Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 35
Ferrum, si incanduerit, refrigeratum in linea meridiana, aut erectum verticitatem acquirit satis insignem. Cap. XXXV.
In ferro etiam nostro magnete non excito verticitatem à terra produci iam dictum est, & dirigi ad meridianum constat expe rientia. Illud mirum hic sanè propono, quod Gilbertus etiam adnotavit, si ferrum incanduerit, & ex ignitione refrigeretur in linea meridiana, verticitatem acquirere insignem. quod si ignescat iterum, & contraria ratione refrigeretur, ita, ut pars illa, quae in Septentrionem convertebatur in ignitione, & refrigeratione contineatur ad Austrum, immutatur verticitas; neque illa facies, quae prius ad Septentrionem dirigebatur, postea ad eandem partem fertur, sed ad contrariam. Hanc rem totam admitto, & verissimam esse pronuntio. quod si faber vultu in Septentriones, tergo in meridiem compositus ita, ut ferrum ignitum verberatum motum habeat extensionis in Septentrionem, & duo, tria, vel plura sic conficiat ferramenta, omnia sic extensa in Septentrionem convertuntur, & verticitatem acquirunt ferramenta, dum extenduntur, cudunturque, & si ferri conflati bacillum incandescat secundum meridiani circuli ductum, & exemptum ab igne refrigeretur, & in pristinam temperiem redeat, in eadem, qua prius positura manens, verticitatem acquiret; & finis, qui sic respexit boream in aqua cum cortice ante ignitionem, si in ignitione, & refrigeratione positus fuerit meridiem versus, nunc convertetur ad meridiem; hoc totum admitto. Experientia enim, quam unam sequor suffragatur. Verum causam inquiro: si enim totus telluris globus hanc ferro verticitatem immittit, & immutat, cur, si acus super aquas positus fenestellam semel in Septentrionem dirigit, non statim certam concipit verticitatem, ut eandem semper partem ad Septentrionem convertat; vel si apicem semel quis dirigat in Septectrionem, cur non statim terra novum inspirat vigorem; immo, si semel supra tabulam ferrum, quis meridionaliter collocet, cur terra non statim immittit verticitatem, quam è vestigio immittet, si ex ignitione in illa positione refrigeretur. quaero igitur, quid conferat ista ignitio, & refrigeratio ad verticitatem concipiendam, quam causam non exposuit Gilbertus.
Ad hoc habendum suppono hic, quod alibi dicitur, ignitionem à ferro conceptam verticitatem exterminare, imo nulla ferre alia ratione certius, & expeditius à ferro conceptum magneticum vigorem depelli. Sume ferrum quodcunque validissimo magnete excitatum, quantumlibet fac ignescat, igne statim omnem conceptum vigorem amittit; nec ulla alia ratione ita exterminabis omnem magneticam verticitatem, non ablutione, non fricatione, non denique limatione. Suppono secundo non posse, quod supra probatum est, magneticum corpus verticitatem in ferrum immittere, & illud excitare, nisi prius expellat contrariam, si qua est, qualitatem, quae scilicet contraria ratione, aut ab illo ipso, aut ab alio fuerit producta; & quo agens magneticum imbecilliorem habet ad agendum vim, eò magis in expellenda antiqua virtute laborabit, si tamen vires illi sufficient ad hoc praestandum. quod si nulla esset expellenda magnetica qualitas, nullo negotio suam indu ceret qualitatem.
His suppositis, terra habet quidem vim ad excitandum ferrum magneticè, sed infirmam valde, & tenuem, & non nisi magno conatu suum effectum sensibus subijcere potest. Hinc fit, ut si aliquando in ferro offendat iam productum aliquid magneticum contraria ratione, atque sit eius praesens actio, nihil possit efficere, nisi longa mora, & magno temporis conatu; & ideo non statim, ac ferrum in meridianam lineam collocatur, in illud confestim verticitas producitur permanenti, & constanti effectu: & si quis ferrum convertat contraria ratione, non ideo è vestigio verticitas exterminatur, & nova ef ficaciter inducitur. Quia enim terrae actio tenuis est, & contraria qualitas sa tis bene radicata, ac proinde obluctatur, ideo brevi illo tempore nihil efficitur. Verum, si quis ignitione omnem exterminet priorem verticitatem, & tunc nudatum omni contrario subijciat ferrum convenienti ratione, actioni telluris in meridianum collocando, non est mitum à terra statim posse produci similem verticitatem; quia fertum denudatum omni contraria qualita te offendit, nec tempus insumere debet in ulla pugna. Cum igitur in illo casu subiectum sit capax, & nullum sit contrarium expellendum, confestim producet tellus quidquid posset ferre longo annorum decursu; quoties enim non est contrarij repugnantia in subiecto, productio fit momento temporis. Non igitur puto illam ignitionem praecisè conferre per se ad verticitatem producendam, quidquid dicat Gilbertus, nec puto necessatium, ut ferrum, dum ignescit, stet in meridiano: ignitio potius adversatur verticitati, & dum ferrum candet, ut non trahitur à magnete, ita nec concipit vigorem magneticum. ergo frustra ponitur, quod ignitio fiat stante ferro, in meridiano, sed confert sola ignitio ad disponendum subiectum, ut nulla interveniente pugna possit tellus suas vires exerere, quaecunque illae sint, & ad producendam qualitatem, quantas quantas habet statim applicare: exterminatur enim per illam ignitionem omnis prior verticitas, & subiectum nudum omni contrarietate obijcitur telluri, ac proinde non est mirum terram sic posse ferrum excitare. & quoties per novam igitionem quocunque in situ factam prior omnis verticitas exterminatur, statim toties habere tellurem integras vires ad novam sibi convenienti ratione, prout ferrum obijcitur, qualitatem producendam. Constat ergo ferrum refrigeratum in linea meridiana verticitatem acquirere, cuius ratio quaerebatur.
Illud vero etiam addidi in propositione non solum ferrum verticitatem concipere, si refrigeretur in linea meridiana, verum etiam si refrigeretur ere ctum perpendiculariter, vel certè quasi ad perpendiculum; quia sic etiam convenienti ratione, praesertim apud nos in ista poli elevatione, telluri applicaur. Constat hoc in globo magnetico, cui ferrum convenientissimè applica tur, ut virtutem concipiat magneticam, praesertim in parte satis polari; si supra illud ad eius centrum erigatur. Cum igitur ea ratione tellus verticitatem immittat, qua globus magneticus, convenienter etiam ad terram disponitur in nostra hac latitudine, si ad eius centrum erigatur ferrum.
On this page