Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

1

De causa cur, magnes nunc ferrum attrahat, nunc repellat. Cap. XV.

2

Hactenus disputatum est praecedenti capite de causa, cur magnes magnetem sequatur, & instrumenta huius motus sunt exposita, & qua ratione cum magnetica conversione in polos consentiat, & eodem à principio oriatur. Ex quo etiam conficitur non esse violentam actionem, sed naturalem sequelam, & fugam. Nunc demum devolvitur quaestio ad illud, quod initio huius libri propositum fuerat, & quod videtur praecipuum in hac tractatione: quid scilicet causae sit, cur magnes nunc ferrum trahat, nunc repellat. ad quod intelligendum omnia hactenus dicta viam sternunt.

3

Illud igitur revocandum est ad animum: hunc ferri, & magnetis concursum, aliquo saltem modo, in similitudinem, quae inter ferrum, & magnetem intercedit, reijciendum. Agnoscunt hoc omnes, quos supra commemoravimus; qui similitudinem hanc praedicant inter magnetem, & ferrum: licet unus in uno illam collocet, alius in alio; omnes tamen conveniunt naturas istas consentire, quem consensum non solum indicant accidentia quaedam, ut coloris, ponderis, quod utrumque rubiginem contrahat, quod humiditate marcescant similiter, & alia huiusmodi plurima: & ut aliquid de chimicorum dicamus disciplina, quod utrumque eodem ferè constet sulphure, & mercurio. Sed longè vehementius hoc idem exaggerat, quod utrunque solum sit subiectum idoneum qualitatis duarum facierum, & quod magneticam virturem in se possit ferrum derivare, & magneticè excitati; quod nulli alij, nisi ferro ferreisque corporibus contingere videmus.

4

Secundo ergo loco revocandum est in mentem fertum, non solum dum magnetem tangit, à virtute magnetica excitari, idest produci in ferro qualitatem duarum facierum eiusdem rationis cum illa, quae est in magnete. verum etiam, ubi primum inter orbem magneticae virtutis devenerit, aliquid huius virtutis, si nihil prius habuit, acquirere, & ita ex qualitate duarum facierum intentionali, quae medium pervadit, magneticè excitari, ut in se qualitatem duarum facierum acquirat, ut supra dixi. Ex quo illud oritur, ut ferrum magneticè excitatum illa omnia praestet, huiusce qualitatis beneficio, quae praestantur à magnete, non solum quia iam permanenter in se habet qualitatem duarum facierum, sed etiam quia per orbem diffundit intentionaliter, & in circumiecta corpora, & agit ratione, qua magnes agere deprehenditur; & hoc, ut dicebam, acquirit ferrum, ubi primum intra orbem magneticae virtutis devenerit, neque expectat, dum magnetem tangat, ut quotidiana docet experientia, praesertim si nullam prius habeat in se sensibilem magneticam qualitatem. Nam si sumas filum ferreum, vel acum; & ponas in distantia palmari, vel semipalmari à robusto, & valido magnete; videbis, etiam si non propius accedat, sed in ea maneat distantia, iuxta leges magneticas alterari, et excitari magneticè. alteratur igitur ferrum, ubi primum intra vires magneticas devenerit, & ex hac alteratione magneticam qualitatem permanenter accipit, & fit quasi alter magnes. Hoc posito.

5

Causa, cur magnes ferrum attrahat, seu cur magnes, & ferrum ferruminentur, eadem prorsus est cum ea, cur magnes magnetem trahat, seu repellat, & pari passu de utraque attractione, & fuga philosophandum est. Et hoc implicitè saltem si non explicitè dixerunt graviores philosophi, qui de magnete, & ferro prudentius disputarunt, ut Galenus, Albertus Magnus, & expressius Sanctus Thomas; cuius illud est; ferrum à magnete trahi, non quia propriè trahatur, sed quia in eo producitur qualitas, cuius beneficio deinde ad magnetem contendit: unde nec propriè tractio, aut expulsio, sed sequela, & fuga dici debet: movetur igitur ferrum ad magnetem, eo quod à magnete in ferrum, ubi primum intra orbem suae virtutis illud habuerit, duarum facierum magnetica qualitas producitur; & quidem producitur illa ratione, & via seu statu, quo supra ostendi magnetem circa se effundere radios suae virtutis; qua qualitate producta fit ferrum illud veluti alter magnes: illa enim omnia praestabit proportionaliter, quae praestaret, si esset vere alter magnes. diriget se ad polos, excitabit alia ferramenta magneticè, & cae tera huiusmodi. Accedit etiam ad alium magnetem, quia habet in se permanenter qualitatem realem duarum facierum, & magnes, qui in proximo est, qualitatem intentionalem in ferrum producit in eodem situ, in quo est illa qualitas, quae iam in ferro residet. luvatur ergo, & roboratur simili intentionali actione, ac proinde ex vi huius qualitatis, quae iam in ferro est, tanquam ex vi proprij principij, & virtutis motivae movet se ferrum ad magnetem, ut magis, ac magis iuvetur, & accedat quasi ad locum, in quo qualitas intentionalis à magnete diffusa vehementius iuvare potest, ac fovere qualitatem realem, quam iam ferrum in se habet intensiorem.

6

B A D C letters woodcut integrated in the layout 3d and perspective light/shadow plasticity physical objects concrete elements text 900522-34375613-r6 Quod si illa qualitas intentionalis ad ferrum, ita appellat, ut afficiat illud in contrario situ, ac positione, atque sit qualitas illa duarum facierum, quam iam ferrum acquisivit ex primo concursu cum magnete, seu occursu, & à qua fuit quasi donatum magnetica natura, si qualitas, inquam, intentionalis afficiat ferrum huiusmodi contraria ratione, tunc ne amittat talem qualitatem, quam iam habet ex vi huius qualitatis, tanquam virtutis motivae, subducit se se, e eximit ab actione huiusce qualitatis intentionalis. Et hinc est, quod magnes ferrum propulsare, & fugare videatur: non enim propriè est impetuosa profligatio, sed, quia, verbi gratia, dum facies septentrionalis magnetis. A. partem D. ferri vel tetigit, vel respexit, produxit in fer rum qualitatem duarum facierum in quadam posi tione, & situ, ut scilicet à D. ad C. respiciat sep¬ tentrionem, & à C. ad D. respiciat austrum, si eadem facies septentrionalis magnetis A. opponatur parti C. quia iam intentionali actione in ferrum agit contrario situ, & contraria ratione, & in illud realem qualitatem duarum facierum producere contendit contraria ratione, atque sit illa iam producta ex primo congressu; & consequenter illam antiquam destruere tentat: Hinc fit, ut, si libere ferrum se possit, aut subducere, aut contorquere, ubi primum pars magnetis A, obvertitur parti ipsius ferri C. ex vi prioris qualitatis, quae naturaliter refugit sui destructionem, ferrum se subducit, ne destruatur qualitas ab illa intentionali qualitate, quae contraria ratione à magnete in ferrum immittitur.

7

Quod autem illa qualitas ex isto secundo congressu destruatur, & consequenter, quod causa fugae sit illa interna qualitas iam producta, quae refugit sui destructionem; probatur, quia, quamvis ferrum possit diversas habere qualitates duarum facierum, & quacunque ratione excurrentes, tamen hoc solum successivè potest, non simul. Sicuti enim materia prima dicitur quidem apta ad omnes formas recipiendas, hoc tamen solum obtinet successu temporis, nec unquam nisi unam formam substantialem praecipuam, & conpletam admittit. & si alia advenire velit, prior est excludenda; ita etiam ma gnetica corpora à magnete quocunque situ qualitatem duarum facierum recipere valent, sed singula singulis temporibus: nam ut cecinit ille.

8

Regnum non capit duos. Quod autem hoc verum sit, sic suadeo. Quod nova qualitas producatur per novum, & oppositum contactum, ostendit novus effectus, si fiat novus contactus, ut A. tangat C. cum enim prius amoto magnete pars ferri C. converteretur in septentrionem D. in austrum, nunc D. convertitur in septentrionem C. in austrum. vel ergo illa nova qualitas, quae de novo producitur in eodem situ immittitur, in quo erat antiqua, ita ut eandem ferri partem in septentrionem dirigat, quam prior pariter in septentrionem dirigebat, vel producitur in contrario situ: Si producitur nova in contrario situ, cum ista ultimo loco producta sit, illa, quae se se effectu prodit, & ferrum ex magneticis legibus dirigit, deberet ista esse efficacior, & ma gis intensa. si antiqua illa remaneret, ut posset eius vim directivam superare, ut dicebamus accidere, cum magnes infirmus novam à robustiore magnete verticitatem acquirit, sed hoc experientia falsum esse demonstratur; nam alioquin verticitas non posset immutari, nisi à magnete robustiore, quam sit ille, à quo prima qualitas fuit producta; vel certè ferrum propius ad magnetem applicando, quam fuerit primo applicatum. Cum enim magnes sit agens necessarium, quod natura solum iubente vires erexit, ubi primum ad agendum accedit, qualitatem, quàm maxima potest intensione producit. Cum ergo secunda vice idem magnes contraria ratione ad agendum se accingit, non poterit qualitatem in maiori intensione producere, atque produxerit prima vice. ergo haec secunda qualitas non poterit primę, si prima remaneat in subiecto intacta, quasi compedes inijcere, & eam velu¬ ti fraenare, ne ferrum dirigat, cum illa non sit robustior: atqui contrarium accidere videmus: nam, si magnes prius una ratione ferrum tangendo verticitatem immiserit, & deinde contraria ratione, vel tangat, vel etiam propius accedat, vel per tantillum temporis, statim ille idem magnes, qui priman dederat verticitatem tangendo, nunc contrariam immittit, etiam si non tangat, imo etiam si robusto magnete, & magno ferrum excitaveris, ut unam determinatam partem in austrum vertat; si postea minori, & imbecilliori magnete contraria ratione tangas, idem ferrum, novam, & contrariam inducet verticitatem, ut eandem extremitatem iam in septentrionem dirigat, quam prius dirigebat in austrum. ergo antiqua non remanet qualitas, quae sola dominari deberet, ut potè robustior; sed solum nova, quam ferri directio palam facit. Et licet haec res difficilis videatur, nec ita promptam habere explicationem, quomodo qualitas duarum facierum minus intensa possit antiquam expellere, quae magis erat intensa, & parta victoria sola cam pum occupare; cum id tamen experientia convincat verum esse, non debemus rem in dubium revocare, sed causam potius pervestigare; quod alibi inferius faciam Deo duce. Non igitur remanent duae qualitates duarum facierum, quae contrarium obtineant situm.

9

Quod vero neque, si applicetur magnes secunda vice eodem omnino mo do ad ferrum, producatur alia nova qualitas, & maneant duae ambae in eodem situ, & positione, sic ostendo. Vel enim illae duae qualitates, quae duae dicuntur esse, ita subiectum disponunt, ut vehementius, & efficacius simul fer rum addestinatas impellant partes, ac si esset unica tantum qualitas, vel non; sivehementius, & firmius contorquent magneticum, hoc est, quod dico, unam reperiri qualitatem in ferro intensiorem, non duas aequè intensas. Cum enim unus existit actus robustior, & efficacior, illa plura unum complere agens dicuntur, quae plura cum eodem sint inclusa subiecto, non est cur plura dicantur ex illis similibus qualitatibus. Sicuti, cum aquam subcalidam sentimus, si eadem ad calefaciendum evadat robustior, non in ea multiplicatos calores dicimus, sed priorem qualitatem factam fuisse intensiorem, sic etiam, cum magneticum istud prius egrè se dirigeret, nunc & novo magnetis contactu firmius, & vehementius id praestet, non novam inductam esse qualitatem duarum facierum, sed illam, quae prius inerat intensiorem effectam debemus asserere; cum praesertim haec etiam ex philosopho sit intensionis ratio, cum producitur qualitas magnetica, & nullum sit factum in subiecto magneticum, quod non esset antea magneticum ex magnetica actione. Vel ex nova duarum facierum qualitate, quae ex novo contactu m agnetis produci dicitur, non redditur ferrum robustius ad se dirigendum, & tunc nulla apparet ratio, cur dicamus duas ibi esse qualitates duarum facietum eiusdem rationis; nisi dicere velimus eiusdem effectus dari duas causas totales actu naturaliter, cui rei philosophorum communis repugnat sententia. Quid enim praestat nova illa qualitas, quae otiosè inducitur, si pari passu polos contendit magneticum? si aequali nisu magneticis se conformat, si aequali robore magnetica omnia praestat? Commune illud est, & philosophorum calculis confirmatum, naturam nihil frustra producere, nihil otiosè moliri. Cum igitur omnia illa, quae se produnt, unica solum qualitas praestare possit, iniuriam inferat naturae, qui hanc secundam qualitatem otiosè elaborare contendat. Illud accedit, quod inductione fidem habet; quotiescunque duae eiusdem rationis qualitates in unum congeruntur subiectum; non duas remanere, sed in unam coalescere. Quemadmodum (ut rem sensibili argumento comprobemus) aquae gutta, guttae addita, excrescit, & unum efficit corpus majus. non igitur manent duae ibi qualitates distinctae in ferro. Sed fit una maior.

10

At, dicet aliquis, non ne duae vel tres, & plures qualitates duarum facierum simul in eodem subiecto esse possunt distinctae, & diversae, tertia existendi ratione, hoc est, ut dicebatur, intentionaliter certè hoc constat. sit ferreus globus A. B. in medio constitutus, & circumponantur magnetes undique M. N. O. P. ita tamen ut partes illae magnetis, quae ferream pilam espiciunt, sint omnes septentrionales, nonne omnes, si intra suam activitatis sphaeram habeant ferreum globum, in illum actionem immittent, & qualitatem dissemi nabunt per ferreum corpus saltem intentionaliter? ergo in illo globo quattuor erunt qualitates duarum facierum ab illis quattuor magneticis corporibus immissae quarum singulae opposita ratione excurrent ex supradictis. Cum igitur qualitas duarum facierum per medium intentionaliter diffusa hanc à natura vim habeat, ut si ad corpus magneticum impellat, puta ad ferrum, in eo producat qualitatem duarum facierum pariter in eodem situ, & positione, in quo ipsa est, ex vi sui principij, à quo fluit; & cum illae qualitates intentionales sint agentia necessaria, non poterunt non emergere quattuor qualitates duarum facierum secunda existendi forma, quae sibi sint è regione oppositae, & in contrario situ. M N O F A E B P woodcut text letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout 900522-34375618-r4

11

Haec difficultas non mediocris alicui videbitur; re tamen vera nihil concludit. Admitto igitur in eodem medio posse plures existere qualitates duarum facierum tertia existendi forma, nimirum intentionaliter, quae etiam oppositum habeat situm, & tot posse esse distinctas qualitates in eodem medio numero diversas, quot possunt distincta in illud medium conspirare a¬ gentia. sicut etiam puto magis physicum esse, si plura constituantur distincta luminosa, lumina multiplicari numero in medio eodem, ad multiplicationem luminosorum. Haec est enim natura qualitatum, quae intentionales à plurimis dicuntur, ut, sicuti in suo esse, & conservari magis dependere videntur ab efficiente, quam à subiecto, sic ad multiplicationem efficientis multiplicentur etiam in eodem subiecto.

12

Quod enim philosophorum gravis schola sustinuit; accidentia habere unitatem numericam à subiecto (qua potius utor loquendi forma quam habere individuationem à subiecto: sic enim cum Aristotele loquuntur sapientissimi) id verissimum est, ut alius esset ostendendi locus, de accidentibus, quae primario pendent à subiecto, & pendent solum ab extrinseco efficiente, ut primum emergant; uon vero de illis, quae perpetuo à principio effectivo dependent, tam in fieri, quam in conservari, & magis quodammodo etiam, quam à subiecto: unde ab aliquibus philosophorum spirituales formę appellantur; quasi à materiae concretione seiunctae. huiusmodi est lumen, & huiusmodi essent species visibiles, si distinctam haberent à lumine naturam; & talis est haec qualitas duarum facierum in tertia existendi ratione supraposita. Quare sicut aliae similes qualitates multiplicari possunt in eodem medio, multiplicatis agentibus, non est hoc idem huic qualitati denegandum in illa existendi forma.

13

Admitto etiam, quod secundo loco dicebatur, hanc qualitatem duarum facierum, cum intentionaliter existit, hoc proprium habere, ut ubi ad magneticum corpus appulerit, in illud producere possit, & de facto producat qualitatem duarum facierum secunda existendi forma. Verè enim hoc illi denegari non potest, cum sit agens necessarium. Adhuc tamen pernego illud, quod existis sequi, videtur, in globo illo sphaerico quattuor produci qualitates duarum facietum, quae contrariam obtineant positionem: nam tunc demum illa qualitas intentionalis qualitatem producit permanentem, cum subiectum nanciscitur idoneum; idoneum vero tunc est subiectum, non solum cum materiam habet susceptivam illius formae, sed cum alias omnes habet qualitates, & conditiones requisitas ad excipiendam actionem; quarum una est, ut nullum tunc sit agens, quod in contrarium nitatur, cuius vires aequales sint, vel robustiores. Istud accidere videbis, si sit aliquis qui sursum impellat lapidem, & alius deorsum praemat, & aequa utriusque sit vis: sistet enim lapis utriusque conatum, neque ascendet, neque descendet? quamvis utrunque agens esset necessarium, & sufficientem haberet vim ad movendum lapidem. Sic etiam dico in ferreo globo, transcurrere quattuor qualitates intentionales contraria ratione positas; alioquin, si in eodem medio non possent esse plures qualitates, & etiam variae, non possent ad se invicem contraria ratione agere magnetica agentia, nullum tamen quasi sui ve stigium relinquerent in ferreo globo per qualitatem permanentem: quia quantum una producit, tantum altera demolitur, vel potius una obsistit actionibus.

14

Motum igitur, ut tandem concludam, efficiunt aversum ferramenta excita à magnete; quia actio magnetis destruere nititur qualitatem, quae iam est in ferro, & illa, ut fugiat sui destructionem, si non possit ferrum contorquere, illud subducit. Hinc vides motum ferri magneticum non esse propriè attractionem, aut expulsionem; sed esse sequelam, aut fugam, fierique à prin cipio interno in ipso ferro constituto, nimirum ab illa qualitate duarum facierum, quae iam realiter in ferto residet à magnete producta; vel ut firmius illam acquirat, dum eo se confert, ubi intentionalis qualitas per medium diffusa ad agendum est valentior, vel ne illa qualitas, quae iam producta est, destruatur, & pereat. Unde motus iste à numero naturalium motuum non excluditur: quia non sit à principio intrinseco ei, quod movetur; sed quia prin cipium illud à quo provenit talis motus, non est nec ipsa ferri natura, nec aliquid ab ipsa ferri natura dimanans, sed aliunde nimirum à magnete in ferrum derivatum.

15

Hinc iterum habes, cur solum ferrum, & ferrea corpora ad magnetem accurrant; quamvis magnes in omnia omnino corpora intentionalem qualitatem duarum facierum immittat: id enim est, quia solum ferrum; & ferrea, seu magnetica corpora qualitatem duarum facierum realem, & permanentem in se habent: & hinc fit, ut actio per intentionalem actionem immis sa possit illis accidere corporibus, vel hostili, vel amica ratione, idest vel in eodem, vel in contrario situ. Unde si in eodem accidat situ, movent se ad magnetem, ut melius iuventur, & conserventur; si in contrario, subducunt se se, ne perdant aut lędatur. Hinc denique habes, cur, ubi primum ferrum magneti obijciatur, semper illud sibi coniungat amico nexu, at vero; si semel pars magnetis A, tetigit partem ferri B. nunquam eadem pars A. trahet aliam partem ferri, quam B. & quamcunque aliam fugabit; nec ferrum obvertet ipsi A. aliam sui partem, quam B. quia sic qualitas semel acquisita roboratur; alias destrueretur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15