Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

1

Nunquam ita ferrum magneticè excitatur, quin utranque faciem simul acquirat. Cap. XXIII.

2

Sit magnes A. B. tangatur filo ferteo, vel acu in altero tantum extremorum A. vel B. dico futurum, ut acus non solum qualitatem acquirat, et excitetur magnatice acquirendo virtutem partis tactae, seu quam potest illi communicare pars tacta, sed etiam virtutem acquirere, quam posset illi communicare altera pars, quę tamen non tangitur, & hanc acquirere in sui parte opposita, quae non tangitur. Dico igitur semper ferrum ex contactu magnetis totam acquirere virtutem magneticam, sive utroque extremo utrumque extremum magnetis tangat, sive altero tantum, alterum. A B woodcut text letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout 900522-34375740-r5

3

Probatur hoc primo ex suprapositis: non solum enim excitatur magnetice, in parte, quae magnetem tangit, sed etiam in parte opposita, quae non tangit, cum sola sit intra sphaeram activitatis: tota ergo illa acus, etiam si solo apicè tetigerit A. fit magnetica, tam in apice, quam in parte opposita. Omnes ergo illae rationes, quas alibi adduxi ad evincendum in magnete non unicam solum esse faciem, sed esse quodammodo duplicem, ita ut magnes A. B. non solam habeat vim in parte A. illam partem dirigendi ad Septentrionem, quasi pars B. per accidens, & ex necessaria consequentia convertatur ad Austrum, non quia ullam habeat vim se dirigendi ad talem polum, omnes inquam illae rationes, quae probant hoc esse falsum in magnete, & re ipsa tam in A. esse vim se convertendi ad Septentrionem, quam in B. se dirigendi ad Austrum per se, & sua natura, eaedem probant etiam proportionaliter de illa acu, quòd ex unico illo contactu utramque faciem acquisierit in utrisque extremis.

4

Deinde probatur hoc idem ex modo agendi supra explicato. Constat .n. ferrum, dum accedit ad magnetem, quomodocunque id fiat, sive altero, sive utroque fine tangat, contrahere virtutem in se illo eodem modo, quo est in medio disposita virtus, nec enim potest aliter illam acquirere; sed ita virtus ab A. dispergitur per medium, ut virtus ipsius A, hoc est se convertendi ad partem, ad quam se convertit A. sit quasi anterior, & procedat, ac pone trahat virtutem se convertendi ad partem, ad quam se convertit B. ac proinde in ipso contactu ipsius A. est vivida virtus B. & proiecta antrorsum virtus A. ergo ex contactu ipsius A. acquiret utranque quasi virtutem, imo si ferrum ex contactu A. vim conciperet convertendi se ad unicam solum partem, contraheret potius virtutem B. quam aliam, sed non est ratio ulla, cur ex contactu A, non contrahat etiam virtutem se convertendi ad eandem partem, ad quam se convertit A, ergo utranque contrahet: adverte tamen me his loquendi formulis non duas velle inducere in magnete virtutes, quas alias confutavi, sed unius, & eiusdem situativae qualitatis sic nominatos volo duos terminos, quo tamen doctrinae veritas non destruitur, & ideò

5

Tertio non est philosophandum de hac qualitate magnetis, quasi de duplici virtute, quarum una convertat ad Austrum, altera ad Septentrionem, sed est unica omnino qualitas, & simplex virtus, cuius est ita dirigere, & disponere subiectum, in quo est, ut uno extremo Austrum, altero Septentrionem respiciat determinata extensione. Cum igitur sit unica simplex qualitas sic dispositiva, &, ut sic loquar, situativa subiecti, non erit amplius disputandi locus, utrum ferrum ex contactu magnetis unicam tantum, an duplicem acquirat faciem: si enim unica est, simplex qualitas, quae utranque hanc faciem possidet, aut tota acquiretur à subiecto, aut nihil, & ita aut utraque inerit facies, aut nulla; cum in qualibet particula qualitatis, & in quolibet gradu utraque insit: haec enim est eius essentia; sed constat, quod ex solo contactu magnetis ex una parte acquiritur à ferro aliquid ex ista qualitate, ergo tota iam eius essentia inerit in ferro; haec autem utraque facies est, ut dixi. ergo, quamvis ferrum magnetem tangat ex unica solum parte, utranque tamen acquiret faciem; quod erat propositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 23