Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 13
An detur alia qualitas duarum facierum diversa à magnetica: & an detur alia unius faciei propria naturae ferri: & utrum qualitas magnetica terrae sit eiusdem speciei cum qualitate duarum facierum magnetis. Cap. XIII.
Invexit duas alia qualitates in magneticam philosophiam Garzonius, ex certissimis quidem experimentis, quae habuit; sed tamen falso, ut ostendam. primo enim invenit quaedam ferramenta, in quibus magnetica vis deprehendebatur; recensetque limas, & alia quaedam huius generis. Et quia videbat haec ferramenta nunquam nostrate magnete fuisse excitata, quamvis videretur in illis manifesta haec qualitas duarum facierum, ideo putavit illam habere haec ferramenta, vel ex se, vel ex peculiari modo, quo efformantur, vel ex aliquo alio simili accidente: & quia hanc magneticam vim quandam putabat habere diversitatem à magnetica communi, ideo per hanc alium constituebat genus magneticae qualitatis duarum facierum. Deinde videbat ferrum omne, si nunquam fuerit magnete excitum, positum supra versorium trahere unam faciem, & eadem extremitate ferri positum infra trahere oppositam partem nimirum septentrionalem, ut supra trahit australem; & ideo in ferro putavit inesse qualitatem quandam, quam nominavit unius faciei, quae non differentiam facierum, sed differentiam situs haberet; quia subtus, & supra diverso modo traheret.
Dixi tamen ego supra de magnetica telluris virtute haec omnia ab illa provenire, & quoniam confecimus experimentis totum telluris glo¬ bum vim magneticam habere, sequitur illam qualitatem non esse aliquorum ferramentorum propriam, sed omnia omnino ferramenta, quae diù erecta fuerint, vel iacuerint in meridiana, vel ex ignitione ad pristinum redierint statum in eadem meridiana, vel erecta perpendiculariter, illum viporem concipere; & vere ferramenta omnia illam habere vim diverso modo trahendi supra, & infra versorium; hoc tamen totum à tellure provenire demonstravimus. Reieci tamen Gilberti sententiam, quod terra sit magnus magnes.
Huius esset loci videre, utrum ea virtus, quae in terreno globo residet, & ab eodem inspiratur, in ferreis corporibus sit eiusdem rationis cum illa qua litate duarum facierum, quae in magnete deprehenditur, an sit alia qualitas ab illa specie diversa: pluribus enim confutare illas qualitates à Garzonio invectas non est operae pretium: satis enim confutantur, dum ostenditur illa experimenta, exquorum vi inducuntur illae qualitates, ab alio provenire. Cum igitur constet ferramenta à terra contrahere illam qualitatem duarum facierum, & quod ferrum supra, & infra versorium diverso modo trahat, evidenter provenire à tota terra, per hoc sufficienter reijciuntur illae qualitates, cessante causa, cur ponantur.
Rem igitur istam, utrum hae qualitates differant, metaphisicum pene dixerim ego negotium, nec multum ad magneticam philosophiam, quae tota Physica est, & experimentis rerum causas venatur, conducere, non vero essentias rerum rimari. Rem ipsam satis, ut arbitror, expositam habes, ubi ex una parte terram magneticam habere virtutem, non tamen magnum esse magnetem eiusdem rationis cum nostrate, vidimus; ex altera qualitatem habere duarum facierum explicavimus; quaenam sit, & qua ratione producatur, quo modo vim habeat motivam, & alterativam. Utrum deinde sit eiusdem rationis, an diversae haec virtus, quae est in terreno globo, ab ea, quae est in magnete, non summopere ad rem praesentem conducere videtur; tamen in hoc etiam meam sententiam desiderari non patiat; cum neque istud otiosum sit futurum ad magneticę Philosophiae penetralia perlustranda.
Garzonius, qui hanc duarum facierum qualitatem non in terra ipsa agnovit, sed in ijs, in quibus à terra producitur, nimirum in aliquibus ferramentis solum deprehendit, non vero in omnibus; hanc putavit longè diversam à qualitate magnetica; quia nec rationem, qua in illis ipsis, in quibus ab illo deprehendebatur, ferramentis, existeret, comprehendit. Hanc porrò diversitatem explicavit per hoc, quod haec qualitas duarum facierum, quae est in his ferramentis sit mortua, & sterilis, illa vero magnetis viva, & faecunda. Hanc dixit mortuam, quia non putavit habere vim se movendi, & dirigendi corpus, in quae est, ad meridianum magneticum; illa vero dicitur viva quae motum habet, & directionem ad polos. Verum in hoc primo fallitur, nam etiam ista viva est, & motiva: si enim fuscinu¬ lam, seù bidentem, quo utimur addomesticos ignes, filo medium suspendas, videbis constantissimè partem inferiorem dirigi in septentrionem, manubrium in austrum, & hoc in quolibet bidente, etiam si nullo alio magnete nostrate fuerit excitatus; sed solum tellure: & quaelibet ferri fila seù acus, etiamsi nunquam nostratem magnetem tetigerint, si aquis superponantur dirigunt se ad meridianum magneticum; quidquid dicat Garzonius; Quod ego ex propria didici experientia, & quisque potest per se experiri; neque enim ad rem provoco, quae ex Indijs reperatur. Non est igitur mortua haec qualitas, sed viva, ut magnetica. Neque est hoc discrimen inter qualitatem magnetis & telluris, quod haec sit mortua, altera viva.
Dicit secundo qualitatem, quae in his ferramentis à tellure, ut nos dicimus, excitis reperitur, sterilem esse, quia non trahit nisi ferrum magneticè excitum, neque excitat magneticè ferramenta, quae tangit, sed trahit solum versorium, cum distinctione tamen facierum, qua sola re se ostendit qualitatem duarum facierum. illam vero magnetis dicit sęcundam, quia se ferro communicat, si illud tangat, & trahit ferrum non excitum. Verum neque hoc discrimen verum est: nam, ut constabit ex dicendis, trahit etiam, & suspendit ferramenta non magneticè excita: immò & ferrum excitat magneticè, quod probant omnia experimenta supra posita. Quid enim est, quod ferreos cancellos, ferreum ignis domestici instrumentum, & alia ferramenta magneticè excitat? quid communicat illis qualitatem, quam in ipsis deprehendimus, nisi qualitas magnetica terrae? ergo haec qualitas terrae est faecunda, non sterilis. & cum qualitas, quae à tellure in ferrum producitur, sit omnino eiusdem rationis cum illa, quae est in ipsa tellure, sicuti qualitas, quae producitur à magnete, est eiusdem rationis cum illa, quae est in magnete; cum evidenter constet ab effectu qualitatem telluris esse faecundam: quia de facto producit illam qualitatem in ferrum, necessario sequitur etiam illam in ferrum productam esse faecundam. Immò etiam si consideretur haec qualitas in ferramentis à tellure excitatis, neque hoc modo sterilis apparet, ut constabit: nam vere trahunt etiam ferrum non excitum, ut acus, & ramenta ferri. Cum igitur hae differentiae, & discrimina, quae à Garzonio ponuntur, non sint vera, prout afferuntur, videamus utrum sint alia, quae inferant diversitatem specificam in his qualitatibus.
Diu multumque anceps fui hac in requod enim non sit eiusdem rationis haec qualitas terrae cum qualitate magnetis, hae videntur ferè suadere rationes. Primo, quia haec vis directiva terrae, ut sic appellem, vel nullam, vel perexiguam videtur habere attrahendi vim, praesertim si comparetur ad vim attractivam tam insignem magnetis. Cum enim verticitas, quae à terra in ferrum derivatur, eiusdem sit rationis cum verticitate, quae in terra ipsa est, inveni ego ferreos fenestrarum cancellos, qui cum tantam à terra conceperint verticitatem, ut ad duas procul ulnas & eo amplius versorium pyxidis de suo statu deturbarent, sibique cogerent famulari. tamen, quam¬ vis nostrate magnete excitatas acus suspenderent, vix tamen tenuissimam acum non excitatam, & sola omnino in extremitate suspendebant. Confirmari videtur hoc: quia, si in vase aqua pleno collocetur acus ex chalybe, vel tenuissimus ferri obelus, qui sensim, & molliter aquae imponatur, ita ut aquae innatet nullo alio adhibito cortice; & istud vas cum huiusmodi obelo ponatur prope cancellos illos ferreos, si obelus fuerit prius magnete nostrate excitus, concurret ad limbum, & orificium vasis, ad partem cancellorum illis trahentibus, vel isto accurrente, si tamen non multum procul ponatur vas: si vero non fuerit obelus magnete nostro excitus, dirigetur quidem à cancello, at vero in ea distantia, in qua valde sensibiliter, & efficaciter dirigitur, non trahetur ad limbum vasis, nec curret ad cancellos. Confirmari posset secundo ex eo; quod supra contra Gilbertum adducebamus, ubi ostensum est terram non esse magnum magnetem: si enim haberet vim eiusdem rationis, deberet illos exercere effectus, quos tamen supra ostendimus nec deprehendi de facto, nec posse defendi ex experientijs.
Secundo posset suaderi hanc telluris qualitatem non esse eiusdem rationis cum qualitate magnetis; quia deberet esse etiam eiusdem virtutis in agendò uon solum in ipsa terra, sed etiam in ferro à terra excito. contrarium tamen accidere experimentum suadet: nam, si sumas exiguum & satis infirmum magnetem, cuius virtus directiva sit tenuis; ita ut versorium non possit deturbare à suo statù, nisi, ad summum, ad distantiam duorum, aut trium palmorum, sumasque ferreum cancellum, cuius tanta sit verticitas à terra illi communicata, ut possit ad duas procul ulnas versorium commovere, cum tanto maior sit virtus directiva cancelli, quàm exigui illius magnetis; tamen vis activa in illo cancello adeo infirma est, ut prae illa, quae est in magnete, nulla censeatur: illa enim exigua virtus, quae est in magnete poterit è vestigio se communicare acubus, & obelis: statim enim ubi applicaveris acum magneti, concipiet acus vires magneticas, & directivas, & attractivas; at vero ingens illa virtus, quae est in cancello ferreo, vix exiguissimum obelum excitare potest. ergo non videntur istae qualitates eiusdem rationis; cum haec qualitas terrae, quae tantis magneticam superat intervallis, in dirigendo iners tamen adeo sit, & in agendi vi ab illa longissimè vincatur. Et confirmatur; quia, si sumas bacillum à terra magneticè excitum, quod dixi per illam à terra acceptam virtutem vix posse obelum excitare; & tangas fines illius vero nostrate magnete, videbis vires concipere ex isto contactu ad excitandos patenter obelos. ergo ex isto contactu novam videtur contraxisse virtutem, quam ex tellure in se derivare non potuit, cuius tamen capax erat, ut apparet. Confirmatur secundo; quia, ubi primum verus magnes ferrum tangit, vel intra suae virtutis orbem deprehendit, è vestigio in ictu oculi suam immittit virtutem, atque magneticè excitat; at vero ut terra fertum magneticè excitet, longissimus requiritur temporum excursus: vel certe ut per gnitionem omnis alia depellatur ver¬ ticitas quod, cum non in exiguam verticitatis vim reijci possit, quae in tellure maxima est, videtur sequi, esse diversam qualitatem illam telluris, & magnetis. Confirmatur tertio; quia, si tellus aliquam longo tempore in ferrum immittat verticitatem permanentem, non potest statim eam brevi tempore commutare: unde si una ferri facies ex tellure concepit vim, eo quod ferrum diù erectum steterit, respiciendi septentrionem, non statim, si altera pars telluri obvertitur, immò nec si uno, aut altero die; uno, vel duplici mense sic inversum maneat ferrum, immutatur verticitas, & facierum ordo; at vero si magnes verticitatem communicaverit ferro, sua facie septentrionali tangendo unum ferri finem; si eadem septentrionalis facies tangat alterum ferri finem, confestim verticitatem immutat, & efficit ut ea facies, quae prius in septentrionem dirigebatur, iam vergat in austrum; & si iterum primum ferri finem tangat, iterum extinctam revocat verticitatem. ergo ex hoc sequi videtur diversam esse telluris & magnetis virtutem, & qua litatem duarum facierum; convenire autem solum in genere.
Nihil ominus istae rationes non sunt eiusmodi, ut cogant nos ad inducendam aliam qualitatem in natura duarum facierum specie divarsam à magnetica: omnia enim, quae in magnetica deprehenduntur sese etiam produnt in hac telluris qualitate: neque quod ad vim motivam, aut alterativam, est quid quam discriminis, nisi secundum maiorem, & minorem efficaciam in agendo. Et quidem, quantùm spectat ad motivam, certum depet esse ex experimentis superiori libro positis, tellurem vim habere dirigendi se ad polos, & ferramenta à tellure solum excitata verticitatem acquirere, & vim dirigendi se ad meridianum; ut supra demonstravi. Nec mortua debet dici haec qualitas: quia vere movet se. Quod verò non tantundem obtineat virium in attrahendo ferrum non magneticè excitatum, sicut in dirigendo excitatum, videbitur prima fronte non exigui momenti argumentum: nihilominus, & poterit dici provenire non ex qualitate, sed ex subiecto, & quia, ut ex postea dicendis constabit, cum neque magnetica sese adinvicem disponant, si utrumque illorum fuerit actù magneticum, nisi quia invicem agunt, & patiuntur, nec ferramenta excitata magneticè se mutuo accommodent in convenienti sitù, nisi ut se mutua foveant actione: cum videamus versorium se accomodare ad ferreum cancellum, vel igniarium fertum, dicere debemus inter illa duo esse mutuam actionem, qua se mutuo foveant. Et confirmatur; quia revera tam ferrea fenestrarum bacilla, quam ferramenta igniaria suspendunt ferrum, ut parvos acus, & ramenta, etiam si non fuerint magneticè alias excitata. ergo in illis non solum est vis motiva, sed etiam vis alterativa; & non solum alterativa ferri iam excitati magneticè, quod ferrum excitatum ut commodè alteretur, sese accomodat, & disponit convenienter ad ferreos cancellos, sed etiam alterativa ferri non excitati, et communicativa qualitatis magneticę. Adverte tamen debere acum apponi omnino ad extremitatem ferrei bacilli; alio¬ qui non adhaerebit. Res experimentum facilè habet. Quod vero in contrarium obijciebatur, obelos aquae impositos non ad vasis ripas accurrere, ut ad cancellos ferreos propius accedant, id continget, si aqua recens in vas posita non fuerit. Dum enim, ut dixi, stat in vase ad duas, vel tres horas, ex pulvere, & atomis quae assiduè per aerem volitant, super inducitur aquae telula, & quaedam crassities, quam ferramenta aquis imposita superare non possunt, & ideo suam verticitatem ostentare non valent. si ergo recentem aquam vasi imponas, & statim obelos ferreos illi com mittas, videbis ad orificium vasis accurrere, & ad cancellos ferreos quam proximè accedere. Debet autem hoc in cubiculo clauso, & quieto Coelo experiri. Praeter quam quod illud unum satis evidens est argumentum, ferramenta à tellure excitata vim attractivam obtinere, quod tenues acus, & alia huiusmodi etiam non magneticè prius excita, tamen suspendant ex sese.
Pręterea possunt etiam huiusmodi ferramenta verticitatem ferro immutare. Sume acum ex chalybe, vel tenuissimum ferri obelum, & in recenti aqua colloca; videbis, ubi quieverit, se in meridiano magnetico disponere, etiam si nullo magnete fuerit excitata acus, & dirigere, verbi gratia, apicem ad meridiem. Sume deinde huiusmodiacum, & ad ferreum accede cancellum, vel ad igniarium bidentem, & illa parte ferrei bacilli, quae stat terram versus tange fenestellam acus: ubi hoc feceris, iterum acum in aquam ponito; videbis non amplius apicem, sed fenestellam in austrum dirigere contraria ratione, ac prius contigerat. ergo ex contactù illius cancelli novam imbibit verticitatem, novam directionem: cum enim prius in austrum dirigeret apicem, nunc constantissime dirigit fenestellam, & contrarios prioribus edit effectus. Quod si non ea celeritate terra bacilla excitat ferrea, & verticitatem immutat; cum tamen tandem istud etiam praestet, etiam tellus, & à tellure excitata ferramenta, non video cui qualitatem hanc telluris diversam à magnetica asserere debeamus, cum differat solum secundum maiorem vel minorem efficaciam in agendo, caetera sint eiusdem omnino rationis.
Concludam igitur hoc totum, si dicam sic mihi videri philosophandum hac in re de hac qualitate duarum facierum, sicuti philosophamur de calore ignis, & aeris. Sicut enim illae qualitates, quamvis aliquam habeant diversitatem in illis subiectis, non tamen communiter putant Philosophi illam esse diversitatem (sequor nunc communiorem sententiam) specificam; sic etiam ista qualitas; quamuis promptiorem habeat vim activam in magnete, & in ferramento à magnete excitato, quam in tellure; & in excitatis ab ipsa; haec tamen non videbitur communiter differentia specifica; cum praesertim, ut postea constabit ex dicendis, sese mutuo iuvent, & intendant istae duae qualitates. Quod unicum videbitur efficacissimum argumentum hac in re: Si quis enim quaerat causam, cur versorium se accommodet, re¬ linquendo propriam directionem, ad cancellum ferreum in proximo positum, haec unica est; quia qualitas illa, quae est in cancello producta à terra, & qualitas, quae est in versorio producta à magnete volunt se invicem accommodare, ut mutua actione se foveant, iuvent, & intendant: & quia cancelus non potest discedere à proprio statù, discedit versorium, & se illi accommodat: ergo qualitas, quae est in versorio producta à magnete potest recipere, & damnum, & utilitatem à qualitate, quae est in cancello producta à terra, & ideo illi se accommodat; alioqui non discederet à proprio statu, imò, ut dicam alibi, & dixi supra, propter hanc solam rationem magnetica dispo nunt se ad meridianum. Cum igitur videamus istas qualitates se mutua actione intendere, magnum argumentum est esse eiusdem speciei. Si quis tamen contendere velit in istis qualitatibus differentiam esse plusquam numericam, non ego contendam pertinaciter: quia, & de humiditate aerea, & aquea vehementer dubito; & de calore vitali, & elementario magis adhuc suspicor, utrum sint diversae rationis; quamvis unum ab altero videatur excitari. Hic tamen ab illa quaestione supersedeo, quam fortasse alias pertractabo.
Nullam quidem esse puto illam qualitatem unius faciei, quae propria sit ferri, & differentiam solum habeat situs, Nam verum quidem est ferrum omne, si non fuerit magnetice excitatum, ut supra dicebam, habere hoc, ut, si ponatur supra versorium, trahat unam partem, si ponatur infra, trahat oppositam.
3d and perspective light/shadow plasticity arrows concrete elements physical objects woodcut integrated in the layout knife 900522-34375599-r5 Ut si sit versorium A. B. & sumas gladium C. D. totum ferreum etiam in manubrio, nunquam tamen magnetice excitatum, & applices gladium, erectum tamen, vel quasi erectum manubrio in parte superiori versorij, trahet partem versorij australem; si supponas pariter manubrium erecti gladij in parte inferiori, trahet cuspidem septentrionalem; quamvis neget id Gilbertus: hoc tamen non ex eo provenit, quod in ferro sit qualitas unius faciei, cum differentia situs, sed provenit ex qualitate magnetica terrae, ut supra indicavi, et uberius alibi demonstrabo, ubi & rem ipsam clarius, & exactius dabo, & rationem reddam propriam.
On this page