Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

1

Si supra magnetis polum gladium à manu brio ad cuspidem ductando frices, virtus communicatur gladio: Si vero à cuspidi ad manubrium fricationem deducas, videtur auferri, non tamen aufertur. Cap. XVI.

2

Nunquam adeo à periculis cautum videtur, quin aliqua errori via aperta relinquatur. Erant, qui mihi suadere volebant. posse eodem magnetis polo eidem ferro virtu tem magneticam communicari, & eodem etiam ipso magnetis polo auferri, & tale ostendebant experimentum. Sit magnes A. B. & supra polum A. fricetur gladius tali pacto, ut incipiatur à manubrio D, & ductetur perpetuo gladius supra magnetem usque ad apicem C. quo facto cultrum illud ex sua cuspide suspendet alium gladium per manubrium appensum. Si vero iterum applicando gladium D, C. ad polum A. applicetur prius cuspis C. & deinde impellendo antrorsum gladium ductetur magnes usque ad manubrium gladijs iam gladius C. D. non suspendet amplius ex sua cuspide alterum gladium eadem ratione, qua prius suspendebat. Ex quo videtur clare inferri, quod fricando gladium C. D, supra eundem polum A. modo conferatur virtus magnetica, modo auferatur solum ex diversa fricatione. Si enim fricetur à manubrio ad cuspidem ductando, cuspis suspendit alium gladium. ergo sic illi communicatur virtus: si autem fricetur ductando à cuspide ad manubrium, non amplius suspendit gladium ut prius. ergo ablata est illi vis magnetica. Quis sequelam non clarissimam putaret? Verum vel ex hoc intelligat lector, quam operosum sit bo nis experimentis viam sibi ad rerum notitiam assequendam aperire; & quam coniunctae sint in experimentis, hoc est in initijs philosophiae veritatis, & erroris viae. woodcut integrated in the layout light/shadow plasticity physical objects concrete elements 900522-34375846-r4

3

Nulla est magnetis pars, ut supra demonstratum est, quae magnetice ferrum non excitet, ne dum ulla, quae auferat collatam virtutem: multo minus eodem magnetis extremo ex sola diversa ferri super illud ductatione potest, & conferri, & auferri virtus magnetica. atqui non suspendit cuspis amplius, quod suspendebat? admitto. ergo virtutem amisit? non hoc conficiet benè in magnetica philosophia exercitatus. Dictum est supra per diversum magnetis contactum posse in ferro verticitatem immutari, nec solum dictum, sed etiam probatum est. Dictum est etiam facies similes se invicem fugere, quantum possunt, & solum dissimiles coniungi. His duobus quasi iactis fundamentis, sint duo obeli ferrei A. B: C. D. qui fuerint ita magneticè excitati, ut A convertatur in Austrum B. in Septentrionem; in altero vero C in Austrum D. in Septentrionem excurrat, ex B. pendebit C. illae enim facies dissimiles optimè coniungentur; at immuteturiam, cum hoc possit fieri, verticitas in obelo A. B. ita ut A. convertatur in Septenttionem, B. in Austrum; si iterum applices B. ad C. non amplius suspendet obelum nec adhaerescent: cum enim utrunque extremum tam B. quam C. convertatur in Austrum, non coniungen tur simul; immo, si possent, fugarent se, & tamen non potest nisi falso inferri, ergo ablata simpliciter est vis magnetica ab A. B. cum solum sit per novum contactum immutata verticitas, priori quidem ablata, sed altera inducta, & fortasse robustiore; quae quo erit maior, eo minus suspendet ex B. obelum C. O pari ergo ratione non licet inferre per novum illum contactum, cuspis gladij non suspendit amplius alium gladium, ut prius; ergo ablata est ab illo vis magnetica ex tali contactu: satis enim est quod fuerit immutata verticitas. D C A B woodcut integrated in the layout text letters light/shadow plasticity physical objects concrete elements 900522-34375847-r5 C D B A letters physical objects 3d and perspective integrated in the layout woodcut light/shadow plasticity text concrete elements 900522-34375847-r6

4

Sed dices ad hoc, ut verticitas in ferro immutetur debet ferrum ad oppositos magnetis polos applicari, ut, quae prius pars ferri tetigit polum Australem, iam tangat Septentrionalem; hic vero supra eundem magnetis po tum ducitur, & reducitur gladius: non ergo per istos duos contactus potuit verticitas mmutari. ergo, cum non suspendat amplius, quod prius suspen¬ debat, rectè potest inferri verticitatem esse ablatam. Respondeo ferrum, ut saepe dictum est, verticitatem concipere, dum ad magnetem accedit, comodo, quo qualitas est per medium diffusa in ultimo contactu, si praesertim aliquanto temporis intervallo haereat in contactu; dum ergo ducis gladium supra ma gnetem à manubrio ad cuspidem ductando, ita ut ultimo haereat in contactu poli A. ita accommodabit se ad radium ex A. diffusum ut haereat in radio E. A. qui radius ab E. ad A, exempli causa, aspicit Austrum, & ab A. ad E. Septentrionem, & ita radius ille in A. habet faciem Australem, in E. Septentrionalem. cum ergo gladius acquiescit ultimo in illo contactu, acquiret eandem verticitatem, ut in C. cuspis habeat faciem Australem, in D. manubrium habeat Septentrionalem. Verum si iterum ductetur gladius supra polum A. incipiendo à cuspide, & perducendo contactum ad manubrium ita, ut gladius tandem haereat in radio A. F. quia radius A.F. similiter in A. habet faciem Australem, in F. vero Septentrionalem ex alibi dictis, cum ex puncto A. radij circumquaque diffundantur, qui in puncto A. habent omnes eandem faciem, in alio extremo, omnes oppositam: concipiet ergo gladius, dum haeret in illo radio, codem modo verticitatem, ita ut in manubrio D. habeat faciem Australem, in C. cuspide Septentrionalem. ergo ex isto diverso contactu, & diversa ductatione supra eundem polum, immutata est verticitas in gladio; Cum enim prius in cuspide facies esset Australis, iam in eadem est facies Septentrionalis. si ergo immutata est verticitas in gladio, non est mirum, quod non suspendat amplius apex alium gladium eadem, qua prius suspendebat ratione. non igitur ex illo diverso ductu aufertur ex gladio verticitas, sed solum immutatur. quod erat demonstrandum. E D C A D C F integrated in the layout woodcut letters text concrete elements physical objects plasticity light/shadow 900522-34375849-r6

5

Verum, si tibi evidentissima haec ratio rem non suadet, dò experimentum; si enim ita ductes gladium à cuspide ad manubrium, ut non absoluas contactum, donec extremum manubrij D haereat in A. sicuti prius extremum apicis C. ductabas ad A. si manubrium sit ex ferro ita perfecto, & temperato, sicut est apex, quemadmodum ex primo contactu pendebat alter gladius ex apice, & non pendebat ex manubrio, ita post secundum contactum ex manubrio ille idem gladius eodem modo pendebit, & non ex apice. ergo per novum istum contactum non est ablata vis magnetica, sed solum immutata, & quasi translata a cuspide ad manubrium. Cur autem illas exigam conditiones, ut non absolvatur contactus, nisi in extremo D. & ut totus gladius sit ex ferro aequè perfecto, rationes non addo; quia puto constare ex alibi dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16