Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

1

Nec magnes trahit propriè ferrum, nec ferrum ad se magnetem provocat, sed ambo pari conatu ad invicem confluunt. Cap. XXI.

2

Res alibi, & dicta, & probata est, hic solum brevissimè revocata re causa indicatur. Dico propriè nec magnetem ferrum trahere, nec propriè ferrum magnetem ad se advocare, sed utrunque illorum quasi data acceptaque fide ruere in amicos amplexus Patet hoc primo, non solum quia ferrum pendet ex magnete, si magnetem apprehendas, cui ferrum adhęreat; sed eodem mo do magnetem ex ferro dependere dico, si apprehenso ferro deorsum magnetem convertas: si enim ferrum sit iatis magnum pro ratione magnetis, & idoneum, ut magnetem possit sustinere, & magnes parvus, pariter ex ferro pendebit magnes; quod ipse sum saepissimè expertus; sed magnes debet esse robustus. Deinde in magno vase aqua pleno si ponas in duabus cymbulis, in altera magnetem, in altera ferrum, & ambo convenienti ratione sint sibi invicem intra sphaeram activitatis, videbis non solum ferrum in sua cymbula adnavi gare ad magnetem, sed ijsdem naturae remis agi etiam magnetem ad ferrum atque ita omnino ambo collatis viribus simul movebuntur, ut sibi in medio occurrant itinere. ergo non solum magnes ad ferrum, neque ferrum solum ad magnetem, sed evidenter ambo ad invicem ruunt.

3

Ratio vero huius est, quia, cum utunque illorum corpus sit magneticum, & in se qualitatem habeat magneticam, sive ex natura, sive ex communicatione, melius invicem foventur, & sese iuvant quam si per se sint. Cum igitur utilitas communis sit utriusque, & ambo ex illo complexu foveantur, & vires sibi concilient, quod patet; quia non solum ferrum magneticam in se derivat virtutem, sed etiam magnes ex complexu ferri robustiorem acquirit agendi vim, ut postea dicam: & eius vires incrementa sumunt non exigua; cum, inquam, utilitas communis sit, non est mirum quod ambo pari passuvim agendi sibi augeat, & sese moveat utrunque, ut magneticè iuvetur, Adde, si nolis magnetem à ferro aliquid accipere posse, vel ex hoc ostendi, aeque à natura alterum inclinari ad dandum, atque alterum ad recipiendum; quasi non minus alteri bonum sit alteri prodesse, quam sibi perfectionem aliquam conciliare, cum aequali naturae impulsu feratur magnes ad fertum, ut suae illi ostentet divitias naturae, & suam illi communicet qualitatem, & ferrum mo veatur ad magnetem, ut illam recipiat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21