Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

1

Quo situ haec qualitas propagetur per medium. Cap. X.

2

Constat igitur ex hactenus dictis quem situm, aut positionem obtineat virtus ista, & qualitas duarum facierum in supraposito magnete A. B. in ordine ad actionem totam, scilicet ab A. ad B. septentrionem versus fluere, & influere, & à B. ad A. agere meridiem versus. Deinde dixi etiam supra in orbe virtutis magneticae ex partibus polorum obtinere eundem situm, & positionem, ut tota pariter virtus ex parte A. quae clauditur terminis C. A. à C. ad A. septentrionalem excurrere continuando virtutem, quae est in magnete, & ab A. ad C. unico tractu fluere in austrum, quod similiter ex alia parte B. vides contingere; atque ita demum continuatur unicus ferè virtutis axis incipiendo à C. ad D. quae tota virtus D. versus est septentrionalis, tota C. versus est australis, quae unica simplex est qualitas saltem, quod spectat ad actionem, ac si unicum esset subiectum. Hoc autem verum esse sic ostendo. Apponas magneti A. B. ex parte B. intra orbem virtutis B. D. obelum fer¬ reum E. F. & ponito ita, ut obelus non tangat magnetem, quo clarius illud verum esse deprehendas cuius est praesens disputatio; certè obelus iste, si ex magnete A. B. sic positus aliquam contrahet virtutem, non alia ratione concipiet, atque sit illa positio, quam qualitas possidet in medio B. De in quo iacet obelus, nec cuiusquam fidem in hoc puto laborare. Si enim qualitas B. D. à magnete est disseminata, haec illa est. quae immediatè agit in ferrum E F. non aliter certè disponet, quam ipsa in se sit posita; sed de facto ita producitur qualitas in ferro, ut in eo remaneat vis, quae tota ab F. ad E. in meridiem vergat, & ab E. ad F. in septentrionem dirigatur. ergo etiam sic posita erat illa virtus, & talem obtinebat situm qualitas illa in medio. Quod autem talis producta sit vis in ferro, sic habebis. si obelum E. F. filo suspendas: semper enim pars E. ad septentrionem verget F. ad meridiem. D F E B A text concrete elements letters plasticity light/shadow 3d and perspective integrated in the layout woodcut physical objects 900522-34375567-r6

3

Secundum sit pronuntiatum. sicut virtus in magnete ita posita est, ut determinatum habeat situm, ita pariter in medio circumquaque peculiarem habere agendi vim, & quodam determinato situ, ac positione; non vagè, & inconstanter sibi ferrum disponere. Sensere hoc idem omnes, qui de magnete melius philosophati sunt. remque sic ante oculos pono. Sit sphaericus lapis A. B. C. D. sit'que A. B. axis polaris, C. D. sectio aequinoctialis; sit obelus in A. manet ibi erectus perpendiculariter ad axem, & centrum in H. obliquatur aliquantulum, sed obliquitas ad C, inclinat, non ad aliam partem, nec omnino, ad aliud punctum; in G. magis adhuc obliquatur, sed semper punctum C. versus in F. magis adhuc ad idem punctum propendet; si verò constituatur in puncto C. prorsus adiacet lapidi obelus parallelus axiA. B.

4

Verum, ut Gilbertus etiam rem accuratissimè observavit, licet non primus se à philosophorum vulgo, ut profitetur, extulerit per hoc, ita huius rei rationem, ut redderet, desiderassem; praesertim cum statim in operis vesti¬ bulo, specioso titulo se omnia demonstraturum polliceatur; at tandem sensi virum hunc latinè magis, quam philosophicè demonstrationis uti vocabulo, ita ut demonstrare apud ipsum nihil sit aliud, quam aliquo experimento, seu exemplo rem ipsam oculis subijcere, & quasi contemplandam sensibus proponere; quod philosophus diceret esse, ostendere ipsum an sit: at vero Aristotele magistro demonstrare, est rem per causam ostendere, & effectus, seu cuiusuis experimenti causam primam, & propriam proferre. sed neque in huius vocis usu, ut arbitror, plebeis philosophis, ut vo cat ipse, voluit consentire. quod tamen si fecisset, & postea promissis stetisset, se à plebe philosophantium exemisset. B C A D N M I. I F G H magnetic force text letters abstract elements geometrical forms woodcut integrated in the layout inclination 900522-34375569-r5

5

Tentavit sane lib. 2. cap. 14. aliquam huiusce rei rationem reddere his verbis: Nam cum attractio coitio sit ad corpus, magnetica vero convertibili natura confluant, fit ut in diametro à polo ad polum ducta directè corpus appellat, in alijs verò locis minus; ita, quo minus ad corpus convertitur, eo minus, & debilius coit, adhaeret'que, veluti ferri obelus in F. allicitur, non tamen apprehensus finis tendit ad centrum magnetis, sed obliquè vergit polum versus, chordaque illa, quam rectus obelus dirigit, brevis est. habet ergo roboris minus, tum etiam conversionem minorem; sed ut ab obelo in C. maior procedit chorda, ita actus firmior in H. adhuc longior, & firmior coitio, in A. polo longissima (diameter enim est) in quam omnes undique partes auxilia conferunt; in qua tanquam totius regni arx, & tribunal constituitur. non dignitate aliqua sua, sed quia vis insidet illi ab omnibus partibus attributa, milites omnes imperatori suo subsidia ferunt. Hactenus ille. Verum adhaec, quibus ille huius rei rationem reddere profitetur, ut in inscriptione illius capitis pollicetur, tria occurrunt, quae mihi negotium facessunt.

6

Primum illa chorda non mihi videtur eius opinionem firmam, ac stabilem tenere, aut ingenia sibi devincire, certè nequit meum ad se trahere, esto obliquum ducat obelum. nam quaerimus causam, cur obelus in F. obliquetur, & adiaceat magneti, ita ut altero, seu fine N. aequatorem versus propendeat, & ita quaerimus cur sua directione chordam illam brevem designet, inquirimus ergo rationem brevitatis huius chordae. Si enim obliquatur, quia infirmiter trahitur, & infirmiter trahitur, quia brevis designatur chorda, certe brevis designatur chorda, quia obliquatur. vel ergo committitur circulus, vel alia debet reddi ratio brevis designationis chordae, quae consequitur ad obliquationem, nec potest illius esse causa. Quod si diceret aliquis obelum in F. trahi ab illa terrellae portiuncula, cuius quasi axem designat chorda ex F. sua directione, ita ut semper obelus conformetur, & dirigatur ad axem, sed ad axem illius partis, à qua praecisè trahitur. hoc nec dicitur à Gilberto, nec est verum, tum quia quocunque in loco constituatur obelus, trahitur, & dirigitur à tota terrella; tum quia in puncto C. aequinoctij à nulla parte magnetis traheretur; cum obelus ibi sua directione nullum designet axem, & tamen non solum trahitur in illo puncto aequinoctij, sed vehementer, ac firmiter adhaeret. Praeterea si trahitur ab lla parte, cuius axis designatur per chordam ex F. cur non trahitur etiam à parte F. C. B. D. & sua directione conformatur ad eius axem? Denique, si chorda designata ex F. est axis, mutatur, ac variatur naturalis magnetis longitudo, quod non dicet, ut alibi ostendam, exercitatus in hac philosophia.

7

Deinde, quod dicit obliquari in F. quod ibi sit minus roboris, & infirmè trahatur, & coeat; hoc manifestius falsum est; quasi vero ita trahat magnes, ut in parte F. ideo maneat obliquus obelus F. N. quia magnes non habeat vim dirigendi, & attollendi; quasi vero suo pondere obliquetur, quod sic evidenter ostendo falsum esse: nam quidquid sit utrum aequalem vim trahendi magnes habeat in quolibet sui puncto, de quo alibi, certe Gilbertus, si suis voluit insistere vestigijs, dicere debuit magnetem aequalem prorsus vim habere undique trahendi: si enim, ut ait lib. 2. cap. 7. & 27. radij virtutis magnetis undique sparguntur in orbem, cuius centrum sit in centro lapidis; quanquam non ad centrum ferantur magnetica sua directione, sequitur necessario aequalem vim esse undique attrahendi. Cum enim orbis virtutis magneticae decrescat uniformiter difformiter, & aequaliter ubique à lapide distet, seù extendatur, aequalem ex ipso magnete undique habebit vim in suo initio, & prope magnetem, tam in parte C: quam in parte A. alioquin, si minor est prope C. quam prope A. citius finietur contra C. ubi minor incipit, vel minus decrescerè regione C. quam contra A. quod tamen contra rationem est; quia, cum efficacior prodeat ex A quam ex C. debet etiam minus minui, potius directe contra A. quam contra C. Sic enim videmus accidere in alijs ferè agentibus.

8

Nam si duo sint calefactiva, quotum unum in contactù calefaciat ut duo, & aliud ut quattuor, hoc etiam in distantia palmari proportionaliter magis calefaciet, quam illud, loquendo per se deactione & vi agentium, caeteris paribus: quod valet in re nostra: nam ratione quidem magnitudinis agentis posset agens quod in contactù agit ut quattuor, in distantia cubitali nihil agere, in qua tamen sensibiliter agit agens, quod in contactù agebat ut tria. sed non facit ad rem praesentem; quod fortasse posset etiam ex¬ stitutus perimento sensibili cognosci, non iniucunde, illo instrumento, quo sentimus in aestate differentiam frigoris, & caloris; estque fistula ex vitro cubitalis, in cuius summitate est ampulla vitrea parva; fistula autem crassitiem habet arundinis ordeaceae; haec inverso orificio immittitur in aliam ampullam aqua plenam, ita ut extremum fistulae fit immersum in aqua; quo facto dum frigore densatur aer in superiore anipulla, ascendit aqua per fistulam vitream, ne detur vacuum; eo quod aer accurrere non possit; quia extremitas fistulae immersa est in aqua; & quo per frigus magis aer densatur eo altius ascendit aqua ad explendum locum densati acris: qui si iterum rare fiat, statim aqua descendit. Posset ergo per hoc cognosei quantum calefaciat plus unum altero in tanta distan tia praecisè, & ad amussim posito quod raritas illa diversa proveniat à calore, de qua re alias disputabitur: ergo etiam in casu nostro, si prope magnetem in parte C. aequinoctiali virtus est infirmior, quam in A. citius etiam finietur sphaera ad illas partes, quam ad partes polares. si ergo verum est, quod dicit orbem virtutis circumquaque diffundi cum aequali distantia in rotundo lapide à centro lapidis, & apposito experimento id evincere contendit, non video, quomodo possit addere, declinantia à polis loca vires etiam habere allicientes, sed paulo inferiores, & pro ratione distantiae à polo languidioris, ita ut tandem in aequinoctiali circulo enervatae sint, & aevanidae. Verum de hoc iterum erit sermo: puto enim potius firmius coire in aequinoctio. quam in polo, si convenienter obelus apponatur. B C A D N M I I F G H geometrical forms woodcut text inclination magnetic force letters abstract elements integrated in the layout 900522-34375572-r5

9

Hoc igitur omisso, de quo alia est controversia, ostendo illam obliquitatem non ex eo provenire quod infirmius in F. trahatur obelus, ac proinde non possit quasi extolli, & dirigi ad centrum. sume terrellam, seù lapidem supra positum, & verte ita, ut axis polorum A. B. maneat parallelus orizonti. tunc sume tenuem obelum ex calybe, ut frustum acus longitudinis grani hordeacei pro magnitudine & robore magnetis. pone obelum in F. manebit pars N. sursum elevata ad partem C. aequinoctialem versus si ponas in G. pars M. sursum elevabitur suspensa ad C. & quomodocunque tertellam invertas, semper retinebit eandem directionem obelus in puncto F. non ergo obliquitas obeli in F. oritur ex imbecilla attractione, lapis sic con stitutus polo deorsum verso non erigeret obelum sursum C. versus sed gravaret suo pondere A. versus, & dum invertitur magnes, non retineret semper eandem directionem, sed fluctuaret gravitare premente, modo ad hanc, modo ad illam partem. at semper eamdem retinet positionem. ergo signum est magnetem ipsum ita dirigere ferrum, rei natura hoc postulante, non ex imbecilla attractione, & ex magnetica lege, non ex accidente. Quod idem potest cognosci ex versorio parvo inclinationis magneticae, quo usi sumus in superiori libro ad cognoscendas inclinationes in qualibet remotione à polis: versorium enim illud, in tali determinato puncto, semper accipit talem directionem. ergo illa directio oritur ex natura magnetis, non ex infirma attractione, quia non habeat vim ad erigendum: Cum enim illud versorium sit positum in aequilibrio, posset qualibet exigua vi erigi, & erigeretur certè magis, quo minus resisteret erectioni, si obliquitas oriretur ex imbecillitate virium erigentis.

10

Sed fortasse falsus est Gilbertus, si coniecturis uti licet, quia, ut apparet ex eius diagrammate, ita sibi constituit terrellam, ut axis polorum A. B. erigeretur verticaliter: tunc enim vidit obelum in H. G. F. deorsum de primi, ex quo fortasse adductus est, ut diceret id accidere, quia tantam non possidet vim terrella, ut ibi obelum dirigat. Sed pergere debuisset, & collocare obelum in quadrante inferiori: tunc enim vidisset in alijs punctis à B. obelum erigi sursum versum, & in solo B. cadere deorsum. ergo obliquitas non oritur ex infirma coitione, sed ex natura magnetis, quae talem postulat directionem. Ex hoc etiam confutatum manet, quod dixit Gilbertus illo cap. 28. languide magnetica magneticis incumbere in finitimis par tibus aequatoris; cum hoc solum ex hac obliquitate conficiat. Quid plura? idem auctor lib. 3. cap. 7. veritate cogente, quod est, fatetur obliquitatem ex infirma vi non oriri, sed quia ex magnetica natura, & magneticis legibus id sequatur. Quod, quam cohaerenter dictum sit, viderint alij.

11

Tertium, quod in doctrina Gilberti desideratem, est, cur obelus in H. positus partem L. quae non tangit magnetem, si non manet obelus perpendiculariter erectus, ad A. non inclinet, sed re moveatur ab eo, & in contrarias dirigatur partes constantissimè, ita ut, etiam si velis inclinare A. versus, & vi adigas obelum, ut respiciat illas partes, tamen sibi relictus non ita maneat, sed statim ad ingenium revertatur, & obliquet se ad contrariam partem ipsi A. Quod etiam vides accidere in versorio inclinationis supra terrellam posito. Quod si dicas, ut videtur innuere auctor alibi, id accidere quia si plures sint obeli, qui tangant magnetem acquirunt eamdem faciem, ita in parte non tangente similem etiam acquirent, quae partes similes fugiunt ab invicem; hoc aliquid esset, si plures simul obeli ad magnetem applicarentur; licet neque hoc universaliter solveret difficultatem. at si unicus immineat magneti obelus, cur sic obliquatur tanta obliquitate? cur ad talem partem? & cur semper obliquitas est in sectione meridiana illius terrellae? per se loquendo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10