Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

1

Si pendeant ex eodem polo magnetis duo obeli, ex impulsu unius alter etiam impellitur; etiam si non tangatur: & si pendeant ex filo duplici supra eundem polum, ab invicem utroque extremo discedunt. Cap. XV.

2

B A C D text light/shadow plasticity woodcut integrated in the layout 3d and perspective physical objects concrete elements letters 900522-34375843-r5 Sit magnes A. B. supra cuius polum A, iungantur duo ferrei obeli A. C. A. D. concurrent quidem in A. ibique iungentur duae illae extremitates, dum adhaerent ipsi A. at vero duo alia extrema C. D. ab invicem discedent, & ita pertinaciter divaricabuntur, ut, si tentes coniungere, omnino repugnent. Si enim partem D. impellas C. versus, etiam si so¬ lum D. impellas, tamen etiam C. refugiet, ac si impelleretur; & si pergas urgere D. ad C. mira corporis declinatione subterfugiet, & furtivè subibit locum, in quo prius erat ipsum D. Verum quidem est, quod, si obeli sint recti, ut si sint duo acus, si non alteram solam iungas ad alteram, sed utranque simul stringas, & utrunque extremum C. & D. apprehendas, & vim inferendo coniungas, tandem coniungentur, atque ita coniungentur, ut non amplius velint ab invicem discedere: &, quidquid dicat Gilbertus, hoc tandem continget, & in longiori, & in breviori obelo. licet verè difficilius breviores copulentur. Iucundum hoc spectaculum poterit quisque sibi exhibere.

3

Ratio etiam in promptu est suppositis ijs, quae supra demonstravimus: sicut enim extrema illa, quae iunguntur ad A. ambo eandem acquirunt verticitatem, & vim se convertendi ad eandem universi partem, ita etiam facies oppositae C. D eandem acquirunt magnetis faciem. cum autem supra proba tum sit similes facies in magneticis corporibus se devitare ex rationibus supra positis, non est mirum, quod, dum impellitur D ad C. quae sunt facies similes D. fugiat, & quantum potest, ab illo declinet. Quia autem obelus, quantum potest, vult se accommodare ad radium robustissimum, qui ex A. propagatur, ut est ille, qui ex axe B. A. in directum protenditur; ideo si pergas urgere D. ad C. ne cogatur se supra magnetem ad eius longitudinem extendere, declinando occursum divertet ad locum, in quo erat A. D. si autem vi coniungas, coniunguntur, quia non iam amplius habent rationem duorum magneticorum, quorum unum agat in alterum, sed ex eo, quod nihil inter illos mediet, iam habent rationem unius; & utrunque collatis viribus iam ageret in tertium, si adesset, nec amplius ab invicem discedunt cessante priore causa, quae erat ut devitarent actionem unius in alterum. iam vero amplius magnetice non est unum, & alterum.

4

Si vero filo appensi obeli supra lapidis polum suspendantur, tunc non ef formantur mihi quidem ea ratione, qua illos exhibet spectandos Gilbertus lib. 3. cap. 8. quasi vero ex parte superiori, qua ex filo dependent, coeant, & in inferiori, quae ad lapidem est, discedant ab invicem, sed totis discedunt limitibus, ut vides; immo, si qua extremitas magis coniungitur, ea est inferior potius, quam superior; quia alibi, ut dictum est, inferiora extrema coguntur, ut ab eodem puncto verticitatem eandem excipiant. & quia efficacior est illa magnetis actio ibi in illo extremo, quam mutua obelorum pugna, ideo potius in illa extremitate iunguntur, quam in opposita: utraque tamen extrema, ut dixi, dissentiunt, quod hic exprimo; illud solum non admitto in parte superiori convenire, nisi sorte ex accidente si filum ex quo pendent esset nimis breve. Hoc autem ex eo contingit, quia utrunque extremum tunc liberum habet motum; quia nec magneti adhaerent, ex cuius adhaerentia in priori casu retinebantur; nec mole alia extrema à motu retardantur: pendent enim liberè ex filo: ex quo fit ut quolibet vel minimo impel¬ lente possint agitari. utrunque igitur extremum ex eadem ratione ab invicem divertit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15