Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 1
DE MAGNETICA PHILOSOPHIA LIBER SECUNDUS. De altero magnetis effectu, hoc est de attractione magneticorum.
Hactenus de primo motu, & effectu magneticorum, & de causis illius disputatum est, quo se magnes, & magnetica ad polum convertunt, seu ad meridianum se conformant, & principium illius motus, & proxima instrumenta sunt explicata. reliquum est ut alterum effectum, quo magnes ad se, vel alium lapidem magnetem, vel ferrum attrahit, disputationi subijciamus, causamque investigemus, ex qua multarum quaestionum solutio promanabit. Huiusmodi vero magnetis effectus obvius maximè est, & in sensus incurrit; nullusque est, qui magneticam attrahendi vim non commemoret, immo tanquam lapidem erectum pro argumento fabularum multi sumunt. Ut autem missas faciamus, quę passim fiunt attractiones nulla certa lege, nullo artificio, dum magnes in ferrum quacunque ratione incidit. de illis loquamur, quibus sese ars immiscet, & non solum rem, sed etiam modum attrahendi, distantiam, & alia huiusmodi exponamus, ex quibus sese ipsius causae cognitio aperiat.
Primum igitur illud ponatur experimentum. sumantur duo lapides in quibus exploratum sit ratione, & artificio à nobis tradito superiori libro, quae nam sit facies, quae suopte ingenio meridiem, quaevè septentrionem amet spectare: unus autem ex illis lapidibus ex filo libere pendere permitta tur, vel aquis in cymbula impositus innatare iubeatur, quo liber relictus na turam sequatur ducem, tum manu alter lapis magneticus detineatur. Si enim admoveaturis, quem manu tenemus, pendenti, ea ratione, ut facies eius meridionalis ad faciem meridionalem pendentis accedat, is qui manu tenetur, repellet, ac propulsabit pendentem. & ex adverso si facies septentrionalis admoveatur meridionali, eam ad se provocabit, & trahet; & omnino alter ex lapidibus, alterius faciem consimilem repellet.
Hoc idem licet deprehendere alio experimento. Si enim ex uno magnetis frusto aliquam particulam abscindas, & huiusmodi particulam sio suspendas, senties alterum lajus trahi, alterum reijci ab eadem magnetis facie, cum ab adversa reiectum, ab altera facie revocetur. Simili ratione idem in pyxide nautica, vel versorijs intueberis, si magnete prius exactè sint tacta, & excitata; neque enim indiscriminatim magnes quacunque sui partè quancunque ex partibus versorij ad se reducet; sed pars, quae in magnete respicit septentrionem, eam trahet versorij partem, quae respicit meridiem, & ex adverso, quae respicit meridiem in magnete, septentrionalem pyxidis partem trahet. Denique hoc idem prospicies, si acum libratum filo suspendas, atque ita suspenso magnetem admoveas altera ipsius facie: si enim semel pars septentrionalis lapidis apicem acus contigerit, nunquam eadem pars lapidis ad se aliam acus extremitatem adducet; quin immo, quamvis fenestratam partem obtrundas, dum modo acum liberè sinas dependere, illa magnetis facies illam perpetuo repellet: contra verò pars meridionalis in lapide non nisi fenestratam acus partem trahet, semper'que acuminatam propulsabit, ut eam illi obstinate obtrudas. Unde factus est locus fabulae, quod magnes ex una parte ferrum trahat, ex altera repellat, de qua alibi: cum tamen nullo discrimine magnes ad se ferrum trahat, hoc solum religiosè observando, ne illam ferri extremitatem, quam una magnetis facies semel terigit, altera facies magnetis trahat, cum potius eam repellat, ut ad illam, cum qua foedus percussit, accurrat. Hoc idem, quod magnes cum magnere, vel ferro praestat, similiter ferrum magnetica virtute imbutum cum ferro praestabit. quasi vero in hac sola re illius dicti laboraret fides.
On this page