Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

1

Cur in toto terrestri globo sit haec vis magnetica; ut scilicet, formetur in suo situ melius, quam sola gravitate, nec fluctuet ad motum cuiuscunque rei gravis super terram. Caput XVIII.

2

Hactenus ostendimus à posteriori experientijs dari in toto terreno globo huiusmodi magneticum vigorem; iam, si placeat, rationem huius rei, de qua disputamus, ut dicitur, à priori inquirere tentemus; cur scilicet terra vim hanc magneticam possideat, & verticitatem in se primum habeat, atque adeo alijs etiam possit communicare. Ea videtur mihi convenientissima, quia terra, cum circumquaque Caelo ambiatur, & circa eam perpetuo moveatur diurna volutatione astrorum agmen, ab ipso Caelo, & astris circulariter se circumagentibus, undequaque aequaliter, quasi in gyrum, influentias, virtutesque accipiat necesse est. Quare quod spectat ad naturam universalem ipsius terrae, in qua ab universalibus Caeli influentijs dependet necessario, eam aequaliter undequaque affici dicendum erit; atque ex hoc, tanquam ex propria causa, fit, ut circa axem sit veluti coagmentata, & concrustata, excurrant'que venae illae, de quibus supra, à polo ad polum. Cum igitur iam sit sic disposita terra à Caeli influentijs circa axem, & quasi per ordinem ad axem, & polos composita, seu coagmentata; haec eius natura etiam exigere videtur, ut in eodem situ conservetur, si debet se commodè habere; alioquin, si commo veretur, & recederet à situ, in quo nunc est, ita ut recederet à medio, ut una pars propinquior Caelo fieret, illam, dum Caelum rotatur, vehementiori actione Caelum afficeret, pars verò, quae subdita est, minus afficeretur: quare non ita commodè se haberet; ad quod incommodum evitandum gravitatem habet, qua detinetur in medio, ne aliqua vi, aut impetu ad unam Caeli partem magis accedat quam ad aliam. Iam vero similiter si moveretur ita, ut contorqueret se supra centrum, ut pars illa, quę nunc subest polo, ad ę quinoctium accederet, tunc diverso modo afficeretur. Ut igitur semper perseveret eodem modo, & non tota alteretur, & perturbetur à dispositione, quam nunc habet, debet habere vim se conservandi in illo situ, quem hactenus habuit; & hanc dico esse qualitatem magneticam: & sicut data est terrae gravitas ad impediendum motum fluctuationis, ita data est magnetica vis ad impediendum motum illius rotationis.

3

Ex quo rationem habes illius, quod gratis videtur dixisse Gilbertus libro tertio, capite primo, si terra à naturali respectu, & vera sua in Mundo positura declinaret atque eius poli in orientem solem, aut occidentem, aut alia quaevis in aspectabili firmamento puncta versùs, si possibile esset, distraheretur, rursum ad septentrionem, & austrum motu magnetico futurum ut eadem reverteretur, ijsdemque punctis, quibus nunc perstat, insisteret. Quod igitur ille solum pronuntiat, hic, ut arbitror, probatur: debet enim terra habere vim, ne natura deficiat in necessarijs, conservandi se in situ, quem habet, ut non perturbetur perpetua Cęlorum rotatione, &, ne immutentur tempestates, continendi se, ne rotetur; & hanc affirmo esse magneticam illam rim, quam in terra contendimus probare.

4

Quod si quis obijciat, octavam sphęram proprium quendam habere motum secundum praecisionem aequinoctiorum; ex quo fit, ut astra circa terram non eodem modo rotentur idest semper in eodem parallelo, ac propterea variari influentias, ex quo ulterius sibi videatur inferendum, quod terra debeat perpetuo sequi istam astrorum variationem, & diversam latitudinem, & amplitudinem ortivam, ut semper eodem modo alteretur; ad haec tria respondeo: primum est. quamvis astra mutent diversam amplitudinem ortivam, & per novos excurrant parallelos, adhuc tamen semper gerunt circa terram, unde circunquaque afficiunt semper per ordinem ad polos, & axem: ergo debet perseverare terra in eodem situ polari. ex quo infero secundo, istam diversam latitudinem stellarum non debere commovere terram, sicut non commovet diversa latitudo solis, & planetarum, quae tamen tantam tenpestatum varietatem efficit; quia hoc est ad bonum universi, ut per hanc vicissitudinem fiat perpetua novarum rerum generatio, & conservatio universi. Tertio ista diversa latitudo, quae subinde acquiritur à stellis, est adeo sensim sine sensu facta, ut non violenter quasi alteret terram, & de suo statu deturbet, sed sensim ad novam rationem, & dispositionem perducat. Hinc obiter illud colligas, quod in nonnullorum gratiam subijcere non gravabor; cum magnopere videam nonnullos hac in re laborare, contra quosdam ingeniosiores, qui quandam in terra perpetuam fluctuationem se invenisse gloriantur. Dicunt enim terrae globum hanc solam habere consistendi vim, & hac solum ratione librari, & in medio universi detineri, quod suo centro gravitatis centrum totius mundi debeat occupare; & ex philosophorum placitis vulgare illud assumunt, gravia ad centrum universi ten¬ dere; ita ut contendant omnia suum centrum gravitatis in centro Mundi collocare; terram vero, quippè quae gravissima est, id ipsum maximè, & appetere, & obtinere. Hoc posito iam suum de terrae fluctuatione monstrum sic confirmant. Centrum gravitatis totius terrae debet consistere in centro universi, sed centrum huius gravitatis in terreno globo mutatur, quoties aliquod corpus grave, vel minimum in eius superficie movetur loco, ergo debet etiam moveri terra, ut illud punctum, quod de novo constitutum est centrum gravitatis terrae descendat ad centrum universi, ut terra sit in proprio loco, cum terrae locus sit habere suum centrum gravitatis in centro universi. ergo quoties movetur aliquod vel minimum corpus in superficie terrae, tota terra movetur, & nutat. B A D C light/shadow integrated in the layout text letters woodcut concrete elements physical objects plasticity 900522-34375457-r5

5

Hoc argumento videntur sibi portentosum terrae motum demonstrare, & perpetuam quandam, vel ad unius aviculae motum, terrae fluctuationem inducere: minor enim suam habet in argumento confirmationem; maior vero sic evidenter roboratur. Centrum gravitatis in quolibet corpore sphaerico est punctum illud, à quo, hinc inde ex omni parte opposita, sunt aequalia pondera, & quidem punctum indivisibile; si ergo aequalitas tollitur, per quamcunque ablationem, vel positionem in altero extremorum, si in sphaera B. C. centrum gravitatis erat A. eo quod tantundem gravitatis esset ab A. ad B. quantum ab A. ad C. si auferatur aliquid gravitatis ex B. non remanebit centrum gravitatis A. quia ab A. ad C, non sunt amplius momenta aequalia; atque ab A. ad B. cum enim prius essent aequalia; nunc vero ab uno extremo ablatum sit aliquid, non erunt amplius aequalia, ne totum, & pars dicantur aequalia; sed constitutum erit centrum gravitatis punctum D. ex quo ad partes oppositas B. & C. sunt pondera ę qualia. ergo ad aviculae motum, quae avolet ex B. centrum gravitatis mutabitur, si B. C. sit globus terrae, & consequenter movebitur tota terra, ut novum illud punctum, quod constitutum est centrum gravitatis, ad centrum universi confluat. Hoc argumentum aliquibus valde difficile videtur, nec ita facilè solutionem invenire profitentur. Alij varias afferunt solutiones, quas nolo hic pluribus examinare, cum solum ex occasione hoc tractem. Dico solum patere optimè solutionem illius ex discursu supra facto: non enim praecisè ideo terra conquiescit in medio, quia quasi gravissimum corpus centro suae gravitatis mathematico centrum totius omnino marhematicum possidere laboret; neque ex hac imaginatione conficto indivisibili puncto tanta moles sibi locum determinat; sed illa verticitate, & magnetica virtute infręnatur contineturque, ac locum sibi hunc, quem habet, vindicat. non ex unico puncto, sed ex tota sua mole, ut scilicet eadem semper ratione, & eodem pacto afficiatur ex aequali undique rotatione, ac distantia in gyrum sese agentis Cę¬ li. haec sunt, quae terram consistentem reddunt, nec perpetuo fluctuare ad aviculae motum patiuntur. & haec est magnetica illa virtus, qua in polos dirigitur tellus, & detinetur, & quam nos tam multis iam conficere conamur. Quare directe ad oppositum argumentum respondeo primo, concedendo quidem ad motum cuiuscunque rei gravis mutari centrum gravitatis totius terrae: hoc enim mathematicorum evidenter conficiunt rationes, nec potest à quoquam, qui in mathematicorum pulvere non dicam versatus, sed eo vel leviter aspersus sit, negari; sed nego terrae inditam esse vim, aut contendere, ut suo centro gravitatis sit in centro universi: nec enim mathematicum locum quaerit, sed physicum, & consequenter, dico terram in medio consistere, non mathematicè, sed physicè, & res quidem graves modo, de quo alias à me dictum est, ad centrum terrae inclinare, ipsam verò terram physicè sulum esse in medio iuxta finem, propter quem est in medio, ut scilicet hinc inde ęqualiter Caeli actionem excipere possit: ad quod nihil facit, quod mathematicè aliquid plus emineat ex una parte: ad actionem enim, mathematica non attenditur distantia, sed physica: unde terra, quae locum sibi quaerit physicum, non mathematicum, cum quaerat sibi locum ad actionem, & passionem, tunc demum solum moveretur, quando ita ex centro universi extraheretur, ut non amplius physicam Caeli actionem eodem modo circumquaque exciperet; quia ex una parte proximior esset Caelo, quam ex alia, à quo solo continetur, quandiù autem hoc non fit, non mutat locum nec fluctuat. non fit autem in casu posito ad motum aviculae. ergo ad illius motum non fluctuat terra.

6

Adde necessariam esse hanc magneticam terrae virtutem, ut omnino contineatur terra in situ polari, in quo nunc est. & sanè si nulla alia esset ratio, quae mihi persuaderet hanc magneticam terrae virtutem, vel ex hoc uno admitterem; quia alioquin non video, qua ratione possit terra contineri in situ polorum, quem nunc habet, ut partes polares v. g. non vertantur ad orientem, aut occidentem, quod de facto videmus servari, nisi ponamus in illa talem vim, qua possit se in tali situ continere; & hanc magneticam vim appellamus. Quotiescunque aliqua res gravis non removetur centro suae gravitatis magis à centro universi, à qualibet vi, poterit circumagi circa suum centrum gravitatis: gravitas enim rei non impedit motum, nec resistit, nisi ne centrum gravitatis totius magis recedat à centro universi, & nisi interveniant fricationes, quae impediant, poterit res gravis circa suum centrum gravitatis rotari à qualibet, vel minima vi: nihil enim est, demptis fricationibus, quod illum motum retardet. nec puto ego, dum res est verè una, & verè unum habet centrum gravitatis, centra gravitatis partium, quae possunt concipi in illa acta gravitate centrum versus universi, ita ut dimoveantur à suo statu naturali, si linea ducta à centro gravitatis istius partis ad centrum universi fiat productior, eo quod rotatur res; & ad hoc faceret illa longa disputatio, quae instituitur à Mechanicis de libra, utrum verè sistat in qualibet positione res librata ex suo centro gravitatis, quod habes apud Guidobaldum de Monte; imò propter hoc etiam magnam ego habui semper dif¬¬ ficultatem in illa Archimedis demonstratione de aequiponderantibus, in qua probat in vecte servari proportionem immutatam distantiarum ab ipomoleo inter potentiam, & pondus, quia supponit partes actu habere centrum gravitatis, quo actu gravitent, distinctum à centro totius. sed de illa demonstratione, quae mihi non videtur perfectè concludere, dicam alias.

7

Adde, quia hoc posset esse alicui dubium, & quod hic assero, certum videtur, etiam dato quod partes haberent sua centra gravitatis, & inclinarent, non removeri à linea brevissima; cum centrum gravitatis totius sit illud punctum, à quo ad partes oppositas sunt aequalia pondera. ergo quolibet addito ex una parte fiet pars illa gravior, & tolletur aequalitas, & attollet oppositam sibi partem. ergo rorabit illam rem quaelibet vis, vel minima; quia facit illam partem, cui additur, praevalere contra oppositam, cum igitur terra sit in centro universi, sua quidem gravitare resistit, ne dimoveatur ab illo situ, idest ne recedat centrum gravitatis à centro universi, at non resistit gravitas terrae, ne terra circa centrum gravitatis rotetur. quaero igitur quid sit, quod retineat terram, ne circa suum centrum rotetur, dum maxima ventorum vis impellit montes. Sicut enim videmus onerarias impelli per Oceanum non maxima ventorum vi, curventorum turbines vehementissimi, dum montes impellunt, terram non contorquent? quid resistit huic volutationi? non fricationes, quae nullae sunt, cum terra circumquaque aëre vestiatur, non corpore solido; non gravitas, quia gravitate perinde est aspicere hanc, atque illam Caeli plagam, &, dummodo centrum gravitatis non extollatur à centro universi, gravitas non repugnat. quid ergo terram sic continet? dico igitur necesse esse ponere in terra aliquam qualitatem, quae contineat illam, ne circumrotetur, sicuti datur qualitas, quę continet illam, ne asportetur aliò, & est gravitas; cum non minori futurum sit incommodo respectu terrae, si rotetur, quam si asportetur à centro universi: & hanc qualitatem dico esse qualitatem magneticam, quae disponit terram, & continet in ordine ad polos, ne moveatur ab illo situ. non difiteor quidem detineri etiam à condensatione aëris, & resistentia, quam invenient montes, & eminentiae, sed tamen non debuit natura omittere hanc qualitatem, quae per se terram continet.

8

Verum in gratiam illorum, qui hoc nostrum de magnetica vi terrae prin¬ cipium nolent admittere(quamvis cur illis tenear, qui mecum non tenent) ut appareat nihilominus, quam tenui fundamento à nonnullis hoc de terrae fluctuatione portentosum argumentum insolubile videatur, respondeo secundo, etiam admittendo, quod ipsi contendunt, centrum gravitatis terrae ad cuiusuis rei gravis mutationem mutari, & terram hanc sibi inditam habere vim, ut velit centro suae gravitatis centrum universi occupare; negando tamen adhuc ad motum cuiuscunque rei levissimae terram fluctuare; cuius negationis ratio est, quia non solum ad hoc, ut efficiatur motus talis in terra, debet ex una parte terrae esse plus gravitatis, sed tantus debet esse excessus, ut possit aëris in oppositum conantis, resistentiam superare, sicut enim, si muscam ingenti onerariae filo alligares, quantumvis conaretur, non posset eam onerariam loco dimovere, ne tantillum quidem, & hoc, non nisi, quia aquae resistentiam superare non potest. sic etiam, quamvis homo, vel aliquid huiusmodi supra terram moveatur, esto terra conatetur discedere, resistentia aëris in contrarium nitentis superari non potest exigua illa ponderis differentia: illa enim sola est, quae cum medio pugnare deberet, magis autem proportionata est musca ad movendam onerariam, quam quaelibet magnitudo, nedum avicula, quae supra terram moveri possit, ad movendam terram.

9

Nec admitto, quod nonnulli videntur gratis assumere, aërem nimirum, & aquam resistere ad velocitatem motus, non vero ad motum simpliciter, & videat, si quis fortasse hac de re suspicetur, quam vim habeant haec, quae hic obiter subdo, non quasi hac de re disputans, sed potius leviter dubitans: aër enim, & aqua, ut unitatem seruent, vim habent, qua partes simul, ut ita dicam, adglutinentur; ad quam vim superandam, quod per aëtem, & aquam debet moveri, determinatam virtutem debet habere, ut hoc superet, & partes à se invicem dividat. patet in aqua: nam gutta, quae ex tubo dependet, non statim decidit, quia gravitas, qua deorsum trahitur non tanta est, ut superet adhaerescentiam, & ut sic dixerim gluten partium similiter bullae, quae fiunt in spuma, quamvis sint ex aqua, illa statim non concidit in locum aë¬ ris inclusi in bulla, quia non praevalet, gravitas contra adhęrescentiam partium. ad hoc igitur, ut moveat, praesertim mobile per immediatum impetum, & consequenter determinata velocitate, aër, & aqua refistet simpliciter, sua tenacitate partium. Etiamsi ergo ex B. auferatur aliquid gravitatis, ac proinde sit plus gravitatis in A. C. non tamen statim descendet B. versus, quia debet impelli, seu condensari totus aër, qui circundat hemisphaerium B. si terra debet moveri ad illam partem. exigua autem illa gravitatis differentia non habet hanc vim. quare si argumentum illud concluderet, concluderet mathematicè, & supponeret terram in vacuo, non in pleno, cum resistentia medij ad motum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18