Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 11
Commovent se versoria, & magnetica trahuntur, si sint in debita distantia, quocunque corpore interposito etiam solidissimo, perinde ac si eßet solus aer. Cap. XI.
Ex hoc, quod hic propono, ansam fortasse sumpserunt fingendi, qui por tentum de pyxidibus sympathicis, proximè confutatum invenere. Dico igitur versoria se invicem provocare, & disponere, & omnino omnia magnetica corpora se invicem attrahere convenienti ratione, si sint in debita distantia; sive inter illa duo corpora magnetica intercedat solum aer, sive interponatur lignum, sive es, sive marmor, sive aliud quodlibet corpus duris simum: neque ullo prorsus modo magnetem retardari à tractione, sive directione ferri, sive solus interpositus sit aer tenuissimus, sive interponatur lignum, sive aes, sive aliud corpus durissimum; & ad omnes magneticas actiones efficiendas, dico aequaliter omne medium esse idoneum, sive illud durissimum sit, sive tenuissimum: eodem enim modo magneticè excurrunt alterationes per illud. Ut huius rei experimentum habeas, sume lapidem A. B. & versorium C. tum subinde converte lapidem ita, ut modo B. modo A. obvertas versorio: sit autem versorium in tan ta à lapide distantia, ut tamen expedite illud lapis dirigat. C B A physical objects plasticity 3d and perspective light/shadow integrated in the layout woodcut text letters arrows concrete elements 900522-34375826-r5
Observa autem diligenter, quando nihil nisi aer intercipitur inter versorium, & magnetem, quanta velocitate convertatur versorium, quando prius obijcis partem B. tum converso lapide, obijcis A. & nota, quanta auiditate interposito tenui medio accurrat versorium modo cuspide, modo cruce ad lapidem; tum inter lapidem, & versorium interponito quodlibet corpus, sive librum, sive lignum, sive lapidem, sive aliud quodlibet, & videbis ad motum lapidis dum modo A, modo B. versorio obvertis, eadem prorsus velocitate versorium converti, qua convertebatur prius, & eadem auiditate ad magnetem ferri. Quod autem eadem prorsus efficacia agat magneticum per utrun que medium rarum scilicet, & densum, sic praeterea ostendo. Colloca versorium supra mensam, vel alio in loco ita, ut liberè convertatur ad meridianum magneticum, & ad polos Mundi, quantum magnetica virtus, qua instruitur, dirigere potest: tum paulatim ad versorium accedito magnete, vel alio magnetico corpore, donec videas non nihil versorium dimoveri à sua natu rali directione propter accessum alterius magnetici, cuius virtutem per medium diffusam sentire incipit: tum sistas in illa distantia magnetem, & inter magnetem, & versorium interpone quodlibet durissimum corpus, quantum patitur distantia, quae inter magnetem, & versorium intercedit, si ex interpo sitione illius corporis solidioris retardaretur virtus à magnete diffusa, aut ex parte saltem imminueretur, versorium statim rediret ad suam naturalem di rectionem ad polos Mundi, quo dirigebatur, antequam accederet magnes, & quidem tantum praecisè, quantum remitteretur de virtute ab adventitio magnete diffusa. Retinetur enim quodammodo, si sic loqui liceret, contra inclinationem suae naturae, & contra vim directivam terrae ab influente virtute illius magnetis, & deturbatur à sua illa directione. Quantum igitur haec remittetur, tantum illud redibit ad suam pristinam, & propriam directionem. quod patet, quia, vel si tantillum removeas magnetem, versorium statim redibit saltem ex parte ad suam directionem, & remittetur aliquid de illa deviatione, si versorium sit exquisitè elaboratum, & stylo impositum perfe ctè acuminato, ut facilem habeat motum: quia, dum removetur lapis ex eo, quod illius activitatis sphaerae procedit uniformiter difformiter, minuitur consequenter intensio qualitatis, & vis illa, quae ferrum deijciebat à sua dire ctione. Si ergo per illam solidioris corporis interpositionem minueretur sal tem ex parte actio magnetis, remitteretur aliquid de deviatione versorij, & rediret, vel ex toto, vel ex parte ad suam naturalem directionem; sicuti minuitur deviatio per remotionem lapidis: sed, quodcunque medium interponas, nihilo penitus minus deviatur versorium, & ne tantillum quidem rever titur magis ad suam directionem servata eadem inter illos distantia. ergo aequaliter per quodcunque medium agit magnes, sive sit rarum, sive densum, sive solidum, sive fluvidum.
Posset quis, qui esset ad negandum paratissimus, duo ad haec excogitare; aut scilicet virtutem magneticam per poros transmitti, sicut dicunt aliqui transmeare vocem, dum, qui clamat inclusus cubiculo aliquo, exauditur ab alio extra cubiculum, aut certè virtutem magneticam transmitti, non quia per medium solidum corpus propagetur, sed quia circum à lateribus sibi viam inveniat. Quod etiam commodius dicet aliquis de voce, quod aditum sibi inveniat per patentiores cuniculos, quam per poros, & quia non propagatur linea recta sicuti lumen, sed quaqua versum se effundit, ideo deflectit etiam ad alium, qui non directè contra sonorum corpus patentem habet viam ad suas aures. Non audio tamen has responsiones, etiam si à voce, & à sono sumantur; & ut omittam quaestionem de propagatione soni, & vocis, quae non est huius loci, & in qua si deberem dicere, quid sentiam, ostenderem fortasse quod feci ad libros de anima, valde diversa ratione propagari vocem & ex audiri sonum inclusum, quam per poros angustum nimis est illud effugium, nec promptùm nobis aditum praeberent pororum minutissima foramina, dum in sequentium adversariorum ictus devitamus. Ad primum igi tur effugium, quidquid sit de sono, si magnes deberet virtutem transmittere per poros, non posset fieri, quo minus retardaretur aliquid de illius actione, dum actio fertur per liquidum aerem, & dum corpus interponitur, quod non nisi per poros actionem transmittat; & quo magis corpus esset densum, & minus porosum, & pori essent vicissitudinatim positi; tunc enim in corporibus habentibus sic poros vicissitudinatim positos non posset virtus magnetica in directum propagari, imo haud scio; an quis omnino fingere possit hanc vim, quę in directum propagatur, ut lumen męandros illos posse momento invenire, & insinuare se per illos anfractus, ut viam invenias ex¬ peditam, certè quo crassities esset maior, eo magis hoc discrimen sentiretur. sed, ut probatur, nullum omnino sentitur discrimen, sive interponatur solidum corpus, sive nihil tale mediet, sive sit corpus porosum magis, sive minus, sive sit quatuor digitorum, sive unius spithamae. ergo non fit transmissio per poros, quae in ista corporum varietate induceret necessario aliquam sensibilem varietatem. Praeterea impossibile esset, quod dum subinde interponis, & amoves, versorium non commoveretur aliquantulum, nihil autem penitus commovetur. ergo veque actio magnetis ulla ratione variatur, quae necessario ex variatione ferri varietatem aliquam prae se ferret. Haec autem ratio secundam etiam evasionem magna ex parte praecludit, quae longiorem quidem viam arripit, sed non effugit, immo vehementius ex proprijs magneticis principijs impugnatur evidenter.
B A F D O G C geometrical forms woodcut integrated in the layout light/shadow plasticity physical objects concrete elements arrows abstract elements letters text inclination magnetic force 900522-34375829-r5 Non solum virtus magnetis per medium propagatur, sed etiam, ut saepe dictum est, propagatur certa quanam ratione ac lege. Si enim sit magnes A. cuius poli sint A, & B. ita ab illo magnete virtus effunditur per medium ut in puncto G. versorium uno modo dirigatur, alio modo in D. alio adhuc in O. ut vides. si ergo interponatur planum C. F. si virtus, quae debet disponere versorium in O. & certa ratione dirigere magnetem ver sus, deberet divertere ad C. vel ad F. ut postea refrangeret se ad versorium in O. neces sario confunderet se cum virtute, quae disponit versorium in G. vel D. quae alio mo do disponit, atque disponatur in O. & ita mutaretur ex illa confusione, nec amplius cum pervenit ad O. dirigeret versorium illo modo, quo ibi dirigebatur, antequam interponeretut plenum C. F tamen constat esse omnino eandem directionem, sive inter magnetem, & versorium interponatur solidum medium, sive nihil mediet nisi aer. Cum igitur ex ista certa directione versorij in determinatis locis constet non solum magnetem per medium virtutem propagare, sed propagare etiam recta via ubique, & per rectos radios, ut certa in quolibet puncto ratione versorium dirigat; quae dispositio certa necessario indicat propagationem virtutis recta via factam, constat non pos se fieri ex interpositione corporis illam refractionem virtutis, ut ascendat ad extrema corporis interiecti, & postea refrangatur ad versorium, quod latitat post corpus illud interpositum.
Adde, quod, si corpus interpositum sit adeo magnum, ut eius extrema C. & F. ac reliqua ita producantur, ut longè excedant sphaeram activitatis non poterit virtus ascendere ad illa extrema, ut se postea reflectat; quia sunt illa extrema extra sphaeram, quam non excedit actio illius magnetis; & ita post corpus illud non dirigetur versorium: atqui constat contrarium accidere, etiam si interponatur tabulatum latissimum multarum ulnarum, immo & totus aliquis paries satis magnus; adhuc enim versorium eodem modo disponetur post corpus illud, ac si nihil solidum mediaret. ergo non fit illa quasi reflexio virtutis.
Tertio, si illo modo propagaretur virtus, ut diverteret ad extrema corporis interiecti, ac deinde deflecteret ad versorium, sequeretur, quod, si magnes obsideretur circunquaquę corpore solido, & clauderetur quasi in arctissima custodia in capsella optimè consignata, aut sepeliretur in terra, aut in parietis alicuius crassitie, quod tunc in se suam vim magneticam continere cogeretur circunquaque valide obsessam: atqui contrarium omnino videmus accidere: quacunque enim custodia magnetem claudas, & quacunque diligentia vim eius obsideas, prorsus eodem modo virtutem exerit suam, ac si in aperto esset aere, & libero cęlo frueretur. Patent hoc evidenti experientia: si enim contingat in medio alicuius parietis antiqui consepultum esse ferreum bacillum, aut ferro cancellatam fenestram, si versorio accedas ad illum parietem, videbis à ferro etiam incluso versorium deturbari à sua directione, quod tanta cum admiratione aspexit Garzonius Romae in campanarum Di vi Laurentij Turri, ut iterato tanquam rem in toto orbe insignem, & singularem notarit; quasi vero ubique terrarum dirigeretur versorium ad Septen trionem pręter quam in illa Turri, & ad illam Turris partem: quod tamen mirum non videbitur, si intelligatur provenire à ferreo al quo cancello, vel bacillo in antiquissimo illo pariete sepulto: sic enim deviabitur versorium ubique terrarum, si accedat ad antiquum praesertim ferreum cancellum, qui ex longo tempore insignem conceperit verticitatem. Verum quia Garzonius hanc terrae magneticam vim non agnovit, nec cancellorum vim tantam adnotaverat, ideo tam mira illi accidit illa deviatio in illa Turri: quod tamen ubique gentium contingat, si eadem inveniatur causa; hoc autem facillimè, nec longa peregrinatione continget, immo, ut dixi, deviationis has cau sas in parietibus sepultas mihi nimis etiam se se in apertum dederunt; dum vix, ut supra dixi, supra parietem versorium unquam obtinere vidi propriam directionem, propter delitescentes in pariete ferreos lateres, qui virturem magneticam conceperunt. ergo corpus magneticum etiam consepultum in me¬ dio pariete vim suam ostentat ergo huic virtuti non iter praecludit obiectum solidissimum corpus, & aequè propagatur per medium rarum, ac densum non ab extremitatibus obiecti corporis quaerit effugium: quod erat ostendendum.
Hujus ergo ratio illa est, quia virtus magnerica non effluit per medium ef fluvio corpusculorum, nec per transmissionem quasi docalem qualitatis, ita ut ex magnete aliquid exeat, sive illud corpusculum sit, sive (quod videtur mi hi magis impossibile) qualitas, quae eadem numero, & in eadem entitate localiter excurrat per medium usque ad extremum sphaerę activitatis. Nam praeterquam quod iste modus agendi, quem vulga res homines, & soli, qui cum vulgo sapiunt, vel rectius desipiunt, imaginantur, reijcitur ferè à philo sophica schola in omnibus corporibus, exceptis odoriferis, & si quae sunt alia huiusmodi: nec ullus est (nisi, si qui fortasse ingenia habeant valde mate rialia) qui hoc admittat, quidquid sentiant aliqui de lumine; in quo cęcutire iudicantur comuniter, quantum ego videre potui, & de lumine dicam fortasse alias. Cum igitur hac ratione non propagetur virtus magnetica, sed propagetur, quia magneticum agens de potentia subiecti circumiacentis educit illam qualitatem magneticam, quę ita educitur de novo; ut perpetuo pendeat in esse, & conservari à magnete; hinc fit, ut aequaliter, & omnino pa ri facilitate producatur haec qualitas in quolibet corpore, in quo non inveniatur qualitas, quae illi vel directè, vel indirectè repugnet. Et haec est universalis natura cuiusque agentis, ut aeque suas qualitates producat in subiectis, in quibus aequalem invenit resistentiam: quae resistentia solum oritur ex alijs qualitatibus, seu accidentibus existentibus iam in subiecto, quae sint directè vel indirectè contraria illis, quae debent produci: ita videmus corpus luminosum producere suum lument in sibi circumiecta corpora omnino aequaliter, sive corpus illud frigidum sit, sive calidum, sive solidum ut vitrum, sive tenue, ut aer, & hoc quia istae qualitates calr, & frigus non habent ullam repugnantiam cum lumine producendo. sive ergo altera sit ex his, sive contraria in subiecto, sive nulla, nihil impedit quo minus luminosum ęqua liter suum producat lumen, sed sulum ubi luminosum invenit opacitatem ibi sistit suam actionem, quia hęc habet contrarietatem aliquam cum lumine, quam luminosum deberet superare, cęterę qualitates impertinenter se ha bent ad lumen. ideoque luminosum illas contemnit. Similiter ergo agens magneticum producit suam qualitatem in sibi circumiecta corpora, sive calida sint, sive frigida, sive densa, sive rara, sive opaca sint, sive translucida, sive aliam quamlibet habeant ex contrarijs qualitatibus; & hoc, quia istae qualitates nullam omnino habent contrarietatem nec directam, nec indirectam, cum qualitate magnetica producenda. Quia ergo in tota natura corporea elementari nulla: est qualitas illi ullo modo contraria, nec ullum aliud accidens inimicum, & hoc convenienvissime: quia, haec est universalis qualitas totius globi, quę solum conspirat in bonum universi, ut totum telluris globum in convenienti positione detineat ad Coeli influentias congruenter accipiendas; ideo quodcunque sit illud corpus, quamcunque habeat qualitatem, aequaliter in illud, & per illud magnes suam producit qualitatem. & sicuti videmus, & intelligimus aliquas qualitates contrarias non obsistere actioni luminosi, ut non obsistit calor, nec frigus, densitas, aut raritas, quia istae nullam habent cum lumine contrarietatem, obsistit opacitas sola, quia aliquo modo opponitur; ita intelligamus nullum accidens omnino obsistere actiovi magnetis producendae. aequaliter ergo per quodlibet medium suam propagat magnes actionem, & virtutem. quod erat demonstrandum, & ratio etiam huius, quae quaerebatur, constat à priori.
On this page