet universam compactam, & quasi coagmentatam per ordinem ad polos, atque ea via suam universam dirigere vim, quod est magnum indicium terram esse magneticam. Observabitur hoc autem facilè in montibus, qui huiusmodi sectiones habent ad ortum: & in vallibus, ut est hic picta, quae excurrunt à Meridie ad Septentionem, vel sic fere sunt locatę, videbis enim statim quomodo cadant illae venae ad planum horizontis, an faciant angulum aequalem ei, quem facit axis cum eo plano. Dixi venas terrae observandas, quia de venis metallicis non ita mihi constat. Hoc observaveram ego, & scripseram, quando inveni ab erudito Keplero hoc idem in Germania observatum, & vulgatum, ex quo vehementer gavisus sum, & utinam ab alijs etiam alibi observetur, sicuti enixe opto. Indignum enim puto nos inquirere, qua materia sint compacta astra, & Caelum, & hanc, quam quotidie pedibus calcamus, terram non, saltem quantum licet, penitus internoscere; scio etiam alios observasse, & consentire. Adverte autem me loqui de re physica, in qua satis est, ad hoc, ut dicere possimus pro re ista rem sic se habere, quod hoc contingat, vel semper, vel ut plurimum.

5

Non omittam autem me aut falsum esse dispositione loci, aut observasse aliquando venas istas prorsus contraria ratione excurrere; ita ut incedant ad sensum parallelae aequatori, & cadant ad angulos rectos supra axem Mundi: in quo casu nihilominus vera manet propositio terram esse coagmentatam, & quasi compactam per ordinem ad polos, & habere ex sua natura, & quasi compositione, dispositionem per ordinem ad polos, ut potius illa, quam alia ratione conformetur, & vim suam sic obtineat. Cum igitur terra sit hoc modo coagmentata per ordinem ad polos, & composita quasi quibusdam crustis excurrentibus circa axem, signum est vim habere se dirigendi per ordinem ad polos.

6

Secundo terram vim magneticam obtinere, nec solum per ordinem ad polos sic coagmentatam esse, ut hactenus probavi, ostendo. Tellus vim magneticam potest in ferrum transmittere, ergo illam in se habet. consequens ex eo satis sibi fidem conciliat, quod nullus non admittit, nemo, scilicet, dat, quod non habet. Si ergo communis Mater tantam vim magneticam tribuit ferro, iniuriosus sanè sit, & iniquus, qui hanc illi deneget. Antecedens experimenta quaedam evidentissima ab omni eximunt dubitatione; videmus enim aliqua ferramenta vim magneticam obtinere, & expeditè se se in polos convertere, ac si magneticè optimè essent excitata, versoria ad se determinatis partibus provocare, & omnino magneticam vim in se clarissimè ostendere; quae tamen ferramenta nunquam aliquo ex nostratibus magnetibus excitata fuere; nec verò etiam saepe propter suam magnitudinem excitari potuerunt ita vehementer, nec tantam concipere vim ab ullo nostrate magnete, quantam re ipsa ostendunt. Ergo cum nulla alia possit assignari causa, à qua talem receperint virturem, & iuxta magneticas leges optimè possit debeatque huiusmodi effectus in Tellurem referri, dicendum omnino est, terrae acceptum referri debere, in qua sit vis magneticè ferrum excitandi.

7

Hanc eandem rem posuit Gilbertus libro tertio, capite duodecimo; sed meo iudicio non satis firmis rationibus confirmavit: nam ea, quae ab ipso dicuntur, possent ab aliquo in Caelum, aut Caelorum influentias referri; nec, si quis contentiosè adversaretur, posset adeo facile confutari, & convinci evidenter, provenire à magnetis virtute, si illa solum afferantur, quae ab ipso referuntur: ait enim, si ferrum à fabro ignitum ita procundatur, vel ducatur, ut extendatur per lineam meridianam sua longitudine, & dum procuditur septentrionem versus motum habeat extensionis, manifestum esse ferramenta sic extensa in septentrionem, & sic reposita, dum refrigerantur, converti supra sua centra, & natantia, per idoneos scilicet traiecta cortices, motum facere in aqua destinato fine in septentrionem, sic etiam ferri bacillum conflati valido igne, meridionaliter, hoc est secundum meridiani circuli ductum incandescat, & exemptum ab igne refrigeretur, & in pristinam temperiem redeat, in eadem, qua prius positura manens. Hinc nanque evenit, ut conversis ad eosdem telluris polos ijsdem finibus verticitatem extendat: semper enim, ubi liberè se supra suum centrum huiusmodi ferrum poterit movere, ad eundem recurret situm, & easdem partes ijsdem obvertet polis, quas obverterat, dum refrixit, & rursus, si incandescat, & idem contraria positione ponatur sic candens, donec refrigeretur, ex refrigerationis positione in ferrum nova infunditur verticitas, & convertitur in contrarias priori verticitati partes. Haec ibi.

8

Verum si quis ad haec omnia experimenta obstinatè dicat id ex Caelo provenire, quod sua diurna volutatione ita influat in ferrum ea ratione dispositum, ut cogat perpetuo eundem illum quaerere situm, quasi partes Caeli ma gis septentrionales, dum moventur suprapositum ferrum pariter, magis septentrionales illas ita efficiant, & disponant, ut dum ferrum liberum est ad illas easdem recurrat, & non ad australes; ac propterea ea ratione ferrum ignitum requirere; ut dum calore, aut igne laxantur partes, via patentior Caelestibus influentijs aperiatur. haec si dicat aliquis, ut solent hisce loquen¬ di formulis uti philosophi, nihil fortasse habebit, quo hominem frangat, evidenterque convincat hanc virtutem in ferrum, non à Caelo, sed à terra derivari. Illo enim quod subdit auctor puriore, & frigidiore Caelo melius hoc succedere, belle suam tueri causam contendet adversarius, quod, scilicet, ea aëris puritate commodius suas astra transmittant influentias.

9

Illud etiam quod subdit bacilla ferrea, quae diù per viginti, aut amplius annos posita, e fixa fuerunt à meridie in septentrionem, verticitatem acquirere diuturnitate illa tempotis, ut converti possint ad meridianum, videlicet in aëra pendula, vel idoneo imposita cortice, & natantia, & dirigere se ad polum, quem respiciebant in diuturna illa positione: & posse etiam huiusmodi bacilla allicere, & fugare magneticè versoria, non equidem contemnendum, sicut nec praecedentia experimenta existimo. neque tamen vehementissimum est ad conficiendum, quod intendimus, ut perduratum ad negandum animum evincat. Quid enim? si quis Caelum vellet huius verticitatis, quae in ferro deprehenditur, si diù iacuerit in linea meridiana, auctorem cognoscere, dicatque ita ferrum converti, quia longo illo tempore, cum in illa positione permanserit, actione Caeli, & astrorum influentijs disposium sit, ut tali pacto se convertat.

10

Unum solum ego pro Gilberto subderem, si ferrum illud paucis illis annis potuit à Caelo ita affici, & disponi, ut suae libertati relictum, sese in polos convertat, cur non potuit idem Cęlum tot saeculis, quibus iam circa terram convolvitur, ita terram afficere, ut ordinem habeat ad polos, & in ordine ad illos sit coagmentata? ac proinde si dimoveretur ab illo statu posset sese ad illum eundem revocare, in quo tot lustris permansit, omnesque suas habeat partes illo situ dispositas. & hoc illud ipsum est, quod nunc contendimus, dum in tellure virtutem magneticam inesse demonstramus. Nec enim dico terram esse magnum magnetem, sed vim habere se disponendi, & conferendi in meridianum, quam vim possit etiam ferro communicare. Illud so lum superesset ostendendum, terram posse sic polariter affici à Caelo, sicut dicitur affici ferrum: Sicut enim non afficitur aurum, nec aliud metalli genus, quantumvis iaceat in meridiano; sed afficitur, ut dicunt, solum ferrum, & ferrea corpora, ostendendum esset terram universam corpus tale esse, quod sic affici possit; quod probari fortasse posset ex alchymistarum placitis, qui putant terram, inter omnia metalla, esse maximè terreum, tàm in suo sulphure, quàm in mercurio, & terram esse ferream proximè, seu ad ferrum proximè accedere. verum, quia experimenta haec rem non evincunt apud omnes, alia profero, quibus terram vim habere magneticam, & eam ferro communicare demonstro.

11

Cancelli ferrei omnes, quibus solent fenestrae muniri, vim magneticam habent evidentissimam, si antiquiores paulo sint, & quidem bacilla ferrea, quae in longum errecta sunt, & manserunt perpendiculariter ad terram, quamcumque tandem Caeli plagam respiciant fenestrae, ut non dicas esse ex prospectu meridiano, si fuerit ibi per quindecim, aut viginti annos, ista, inquam, bacilla, non solum illa quae iacuerunt in linea meridiana, vim magneticam habent, & quidem talem, ut parte inferiori, quae est versus terram trahant partem meridionalem versorij, & fugent cuspidem oppositam, contra verò pars superior, quae erecta mansit Caelum versus cuspide sua partem septentrionalem versorij ad se trahit, & propulsat australem: hoc in omnibus omnino ferreis cancellis verum esse deprehendi in tota ferè Italia; & tantam habent vim magneticam, ut si fenestrae sint antiquiores, & ex multo tempore cancellatae, non solum trahant versorium, & procul commoveant, sed suspendant ferri ramenta, & acus non magneticè excitos, semper'que ve rum deprehendes, quamcunque Caeli plagam respiciat fenestra, ut dicebam. Quod si sint antiquiores cancelli, ut nonaginta, aut centum annorum, tantam habent vim magneticam, ut, cum magnes, etiam robustissimus, non nisi ad quinque, vel sex palmos versorium commovere deprehendatur, invenerim ego Mantuae fenestras, quae huiusmodi ferreis cancellis ad quattuor, & amplius ulnas procul versorium immutabant, & ad se trahebant, sibi'que famulari cogebant iuxta regulam supra positam, ut scilicet parte inferiori traherent versorij crucem australem, superiori cuspidem septentrionalem. neque solum hoc deprehenditur in huiusmodi fenestrarum bacillis, sed perpetuo eodem omnino modo in omnibus fertamentis, quae habeant aliquam longitudinem, & manserint ad aliquod tempus erecta perpendiculariter ad terram, vel quasi erecta cuiusmodi sunt ferrea bacillam, quibus illigantur capita trabium in parietibus, aut fornices constringuntur, aut ad alium usum steterunt diu, aliqua insigni longitudine, erecta: omnia enim ista ferramenta vim concipiunt magneticam maximam, maiorem etiam illa, quam concipiunt, quae iacent in meridiano; At non nisi à terra hoc potuerunt habere, ut mox probabo. ergo tetra vim confert magneticam.

12

Hoc sepissimè sum ego expertus diversissimis in locis; nec unquam fefellit eventus: semper enim pars illa, quae terrae proximior fuit, ad se trahit partem versorij australem, superior trahit septentrionalem; Quod si ferramenta huiusmodi librentur suspensa, vel per idoneos traiecta cortices natare iubeantur, constantissimè convertunt se supra suum centrum ad polos, & quidem pars illa, quae terram respiciebat, semper in septentrionem convertitur, quamvis trahat partem versorij, quae convertitur in austrum, opposita in austrum. Quare non illud solum verum est ferreos bacillos, qui diu permanserint in linea meridiana, ex amico meridiani faedere ius hospitij contraxisse, ut perpetuo ad meridianum divertant, ubi primum librentur, non solum, inquam, hoc verum est, sed etiam omnes erecti bacilli hanc eandem verticitatem acquirunt, ut dicebam, robustissimam.

13

Immo cum subdit Gilbertus ex M. Philippo Costa Mantuano Mantuae repertum esse ferrum quoddam in magnetem conuversum, quod diu sustinuerat ornamentum quoddam lateritium supra turrim Templi sancti Au¬ gustini in Eriminio, & tandem viventorum fuerat incuruatum, sic'que per decennium remanserat; si putat hanc magneticam vim ferrum illud concepisse illo decennio, quo iacuit incuruatum in linea meridiana, si fortè sic iacuerit, errat meo iudicio toto Caelo. Nec enim illo brevi tempore decem annorum tantam potuit vim concepisse, sed illam concepit toto illo tempore, quo erectum permansit, cum tantam haberet vim, ut effectus omnes ostenderet magneticos, perinde, ac si esset magnes perfectus. Verum hoc Gilbertus non notaverat, huiusmodi bacilla erecta ad terram vim magneticam concipere.

14

Deinde ferrum omne ignis instrumentum, ut bidens, batillum, forcipes, & alia omnia instrumenta, quae circa familiares ignes adhibere consuevimus, ex eo quod ferè semper determinatam sui partem, hoc est cuspidem terram versus habeant, & manubrium sursum erectum, vim pariter magneticam concipiunt eodem modo, idest ea parte, qua ignem solicitamus, & asperimus, omnia haec ferramenta trahunt partem versorij, quae ad austrum vergit, & manubrio trahunt cuspidem septentrionalem; etsi suspendantur aëre quieto, in cubiculo clauso, partem inferiorem perpetuo dirigunt in septentrionem expeditissimè pro sua magnitudine, manubrium in austrum, & sane mirum est in omnibus ignarijs ferramentis hoc contingere, nisi prorsus rubigine sint faedata, & confecta, qua valde vis magnetica debilitatur.

15

A C B D physical objects plasticity light/shadow 3d and perspective integrated in the layout woodcut text letters concrete elements 900522-34375449-r6 Tertio quod magis adhuc mirere, nec hactenus, quod sciam, notatum fuit, licet nescio quid Gilberius subindicet, lateres illi, qui nimia ignis vehementia in fornacibus saepè numero ferreum cum duritie induunt colorem, unde etiam ferrei consueverunt à nostratibus appellari, magneticum concipiunt ex terra vigorem. Res tibi fortassè mira videbitur, at obvios habes quotidie huiusmodi lateres, et ante pedes positos; illis enim, ut plurimum, sternuntur viae; unde nullo negotio, si libuerit, experimentum sumere poteris. Ego sanè saepissimè id praestiti eodem semper eventu. Huiusmodi ergo lateres eadem ratione atque ferramenta concipiunt magneticum vigorem à terra: si enim sumas laterem A. B. C. D. qui per aliquot annos iacuerit in strata via, vel longo annorum decursu in situ erecto permanserit, videbis huiusmodi laterem vim concepisse magneticam, pars enim A, verbi gratia, quae in strata via superior mansit, ad se versorij cuspidem septentrionalem provocabit, fugabit australem, pars vero C. quę deorsum terram versus erat, eodem modo, atque in bacillis ferreis evenire diximus, trahet partem australem versorij. Quod si huiusmodi laterem invenias, qui permanserit sua longitudine A. B. in linea meridiana, tunc certius, & patenter magis magneticum ostentabit vigo¬ rem; si vero pars A. C. sursum erecta steterit B. D. deorsum, adhuc maiorem virtutem demonstrabit; si denique suspendantur huiusmodi lateres sereno Caelo, procul à ventorum turbine, vel aquis imponantur, ad meridianum sese accomodabunt magneticis legibus.

16

Hinc obiter observa causam illius rei, quę nonnullis maximam procreavit admirationem, cur aliquando si pyxidem, vel horologij versorium supra fenestram, vel supra parietem ponas, non certam ostendat lineam meridianam, valdeque peregrinentur magneticae directiones: huius enim rei causa, ut alibi dicetur, in ferreos lateres reijcienda est, qui in parietibus delitescunt; ac proinde optimum factu dixerim, si in horologijs solaribus adhibendis, non solum procul recedamus à cancellis ferreis, sed etiam à parietibus: imo hanc fortasse dixerim causam, cur variè multi de magnetica deviatione à vero meridiano fuerint opinati: quia lineam meridianam supra parietem designarunt, aliquo astronomico artificio, veram, & exactam, cui superponebant versorium, ut viderent quantum ab illa deviaret, & forte delitescebat ferreus lapis in illo pariete, à quo distrahebatur versorium ex ratione alibi dicenda.

17

Ex supra positis experimentis talem pro re nostra conficio rationem. non potest alia reddi ratio, cur bacilla ferrea, & alia, quae diximus, magneticam concipiant vim, quam evidenter ex effectu cognoscimus habere, nisi à telluris universo globo illam habere dicantur. ergo tellus vim potest conferre magneticam, & de facto confert. antecedens, in quo tota est difficultas rei posita, sufficienter confirmatum arbitror, si ostendam non posse in Caelum referri. Quod ex eo satis patet; quia alioquin, quidnam esset causę, cur potius pars illa, quae vergit ad terras, librato ferro in septentrionem dirigeretur, superior vero pars in austrum? cum enim huiusmodi bacilla perpendiculariter maneant erecta, excipiunt Caeli influentias in sua longitudine; cur ergo à Caelo potius vim concipiunt in superiori parte se ad austrum dirigendi, in inferiori in septentrionem? cum potius si à Caelo vis huiusmodi derivaretur, pars superior, utpote cui imminet pars Caeli septentrionalis, vim in septentrionem collimandi acceptura sit. contrarium vero evenire experimenta suadent. Cum igitur non possimus in Caelo talem deprehendere causam magnetici vigoris, necessario ad terras nos convertere debemus; cum praesertim videamus nos posse optimè reddere rationem, & congruentem, cur pars inferior in septentrionem potius se recipiat, quam in austrum, & sic se disponat, & non aliter.

18

Sit globus magnetis A. B. C. D. cuius poli sint A. B. & C. D. aequinoctium referat, quia in toto globo est virtus magnetica, ferramenta, quae tangunt ipsum globum in quadrante A. C. vel A. D. acquirunt vim convertendi pattem illam, quae tangit magnetem ad polum A. ut ferrum dum tangit magnetem in G. acquirit vim, si suspendatur intra orbem virtutis illius magnetis, convertendi suam partem G, ad polum A. & oppositum ad partes B. & hoc quomodocunque ponatur obelus fer reus erectus supra magnetem, sive erigatur perpendiculariter ad centrum. O sive inflectatur ad unam, aut ad alteram partem, dummodo tangat altero extremo magnetem, vel adiaceat illi meridionaliter; semper enim pars tangens librato obelo convertetur ad A. L I M A C B D G O text magnetic force inclination woodcut integrated in the layout geometrical forms abstract elements letters 900522-34375452-r6

19

Sit ergo iam A. C. B. D. globus terrae, ferramenta tangentia ipsam terram in nostro hemisphęrio septemtrionali, vel erecta ad illam perpendiculariter in G. cum eandem prorsus concipiant magnenticam vim, atque concipiant obeli positi supra globum magnetis, necessario inferre debemus totum telluris globum vim magneticam habere, & illi ferro conferre, cum pars, quae tangit terram in nostro emisphaerio septentrionali; ad septentrionem convertatur, superior ad austrum: quo analytico argumento res mihi videtur demonstrari. Redditur haec ratio ex eo firmior, quia videmus magnetica ex supra demonstratis converti ad polos telluris, non vero ad polos Caeli: ergo maiorem terra cum magneticis habet affinitatem, quam Caelum. cum igitur videamus aliqua ferramenta magneticam vim acquirere ex diuturna positione in aliquo situ, debemus dicere hanc virtutem in illam derivari ex terra, non ex Caelo.

20

Et confirmatur; quia ab illo debemus dicere ferrum aliquod magneticè excitatum, ad quod convertitur, si libretur tanquam in animi grati significationem, ut in superiori exemplo, quia obelus G. libratus convertit G. ad polum magnetis A. colligimus excitatum fuisse ab illo magnete, cui se accommodat, cur igitur, si ponamus A. B. C. D. esse tellurem G. bacillum ferreum L. M. Caelum, cum bacillus G. erectus perpendiculariter ad centrum terrae O. habuerit partem alteram proximiorem polo Caeli I. septentrionali, quam partem G. si suspendatur, ex legibus magneticis non convertit illam ad polum septentrionalem I. sed potius ad illum polum convertit G. ergo signum est partem G. fuisse excitatam à polo A. telluris, non à polo I. Caeli; quia proximior illi fuit; & ideo si suspendatur ad I. non convertitur.

21

Aliud est etiam mirabile, & maximè novum experimentum, quo hoc idem demonstratur in terra magneticum inesse vigorem, & est huiusmodi. Si supra versorium magneticum ponas ferrum quodcunque oblongum, quod nunquam fuerit excitatum ab ullo magnete; ponas autem huiusmodi ferramentum erectum ferè perpendiculariter supra versorium, ut gladium, vel pugionem manubrio erigas supra versorium, pars illa, quae imminet ver sorio trahit semper partem australem versorij; si eandem partem ponas infra subtus versorium, ut tamen pugio ascendat, quasi perpendiculariter ad versorium, eadem parte infra posita trahit partem versorij, quae dirigitur in septentrionem perpetuo; sed mirabilis hic effectus, quòd pugionis manubrium erectum supra, trahat ad se australem, supposium infra trahat septentrionem, non potest provenire nisi ex magnetica vi totius globi terrestris. ut demonstrabo alibi. ergo in terra est talis vis; verum, quia hoc luculentius debet infra probari, hic solum indicare volui. repete tù hoc Lector infra positum suo loco.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17