Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

1

Magnetem, & magnetica non dirigi ad ullum determinatum punctum in terra, tanquam ad proprium terminum, quem ubique respiciant. Caput XVI.

2

Hactenus communem multorum errorem, evidenter, ut arbitror, convici, qui putabant magneticas acus, & pyxides dirigi ad polum Caeli ad ursam caelestem, ad Cynosuram, vel ad alium caeli punctum, quo corruunt multi praeclari ingeniorum partus, ingeniorum, inquam, tantum; quia non natura obstetricante prodiere: qui suum in hoc locarunt fundamentum, quod magnetica nautica stella polarem stellam spectet.

3

Alij putarunt magnetica punctum determinatum in terra respicere. non placet igitur, imò nec videtur ulla ratione posse defendi istorum sententia, qui ponunt imaginarios, ac confictos montes magneticos; qui si non trahant, ut supra à nobis ostensum est, certè dirigant, & termini sint magnetici motus. Neque circae polos terrae, vel polorum alterum punctum aliquod statui potest pro termino, & polo magnetico; quae tamen opinio adeo videtur percrebuisse, ut in geographicas etiam tabulas eruditissimorum irrepse rit, notentur'que puncta aliqua, quasi essent poli magnetici. Et, ut alia omittam, quae supra à nobis dicta sunt, dum monstrosam vim huiusmodi montium subverteremus, per illam inexplicabilis magneticorum à vero meridiano declinatio ostenderetur. Atque ita unico opere omnium illorum opiniones, qui ante Gilbertum scripserunt, falsas esse ostendo; qui scilicet aliquem locum, vel aliquod punctum assignarunt, sive in Caelo, sive in terra, sive in universo imaginatione confectum, tanquam terminum magnetic. motus.

4

Vel enim fingunt huiusmodi terminum mobilem, vel immobilem: non potest dici esse mobilem, quia illa sequerentur incommoda, de quibus initio capitis praecedentis dicebam; videremus enim stante pyxide in eodem loco immobiliter, variari versorium, variaque esset eodem die perpetuo magnetici declinatio à vero meridiano, prout terminus, ad quem se convertit variatur: atqui videmus in eodem loco esse eandem perpetuo declinationem, etsi immota maneat pyxis, nullus adhuc versorij motum potuit notare. ergo non est mobilis eius terminus. neque potest dici terminum illum magnetici motus esse immobilem fixum, & ratum; quia, si posset tale punctum confingi usquam gentium; primo, (quod hactenus fuit inauditum) versorium, quod modo cuspidem in septentrionem dirigit, retinendo eandem virtutem magneticam invariatam, in austrum pariter cuspide verteretur; immo aliquando versorium converteret se ad ortum, & occasum; quod nullus adhuc dixit nisi errando, & tamen de facto hoc contingeret. C A D B M E I N H G F magnetic force text inclination letters abstract elements geometrical forms arrows integrated in the layout woodcut 900522-34375433-r5 Patet hoc tali diagrammate. Sit terrae globus A. B. C. D. cuius C. D. sint poli A. B. aequatur, linea C. D, sit sectio meridiana, in qua ponatur polus magneticus, qui sit locus, quem ferramenta magnetica respicere dicantur E. vere quidem versorium in H. dirigeret cuspidem ad E. & conformaret se ad meridianum, & in omnibus punctis intermedijs ad G. declina¬ ret ad ortum, & ab H. I. versus declinaret ad occasum; at vero in F. loco scilicet inter punctum E. & verum polum D. idem versorium retinendo eandem magneticam virtutem, cuspidem dirigeret ad austrum, & crucem ad septentrionem, & in parallelo M. N. in quo est punctum respectus magnetici in G. & I. versorium directè spectaret Orientem, & Occidentem, quod tamen falsum esse constat, quia iam tota terra est peragrata, & ferè etiam sub polo fuerunt, qui observarunt magnetem non dirigi unquam nisi in septen trionem, & austrum, certa quadam variatione dempta, de qua postea.

5

Et ne dicas punctum magnetici respectus esse ferè sub polo, ac propterea non potuisse ad illud punctum penetrari, ex quo sequatur nullum unquam potuisse pervenire; neque in puncto F. ubi versorij cuspis respiceret austrum, neque in G. aut I. ubi directè respiceret orientem, vel occidentem, ac propterea nihil unquam tale auditum esse; contra est, quia, si tanta est versorij declinatio ad partes australes, quanta alicubi esse dicitur à peritis, nautis, triginta scilicet, aut quadraginta graduum; in Anglia, & in septentrionalibus regionibus prorsus ad aequatorem parallela starent versoria; si quidem in meridiano Azorico huiusmodi poli magnetici fingendi erunt, in quo meridiano omnium consensu directè congruit cum vero meridiano versorium; sed haec falsa esse probantur experimentis; ergo, & illud falsum erit, ex quo ista sequuntur.

6

A B D C E abstract elements geometrical forms text letters integrated in the layout woodcut 900522-34375434-r6 Quod ne alicui fortasse gratis dictum videatur; quamvis res sit satis clara, tamen sic illam ostendo. Sit circulus meridianus A. B. C. D. ille in quo versorium dicitur inclinare gradus 35. & punctum A. sit locus in quo talis deprehenditur declinatio per punctum A. ducatur arcus A. E. qui sit portio meridiani magnetici, & circuli directionis magneticae, & consequenter faciat angulum B. A. E. graduum 35. si ergo punctum A. sit circa aequatorem, & ducatur arcus B. E. facto centro in A. erit pariter iste circulus maximus, & consequenter erit B. E. graduum 35. quod si talis declinatio (ut dicitur esse) esset etiam ultra ęquatorem, curreret fortasse magis argumenti vis. Erit ergo in circulo maximo transeunte per polum B. punctum E. procul à polo triginta quinque gradus. ergo in parallelo distanti à polo 35. grad. versorium directè respiciet orientem, & occidentem, & hoc in omni meridiano illius paralleli, praeterquam in meridiano illo, in quo fingitur tale punctum, in quo versorium ad nullam vertetur partem quod sit meridianum Azoricum, patet haec consequentia in mathematicis exercitatis, vel mediocriter: si enim punctum A. ponitur punctum verticale, in quo maxima de¬ prehenditur declinatio; si punctum respectus ad quod se convertendo declinant à vero meridiano magnetica, est fixum, & stabile in aliquo meridiano, quodcunque tandem illud sit, debet esse necessario in puncto, quod respectu meridiani D. A. B. habeat ratione horizontis hoc est circulo, qui ductus per polos D. B. faciat angulos rectos cum meridiano D. A. B. alioquin in puncto A. non fieret maxima declinatio à meridiano ex punctis aequinoctij per respectum ad punctum E. arcus enim ex E. puncto ductus ad aequinoctij puncta maximum facit angulum cum illo meridiano, qui ad angulos rectos dicit, cum meridiano E. B. In triangulo igitur B. E. A. ex circulis maximis facto, cum angulus B. A. E. sit 35. graduum, ut suppono, erit arcus B. E. 35. graduum in suo circulo, qui est maximus. ergo in illo meridiano punctum E. distat à polo B. 35. gradus. Si ergo ducatur circulus parallelus aequatori, qui transeat per punctum E. distabit iste circulus ab Aequatore 55. gradus ergo in toto parallelo altitudinis poli respiciet versorium orientem, & occidentem, quod erat propositum monstrare. ergo in Anglia directè respiciet orientem, & occidentem, & stabit in parallelo aequatoris, quod erat propositum, & tamen hoc est falsum.

7

A C B D E F G H I K M N arrows integrated in the layout woodcut text letters abstract elements geometrical forms 900522-34375436-r5 Deinde, quando ista non haberent vim, quam tamen habent maximam, aliud ex hac hypothesi sequeretur, quod experientijs repugnat: videremus enim versoria in declinatione à vera meridiana linea regulam certam, formamque servare, ut perpetuo in eodem parallelo per unam circuli medietatem integram declinarent â polo in ortum, in alio integro semicirculo declinarent à polo ad occasum, quod facilè quisque, vel leviter sphaeram contemplando poterit sibi persuadere. Sit terrae globus A. B. C. D. Et quoniam omnes nautae, & observatores in hoc conveniunt, multis iam ab hinc annis, in meridiano Fortunatarum, quod Hispani vocant de los Azores, magneticam pyxidem in polum ve rum directè collimare, inde procedendo ad occidentem ad occidentalem plagam pariter versorium deflectere paulatim; si quis verò ab illo meridiano cursum repetat, quasi iter monstrare vellet, versorium in ortum vergere. Constituatur: ex isto communi sensu in hoc meridiano Azorico polus magneticus. Referat ergo circulus A. C. B. D. meridianum illarum Insularum, & sit E. punctum illud, ad quod diriguntur magnetica, poli verò terrae sint A. B. congruit ergo in illo meridiano bene ver¬ sorium, etsi in ortum tendas ad ortum deflectit, si ad occasum vergas, sequitur ad occasum, ut in puncto G. & pariter in H. alio puncto eiusdem paralleli declinabit tanto magis adhuc, quanto magis recedetur à primo meridiano, & sic in tota quarta parte illius paralleli, quo magis recedetur à primo meridiano, eo maior fiet deviatio, ita ut in puncto I. sit maxima declinatio. si verò ulterius procedas in eodem parallelo ad puncta K. M incipiat iam imminui declinatio, donec iterum in puncto N. opposito puncto F. cum vero meridiano congruat. Quod si ita esset, benè sanè factum esset, & optimè de nobis meritus esset magnes, si talem in declinando regulam servaret; sic enim fieret, ut optimam ad longitudines regionum cognoscendas regulam haberemus, quod in geographica doctrina impeditum adeo est, & obscurum, ut, quod mirum videatur, fere non nisi luminaribus per eclipsim obscuratis possit clarè in lucem prodire, quasi illustre adeo hoc esset, ut vellet solum tacentibus, & laborantibus astris emicare.

8

Verum natura praemonstrante non libera voluntate praefiniente, suos sequitur terminos magnetica directio. Et contra hoc illud est primo, quod viri fide digni, & qui, in suis scriptis ostendunt se in huiusmodi etiam rebus esse non mediocriter eruditos, suo eam testimonio infirmant; quibus si fidem non adhibeas, ut adhibet Gilbertus, nae tù fidem humanam negasti, in eodem meridiano Azorico toto non congruere perpetuo versorium, cum vero meridiano, sed propę regionem Brasiliam deflectere occidentem versus; quod tamen nequaquam paterentur poli magnetici, si in eo meridiano essent. Vides iam collapsam universam illam molem magneticorum montium, & polorum, vel hoc uno ictu: si enim sint in illo meridiano poli magnetici, & termini, ad quos convertuntur magnetica, certè non poterunt versoria in toto eius gyro declinare ab illo meridiano, ut perse constat ex sola inspectione sphaerae: sed contrarium experientia ipsa demonstrat: ergo non sunt poli magnetici in illo meridiano. & tamen vere ad Insulas Fortunatas, ut constans est fama, congruunt magnetica cum vero neridiano, ergo necessario, si alicubi ponendi essent huiusmodi poli magnetici; essent in illo meridiano, igitur erunt ibi, & non erunt.

9

Adde, quod idem subdit Gilbertus, hoc in omnibus ferè contingere meridianis, ut non sit semper eadem declinatio à vero meridiano, dum percurritur à polo ad polum, sed sub uno parallelo sit una declinatio, & in eodem omnino meridiano sub altero parallelo diversa, quod libenterego admitto; libentius tamen haberem testem oculatum huius rei, non quiae non credam, sed quia dulce nimis mihi est fidem oculis, quam maximè possum, haurire. Valet tamen hoc ad evertenda haec polorum figmenta, ad quae ex tot geographicis tabulis eradenda unum argumentum non sufficit. Pergo igitur. Non videmus magnetica versoria illam servare regulam in declinatione, ut, quadam servata ratione, crescat declinatio recedentibus nobis à meridiano Azorico, & tandiù crescat, quamdiù quadrantem in eodem pa¬ rallelo expleverimus, & deinde decrescere incipiat declinatio post, 90. gradus ab Azorico, donec in opposito puncto iterum conquiescat: cum apertissimè constet decrescere nunc parum, nunc multum in diversis regionibus, nulla tali seruata ratione, ut postea subdam. Interim unico illo argumento haec ratio, seu lex, quae magneticis praescribitur, evidenter abrogatur. hic apud nos, qui sumus in longitudine graduum 33. & distamus à meridiano Azorico multum orientem versus respectu illius meridiani, versorium declinat, ad summum â vero meridiano gradus 5. in quo meridiano Azorico, quod nobis est occidentale, nihil declinat: ergo procedendo hinc ad occidentem, hoc est ad meridianum Azoricum accedendo, semper deberet minui declinatio, donec ad illud pervenias, & tamen constat Londini in Anglia, quae Civitas nobis est maximè occidentalis, utpote in longitudine graduum 21. & est proxima meridiano Azorico ad istam partem occidentalem declinare versorium gradus 11. cum triente, ut observavit accuratissime Gilbertus libro quarto, capite primo, & consequenter tanto plus declinare, quam apud nos, & tamen deberet minus declinare. certè hunc nemo, qui hominem norit, inscitiae accusabit,

10

Vides quam parvi faciant legem illam magnetica versoria, imo quam evidenter contemnant. Caetera in hanc sententiam libens omitto: nec enim plura, desiderari arbitror ad evidenter ostendendum terminos illos magnetici motus non esse puncta fixa in universo, ad quae, nullo errore, ubique gentium convertantur magnetica. Addo tamen ultimo loco, si poli illi qui finguntur, essent termini magnetici motus, nunquam omnino versorium congrueret cum vero meridiano nisi in illo solo, in quo sunt illa puncta, ut constabit consideranti: non enim immoror in rebus clarissimis ostendendis, ne gratis Lectorem satiem; at contrarium experimenta, quae ex praestantissimis viris accepimus, suadent, qui restantur etiam in alijs meridianis congruere, ut postea dicam, neque gratis istorum fidem subvertere debemus, & negare observationes. Potuit ergo fortasse absque temeritatis nota Garzonius suis illis temporibus, quibus scribebat tot ante annos, & ante ipsum Gilbertum, & ante Portam, & alios, qui ex ipso res transcripserunt, dubitare de hac magneticorum declinatione, quod non sibi adhuc magnopere constarent, qui experimento se didicisse profiterentur, in aliquibus meridianis congruere, in alijs plus, in alijs minus deflectere. Unde factum est, ut prudenter hanc quaestionem ipse declinarit, ne causam quaereret effectus, qui nusquam esset; & potuit suspicari ipse triginta ab hinc annis, aut quadraginta, quo tempore ma gnetem exercebat, ne ubique semper eodem modo declinaret gradibus 5. ad orientem, sicut hic declinat, & Romae, ubi minor dicitur declinatio; dum ibi esset, rem non est expertus, sicut nec ego expertus sum; nec magnus in eo fuit error suspicari id provenire ex imperfectione ferri, non magnetis ipsius; licet illud illi obijcere possimus, cur declinet semper tot gradus, & semper ad orientem? sed quidquid sit, ut dixi, de Garzonio, qui excusandus maximè est, quod firma nondum haberet sapientum testimonia: nobis sane non licet sine temeritate in dubium vertere, cum & Gilbertus oculatissimus testetur in Anglia declinare gradus undecim ad orientem, & admittat vir alioquin prudenter non facilis in credendo, nunc plus, nunc minus declinare, nunc ad orientem, nunc ad occidentem, aliquando prorsus congruere; & constans tot annorum suffragium persuadeat in meridiano Azorico ad insulas Fortunatas congruere, ut congruit ad Caput Bonae spei in promontorio, quod dicunt, de las Agullias. Garzonio igitur omisso rem ex alijs teneamus.

11

Haec habui, quae in aliorum placitis difficultatem faciunt; quod si meliora ipse fortasse non dicam, dicam saltem experimentis magis consentanea. in eo tamen hic non laboro, quantum hic, aut ibi deflectant à vero meridiano magnetica, sed solum illud suppono ex probatissimis auctoribus, quos, qui non audit, audiendus sane ipse non est, non ubique eandem esse declinationem, sed hic unam esse, Romae alteram, in Hispania, aut Anglia aliam: quanta autem praecisè sit exactissima magneticorum declinatio hic, & quanta in qualibet regione de facto, non puto meum esse determinatè praescribere: ad nauticam potius hoc spectare dixerim discliplinam, vel ad Geographiam. mihi satis erit causam declinationis inquirere, cur, scilicet hic tantum, alibi plus, aut minus declinet: Ut autem meam afferam sententiam nonnulla prius iacienda sunt fundamenta.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16