Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 5
Aliorum placita superioribus capitibus enumeravimus, à quibus difficultates, quas continent, nos discedere coegerunt: quaedam enim rem satis non explicant; quaedam ex communibus; quaedam ex falsis principijs procedunt. propositum autem nobis est inquirere, si quid melius possit inveniri.
Primo igitur dico nihil posse recenti motu ad aliquid se conferre, quod antea immobile torperet, praesertim in re nostra, quin aliquam sui mutationem patiatur. Hoc in universum ita verum puto, ut si mutationem ad Peripateticorum calculos non revocemus, sed de illa loquamur, quae internam externam'que involuit, apud nullum philosophorum veniat in controversiam. Verum in re nostra dico ferrum non posse recenti motione ad magnetem se appellere, quin aliqua sit facta rerum immutatio in ipsa ferri substantia. hoc tali ratione conficio. Ferrum de novo movetur; ergo aliqua immediata causa talis motus debet assignari novi huius effectus procreatrix; non ipse magnes, quia hic loco distat à ferro, dum movetur. causa autem immediata debet effectum contingere, non medium. Quod sic ex proprijs experimentis persuadeo triplici pacto. Primum, si medium deberet ex tabula, v. g. ferrum attollere ad magnetem, deberet esse concitatissimum, & non posset praestare hoc, nisi sui vehementissimo motu. ergo in sole saltem talis concitatio deprehenderetur ex atomorum motu, qui nusquam apparet. Deinde interposita candelae flammula fluctuaret ex tali concitatione, quae ferrum attollat, cum vel leni aurę motu, quo nec frustum, nec festuca attolleretur, in diversa rapiatur. Secundo, si tanta est aëris concitatio,ut ferrum arripiat, cur non etiam festucas, & leviora fragmenta tanta perturbat concitatio? sicuti videmus accidere in electricis attractionibus medio incitato. Tertio interposito lapide, aere, ligno inter magnetem, & ferrum, nusquam amplius talis attractio appareret: talem enim aëris decursum huiusmodi corpora non deferunt, & tamen interposito quolibet corpore inter magnetem, & ferrum nihilominus ferrum tendit ad magnetem. Cum igitur non sit in magnete ipso solo, non in medio causa immediata illius motus, necessario de novo erit in ferro: alioquin, si prius etiam in eo integra exi stebat talis virtus, cur non alliciebat ferrum, & ad magnetem, ubicunque gentium existeret, propellebat? non alia certè ratione quis iure dixerit hoc contingere, nisi quod ab ipso aliquid expectet magnete. Sentio ridicula effugia, sed non damus ludum, quando physicum agimus negotium, vulgus Philosophantium conditionem, sine qua non, obtendere posset; sed non est hic locus universam philosophiam pertractandi: indico tamen, ut advertant cordati, me omnino non declinasse metu, sed catelli latratum contempsisse. ergo ferrum praesente magnete alteratur, idest aliquam acquirit novam potentiam, & facultatem, quam prius non habebat, qua ad magnetem urgetur, seu vehitur: ex quo fit, ut iam sit alterum à se ipso; quod mihi in prę sentia est alterari.
Secundo dico; cum nullum detur agens, saltem inter ea, quae natura constant, quod in alio quidquam valeat producere, quin illud immediatè contingat, aut per se, aut per aliquod physicum à se productum, & dependens, seu per medium diffusum, suamque vicem explens; quam rem philosophi duplici illo notavere vocabulo, cum dixerunt ad actionem requiti contactum suppositi, vel virtutis; & cum magnes in ferro qualitatem illam, quam in eo deprehendimus, dum de novo ad magnetem tendit, ita producat, ut non necessario requirat contactum mathematicum (videmus enim ferrum etiam procul positum provocari à magnete) cogimur fateri à magnete provenire aliquid, quod sit tanquam magnetis satellitium, quicquid illud sit, quo medio ferrum excitet, & illam qualitatem in illud immittat. Haec in rerum naturalium disciplina communia sunt, & vel tantillum philosophorum pulvere decore sordidatus non talia iudicabit, in quibus fides laboret, ac proinde à luculentiore probatione supersedeo. Quod enim philosophi nonnulli dicunt sensum ad praesentiam rei sensibilis posse novum elicere actum, etiam si in se nulla re de novo excitetur, posita solum tanta obiecti distantia, nec puto verum, ut alias fusius, nec communiter receptum, neque etiam si esset, ad magneticam philosophiam transferendum iudicarem. Tertio dico huiusmodi effluvium, quod per medium à magnete effusum ad ferrum pertingit, nihil esse corporea mole impeditum, neque substantiale, quod uno quasi tractu à magnete ad ferrum protendatur: non minutissimas atomos, aut corpuscula exigua, non tenues spiritus, qua forte ratione odoramenta suas transmittunt odorum divitias: nec enim per durissima corpora liberum inveniret transitum, & interiecto ligno, aut lapide praecluderetur facultas ad ferrum permeandum tanta velocitate, & facilitate, quanta experimento comprobatur propagari quocunque interiecto corpore, & ventorum turbine deijceretur. Sed dico esse aliquid pene dixerim incorporeum, quod nec tenui vehatur effluvio, nec locali motu à magnete ad fer rum pervolet, & esse qualitatem, quam magnes in tota sua virtutis sphaera producit; alioquin qui fieri posset, ut pervaderet corpora solidissima, ea pror lus celeritate, ac momento temporis, ac si solum modo liquidum aëris elementum praeternataret; nec enim quisquam philosophorum putabit nudam qualitatem de subiecto in subiectum transire, quicquid aliqui de lumine suspicentur, sed subinde per medium ita propagari, ut in ipso medio producatur ab ipso agente per totam sphaeram suae activitatis.
Quarto dico ex supra positis experimentis, quae quotidie in oculos incurrunt, constare attractionem hanc fieri non vagè, & confusè, non temeraria, & insana confluentia, sed determinata, & constanti ratione, ita ut, quam semel partem aprehenderit, eam perpetuo rapiat magnes, & facierum servet distinctionem; ac proinde sufficienter nos habere ex hoc rationem affirman di attractiones magneticas non ex alio, quam ex qualitate duarum facierum prouenire: quam qualitatem supra etiam esse diximus instrumentum conversionis ad polos Mundi; ita ut una, & eadem qualitas sit, qua utrunque perficit magnes, dum & ferrum attrahit, & ad polos se convertit: quamvis contrarium videatur sentire Gilbertus. Hoc quamquam ex infra dicendis magis patebit (re enim vera directio ad polos non est nisi quaedam telluris magnetica attractio) interim satis constat ex eo, quod attractiones non fiunt remota facierum distinctione. Ut igitur ratio huius qualitatis magis explicetur, si fieri potest; intentatam hactenus viam exploremus, nec caecam illam caliginem, in qua magneticus delituit vigor, perhorrescamus. Explicabo igitur primo quasi existentiam huius qualitatis, dum, quot modis haec qualitas in rebus inveniatur, expono, tum rationem qua sic producitur, in medium proferam.
On this page