Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 17
Potest contingere ut progrediendo eodem recto itinere supra Terram semper in directum, Pyxis de repente convertat se ad oppositam partem. Cap. XVII.
Hoc etiam quod dico commoveret animum sua novitate, si contingeret, & in magnetica philosophia mirum fortasse videretur causam ignoranti. ideo, quamvis in promptu ratio sit, tamen quia universa huius lapidis natura, adeo recondita censetur, ut homines etiam à facillimis deterreantur, & tanquam portenta reputent, quae maximè obvia sunt, & ut ambulanti per tenebras, quod sanctus ille vir dicebat, si funis videtur, serpens reputatur, sic, & in magnetica philosophia. ideo non possum quicquam omittere, etiam ante pedes positum. ergo sit quaedam linea A. B. per quam quis iter faciat, si ab A. usque ad C. & D. progrediatur, semper versorium dirigetur, ita ut cuspis versorij praecedat quasi velit iter commonstrare, donec prope E. devenerit: at vero statim ac ultra E. pręter gressas quis fuerit, etiam si continuet iter recta via, tamen statim versorium convertetur, & non amplius cuspis praecedet, ut prius, sed quasi minaciter ad versabitur iter agenti, & eodem modo conformabitur in F. & deinceps in G. & omnino procedenti ad B. A C E D F G B arrows integrated in the layout woodcut abstract elements letters text inclination magnetic force geometrical forms 900522-34375718-r5
A C B G letters arrows concrete elements physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout woodcut magnetic force inclination text 900522-34375718-r6 Experimentum, quo confirmetur hoc, erit pariter per globum magneticum, cui versorium applicetur: si enim recto itinere quis sem per progrediatur versorum promovendo per meridianum C. A. G. in toto quadrante C. A. semper cuspis convertetur ad A. at vero ubi transgressus fueris A. & ad G. accedere incipies perget cuspis se convertere ad A. ut prius, nusquam evariam do terminum suae directionis; & ita dum movetur à C. ad A. pręcedit cuspis an¬ te; verum ubi praetergressus fueris A. cuspis statim gyrat; & quamvis iter in directum centinvetur, non sequitur praecessio cuspidis, ut prius, sed convertitur, ut amata quasi littora respectet, & dolenter ipsum A, deserat. Iam dicas A. B. C. G. esse totam Terram, & A. B. esse polos terrae, dum dirigitur iter ab aequinoctio ad polum A. versorij, cuspis iter praemonstrat, at vero si à polo pergas contendere ad oppositum aequinoctij punctum, convertitur cuspis retro, & quasi suspirat ad illa loca, quae post tergum relinquuntur.
Ratio etiam huius conversionis in promptu est, quia re vera non mutat versorium suae directionis terminos, quamvis id contingere videatur, eo quod progrediendo eodem itinere statim versorum convertatur ad opposita, sed pergit ad eundem dirigi polum, quem prius respiciebat; ac proinde quandiu polus est ante nos, cuspis ad anteriora dirigitur; at vero, dum iter continuan do polum praetervehimur, & post tergum incipimus relinquere, convertitur etiam cuspis, ut à tergo relictum polum despectet. Non hoc igitur est ma gis de magnete mirum, quam sit illud, quod scilicet eodem continuato in di rectum itinere possumus prius accedere, postea progrediendo ulterius, recedere ab eodem termino; quod tamen quotidie fit.
Ratio tamen, cur sic cuspis semper polum respiciat, illa est à priori, quia scilicet vult se magneticum illud versorium accommodare ad magneticam duarum facierum qualitatem per medium à polo terrae diffusum: quia enim ita diffunditur in gyrum, ut quasi in centio in polo sit una facies, & circunquaque similis quasi proijciatur quaqua versum, illi opposita, quae est in polo; ideo versorium accommodatur etiam quasi in gyrum circa polum. Sicuti ergo, si erigas lapidem altero polorum sursum constituto verticem versus, & circa polum in gyrum disponas versoria illa omnia, cuspidem committent ad punctum polare, & cruces polum coronabunt; quin in illo puncto medio similis viget qualitas, & circumquaque radiat opposita virtus hoc idem circa terrae polum accidere animo fingas; nec enim finges, sed, quod est, intelliges.
On this page