Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

1

Quaelibet facies magnetis ferrum magneticè excitat; sed quam virtutem dedit una, altera aufert, ut sua ratione immittat qualitatem. Cap. XXV.

2

Una ex fabulis, quas invexere parum exercitati in experimentis capiendis, & diligentes transcriptores solemnem effecerunt, est, magnetem ex una parte virtutem magneticam communicare, ex altera surripere; quasi vero quantum una liberalis est, tantum altera pars sit avara, immo invida. Duo igitur hic pronuntio; primum est, quamlibet faciem magnetis magneticè ferrum excitare; alterum est, quod locum fabulae dedit, virtutem, quam una facies ferrum tangendo magnes illi communicavit, eandem surripere alteram eiusdem partem, si ferrò applicetur.

3

Quod spectat ad primum erit ferè hac eadem de re disputandum, cum de atractione sermo erit: contendunt enim etiam aliqui magnetem ex altera solum parte ferrum trahere, ex altera opposita repellere, & fugare; ut autem videas verum esse, quod hic dico, utranque, scilicet, partem magnetis magneticè excitare: sume duas acus nunquam magneticè excitatas, & unam illarum applica ad unam partem magnetis tantum, alteram verò consimili ratione applica solum ad aliam faciem oppositam, quam fortasse dicunt isti non habere virtutem excitandi magneticè, & diligenter observa, ne ullo modo acus aliam, quam suam tangat partem, tum utramque seorsim suspendi¬ to, vel capillo, vel filo serico non contorto: videbis, quoties ab illo dimovebis, statim utrunque ad notum meridianum convertetur, nec in altera illarum maior vis magnetica, quam in altera deprehendetur. ergo utraque facies vim habuit suam excitandi acum magneticè.

4

Et ut sentias hanc directionem acus non esse à directione telluris, de qua postea dicam, si procul suspendas pari filo acum, quae nunquam magnetem tetigerit: videbis non eodem modo, neque pari velocitate illam confluere ad meridianum magneticum, atque confluant duae priores: deinde videbis illas acus, quae magnetem tetigere, certa semper ratione dirigi iuxta leges impositas per contactum magnetis. si enim utraque acus apice magnetem tetigerit, una apicem in austrum altera apicem similiter semper in Septentrionem convertet, pro ratione partis magnetis à se tactae. ergo illam verticitatem utraque acquisivit ex contactu magnetis, cum sit iuxta leges magneticas illa directio. Cuius rei ratio illa est, quod, cum ex supradictis circunquaque in orbem effundatur magneticus vigor, non vero ex altero tantum polorum, & consimili ratione proportionaliter sit magneticus ex omni parte; hinc meritò fit, ut ex quacunque tandem parte ferrum applicaveris, virtutem surripiat in orbem effusam. Constat igitur magnetem ex utraque parte ferrum excitare.

5

A B C D woodcut text letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout 900522-34375748-r6 Verum enimvero alterum, quod hic propono demonstrandum, occasionem tollet erroris. Dico igitur, si sit acus C. D sit vero magnes A. B. si C. applicetur ad B. excitatur tota acus magneticè; ita ut iam nunc D. convertatur ad Septentrionem, C. ad Austrum. si vero etiam C. velis applicare ad A. quasi ea intentione, ut excites vehementius, & etiam illam verticitatem concipiat, quam fortasse putaret aliquis non contraxisse ex primo contactu, tunc exterminabitur tota illa verticitas, quam acus contraxerat, dum C. tetigerat B, & nova omnino inducetur: quod idem fiet si D. velis applicare ad B. quasi ex hoc putares futurum, ut totam virtutem magnetis sic duplici contactu conciperet, cuius solam medietatem habere potuerit ex B. pars enim B. magnetis totam illam verticitatem auferet à D. quam illi communicaverat A. Et hoc ut dixi fortasse dedit locum fabulae. quod nimirum una pars magnetis virtutem communicet, altera auferat: re enim vera, quam virtutem ipsi C. per suum contactum communicat pars A. eandem totam aufert pars B. si eodem modo illi applicetur. Verum nec pręcisè, nec per se aufert, sed depellit introducendo suam, quae, quia priori contraria est, quod ad directionem, seu contrariam, obtinet positionem, cum illa stare non potest. Quod autem hic fabulam non narrem; sed res sit, ut dico, sic ostenlo. Post primum contactum acum suspendito, procul à magnete: C. vertetur ad Austrum, D. ad Septentrionem: iterum post secundum contactum postquam C. tetigerit B. pariter suspendito, non amplius C. convertetur ad Austrum. ergo prior verticitas per secundum contactum est exterminata; nec enim amplius ullum vestigium se prodit antiquae directionis; sed iam constanter semper C. vertetur in Septentrionem. ergo secundus contactus non praecisè verticitatem abstulit; quia iam ad nullam converteretur partem, sed novam immisit, quacum prior stare non poterat.

6

Neque huius rei causa obscura est ex modo operandi magnetis: cum .n. ex A. virtus disseminetur per medium, quae progrediendo A. versus directionem habet ad Austrum, & ab A. recedendo à magnete dirigitur in Septentrionem; ideo consimilis verticitas immittitur in ferrum ex illa parte, ita ut pars, quae est A. versus dirigatur in Austrum, opposita in Septentrionem at verò, quia item ex B. virtus propagatur, quae procedendo B. versus dirigitur in Septentrionem, & recedendo à B. in Austrum convertitur, si iterum ap plicetur C. ad B. quia virtus illa per medium diffusa est agens necessarium, & acus est subiectum capax illius qualitatis, quam potest medium per suam actionem producere, non poterit non produci nova verticitas in ferrum conformiter ad virtutem, quae est in medio: & quia haec posterior priori è regione contraria est, ideo, dum haec immittitur, illa exterminatur. Quia igitur oppositae facies magnetis opposito consimiliter modo agunt, & verticitatem producunt omnino opposita ratione; ideo, si eadem pars C. utrique parti magnetis successivè applicetur, utraque suam immittere volet virtutem. & quia ambae ex eo, quod contrariam habeant positionem, simul esse non possunt, ideo ultima exterminat priorem, dum suam inducit. ergo nulla pars magnetis absolutè virtutem aufert magneticam: nec potest à ferro per contactum magnetis virtus magnetica auferri, quin nova producatur: quia neque in universum simpliciter puto in tota natura dari actionem solum destructivam. quomodo vero una pars magnetis possit qualitatem producere, quae priorem ab alia parte productam exterminet, cum habeat actionem eiusdem intensionis cum prima, quod sanè mirum est, dicetur mox.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 25