Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12b

1

Deviationes caeteris partibus maiores sunt in polaribus regionibus, quàm in aequinoctialibus. Cap. XII.

2

Sit telluris globus A. B. cuius poli sint A. & B. aequinoctialis sectio C. D. dico caeteris paribus maiores esse deviationes prope polum, & in puncto E. quam remotius ab illo, ut in F. si enim aequalia sint spatia exempli gratia ad Orientem existenti in E. ac sint ad eandem partem existenti in eodem meridiano, sed in F. dico futurum, ut magis versorium declinet, si constituatur in puncto Equam si ponatur in F. hoc unum est ex illis, in quibus ego alijs fidem praestare cogor, quantum spectat ad effectus veritatem, nec possum ipse met mihi experimentum praebere, habeo tamen aucto res probatissimos viros, quibus ferè tantum credo, quan tum si ego ipse experirer. Sit tibi instar omnium Gilbertus lib. 4. cap. 10. ubi hoc asserit, ubi etiam, causam, licet previter, subtiliter tamen, & ex intimis huiusce philosophiae penetralibus indicat. ea autem duplex mihi videtur esse. D A F E C B light/shadow plasticity physical objects woodcut integrated in the layout concrete elements letters text 900522-34375696-r5

3

Prima est, quia in aequatore firmior est directio magneticorum ad polos, & conformatio cum axe telluris, & vero meridiano; at vero prope polum non tam vehementi nixu ad meridianum se conformant magnetica: hinc fit, ut, cum illud, quod robuste situm aliquem apprehendit, non nisi à robu sta vi possit ab illo dimoveri, ubi vero non ita constanter & valide, totis viribus conatur ad illam positionem, ab imbecilliori etiam vi possit dimoveri, à qua non potuisset in primo casu, cum tota, ut ita dicam, pugnabat cervice, & ab eadem vi minus commoveatur, quod maiori conatu resistit, quam quod minus; hinc, inquam, fit, vt magnetica prope polum caeteris paribus facilius moveantur à vero meridiano, quam ad aequinoctium; quia prope aequinoctium maiori vi nititur ad meridianum, quam prope polum, ubi principaliter infra Orizontem descendit, & ad polum se inclinat.

4

Quod autem hoc verum sit, primo probo experientia, deinde exemplo denique ratione. Experientia sit, in quam casu incidi primum; dum enim quaererem rationem conficiendi instrumentum inclinationis, de quo egi su pra libro primo, & in eo studerem, ut vitarem incommodum, quod in instrumento Gilberti deprehendebam: in illo enim necesse erat prius Instrumentum ipsum suo plano collocare in meridiano magnetico, & tunc demum descendebat acus ad suum locum infra Orizontem, illud vero mihi erat in optatis, ut versorium ipsum per se sibi suum meridianum inveniret, & desce deret infra Orizontem iuxta vires magneticas. naviculam igitur illam, ut sic dixerim, quae media continet axem versorij ita in extremitatibus aptavi laenigatissimis apicibus, quos inforaminibus arte exquisita efformatis inseretem; sic enim versorium poterat, ut ipse putabam, facillimè circumagere naviculam, ut modo contorquet capillum, & se ad meridianum conformare; simul etiam poterat se in suo axe ad punctum infra Orizontem inclinare; atqui, quamvis pro meo artificio exquisitè omnia essent efformata, non habebat versorium tantam vim dirigendi se ad meridianum, ut posset supra axes illos contorquere naviculam. Cum igitur rem non succedere animadverterem, meridianum, in quo erat infixa navicula, ad planum Orizantis demisi, ita ut non amplius vices meridiani gereret, sed Orizontis, & sic duplicem etiam tunc habebat motum versorium Orizontalem, & ver ticalem, quod quaerebam. Atque illa ratione constituto opificio, illam eandem naviculam supra suos axes sic iam contorquebat versorium, & inclinabat se infra Orizontem ad sua quaesita puncta, quam tamen naviculam non poterat movere, dum verticaliter erat erecta, ut per illum motum ad suum meridianum magneticum accurreret. Ex hoc experimento talem conficio ratiocinationem. Versorium, dum navicula est verticaliter erecta, non potest illam gyrare, ut ad suum se ferat meridianum, & idem eandem omnino versat in nullo melius aptatam, si iaceat Orizontaliter, ut descendat. ad nota puncta infra Orizontem; ergo plus habent magnetica virium ad descendendum infra Orizontem, quam ad collocandum se in suo meridiano; cumalla, ut, qua nititur ad meridianum, non possit movere naviculam; at vero illa qua nititur ad descensum infra Orizontem, & possit eandem, & moveat. Quod si quis ex me quaerat, cur sic postea instrumentum declinationis non construxerim, respondeo me id fecisse facilitatem structurae affectantem: illo enim pacto si quis formare vellet, esset impeditum magis opus: tunc enim non solum debet versorium curiosè librare, sed praeterea ipsam naviculam arte exquisita, & supta suos axes ad aequilibrium collocare, ut in quolibet situ sit aequilibrata, & foramina, in quibus versorium inseritur, omnino in medijs lamellis laevigare; alioquin aut impediretur, aut redderetur incertus descensus magneticorum, si navicula plus ponderis haberet ex una parte, quam ex alia; hoc autem totum praeciditur à capillo suspendente, dum Instrumentum constituo, ut feci alias. video unum, quod mihi posset aliquis obijcere, dum erecta perpendiculariter manebat navicu la, sola suo pondere innitebatur supra foramen inferius meridiani; & ideo fricatio ibr erat firmior, qua rotatio impediebatur: at qui etiam dum iacebat Orizontaliter supra utrunque foramen, tantundem ponderis premebat, utrunque axiculum, quod ad hoc aequalis erat fricatio, & solum erat divisa, quae prius erat unita.

5

Secundo dixi patere exemplo, quod in partibus polaribus minor sit vis directiva, maior inclinativa. Rem ostendo. Ut se habet directio ferri proportionaliter supra globum magneticum, ita se habet conformatio magne tici supra globum telluris. hanc propositionem, quam hic sumo, alibi veram esse ostendi: optima enim proportione respondet telluris globo in magneticis motionibus exigua illa magnetis sphaera, unde nec immerito terrella ap pellatur. Sit ergo magnetis globus A. B. C. D. cuius poli sint A. & B. si ferreum obclum colloces in C. conformabit se vehementer ad meridianum, & diriget se ad axem A. B: & sensu ipso per cipies vehementem illam esse directionem: obluctatur enim conanti illum à tali sta tu dimovere; at vero, ubi ad partes magis, ac magis polares promoveas ipsum obelum, robustè quidem erigetur, ut conspicis ad globum, at facilius à meridiano deturbabitur, ut suadet experientia, ita ut in puncto A. nihil de meridiano videatur solicitùs, solam quaerat directionem ad globum, & quamvis verum sit ibi etiam re ipsi, & in quolibet alio puncto obelum ad meridianum conformari, quia, cum erigitur in A: est etiam in meridiani pla no; tamen re vera experieris facilius alteram extremitatem, quae magnetem non tangit, recedere à plano meridiani, quàm in C. idem igitur contingit in Terra, in qua ad partes polares librata magnetica vehementer quidem descendunt, at à quolibet vel tenui agente à meridiano deturbantur, quod non contingit in aequinoctialibus spacijs, in quibus valide meridiani, nihil descendunt. A C B D plasticity concrete elements physical objects letters text inclination magnetic force light/shadow integrated in the layout woodcut 900522-34375699-r5

6

Tertio denique ex his huius discriminis ratio affertur, quia cum ibi maior vis adhibenda sit, si à naturali statu velis rem dimovere, ubi magis reluctatur natura rei: violentum enim est, quod contra naturae impetum tendit, icuti obelus in C. prorsus meridianum quaerit, nec alium habet terminum sui motus; ita in alijs partibus A, versus non solum meridianum quaeret, sed & congruam magneticam positionem ad totum magnetis corpus A. B. & cum magis accedit ad A. minus quaerit meridianam lineam Orizontalem, cum qua semper minorem, & minorem facit angulum descendendo; sic in puncto A. nihil prorsus quaerit. ergo minus contra inclinationem naturae erit, si amoveatur ab illa linea; quia ad illam minori conatu fertur. ergo à vi etiam tenuiori poterit impediri, ne accedat ad meridianum, à qua non po terit impediri, ne descendat, dum est in puncto C. quia tunc toto conatu ad illam tendit, in puncto verò A. nullo conatu ad meridianum tendit, seu potius ubique habet meridianum.

7

B A H G I F C E D B A light/shadow woodcut integrated in the layout 3d and perspective text letters arrows concrete elements physical objects plasticity 900522-34375701-r5 Adde quod ille motus est magis contra inclinationem naturae, in quo mo bile magis removetur à termino natura quaesito; & erit tunc magis violentus, quia fiet magis contra nitente natura, & consequenter ad illum motum efficiendum, seu ad continendum in illo termino tam procul à natura seiun cto mobile, maior requiretur vis, & robustior facultas: sed dum versorium declinat à meridiano in AEquatore per aliquot gradus, magis removetur à suo naturali quaesito termino, quam si idem versorium recedat per totidem gradus ab eodem meridiano prope polum, aut in aliqua minori latitudine. ergo caeteris paribus aequalis vis prope polum magis avocabit versorium à meridiano, quam similis, siue aequalis auocaret idem versorium prope aequatorem, quod est istud, in quo conficiendo hic laboramus. Illud quod in isto argumento assumo. sic ostendo. Versorium in aequinoctiali linea natura etiam librante manet ad Orizontem parallelum, & consequenter, si constituatur ea ratione, quam natura exigit, & deinde circuro tetur, describit circulum, cuius diameter erit longitudo versorij, ut si versorium A. B. ponatur ad Orizontem parallelum describet, si rotetur circulum C. D. F. E. at vero si idem versorium hic apud nos suspendatur, liberè demittet cuspidem ad B. & sic natura momentum conferente conquiescet; ac proinde, si rotetur in tali situ describet solum circulum parvum B. G. H. I. Quia autem longè minor est iste circulus, quam sit ille, qui describitur ab eodem versorio Orizontaliter iacente, ita ut decem gradus istius unicum fere non repleant illius maioris; hinc sit, ut illa vis, quae in aequinoctiali poterat distrahere versorium uno gradu à suo situ naturali, possit hic avocare per decem gradus, quantum dum ibi discedebat per unicum gradum; & ne discedat in isto parvo circulo uno gradu à suo naturali statu, ferè nihil repugnabit; quia, cum ista sit physica, & non mathematica directio, & quaerat physicum non mathematicum situm; quia exiguus est ille gradus, & fere insensibilis, nec sensibiliter mutat physicam actionem dirigentis, propter quam se versorium conformat ad meridianum; ideo fere non repugnabit hic, ne discedat uno gradu, quod non fecisset in aequinoctiali; quia ibi sensisset vim naturae, & actionem totius terrestris globi, qui sua magnetica vi versorium dirigit, cum ibi sinus gradus sit magis sensibilis diversitas. Cum igitur haec non sit directio mathematica, sed physica, physicis impellentibus causis, nisi tantum à convenienti naturae positione removeatur, ut physicam sibi contrariam patiatur actionem ex illa in naturali collocatione, non repugnabunt avocantia magnetica, vel certè parum repugnabunt. Quia vero avocatio per unum, gradum à suo termino in illo parvo circulo talis est, ut ferè sensibilem non possit immutare actionem; quod non fuisset in magno circulo, dum ad Orizontem iacebat versorium natura disponene non arte; ideo non repugnabit, dum movetur versorium supra parvum circulum, vel certè parum repugnabit; repugnabit autem longè magis dum movetur supra magnum circulum, quia illa deviatione sensibiliter physica variatur actio.

8

Duo contra hanc rationem obijci possunt. Primum sit, quod versorium maius, minus declinaret à vero meridiano, quam parvum, cum maius maio rem describat circulum; Unde ex posita doctrina, si quis utrunque velit avocare à proprijs terminis, plus laborabit, si velit avocare magnum, quam si per totidem gradus velit avocare parvum; quia maior futurus est in illo motus, quam in isto in pari graduum declinatione. Verum hoc diceret aliquis, qui non sentit hunc magneticum motum non esse violentam tractionem, sed magneticam declinationem.

9

Vim patitur versorium, dum discedit à meridiano, si solum telluris globum respicias universum, cuius poli, & axis sunt solemnia puncta, verum naturaliter sequitur, si particularem illam causam spectes, nimirum magnam illam continentis partem, ac proinde si ambas istas causas consideres, totum scilicet telluris globum, & magnam illam terrae partem ex illa parte, quatenus integrant unicam causam directionum, versorij non erit violenta distractio, sed magnetica dispositio; nec violenter trahetur versorium, sed naturaliter sequatur advocantem ipsa sua interna velificante vi, ac proinde to tus telluris globus una cum illa terrae parte unam integrant causam illius naturalis positionis; & ut alibi dictum est, ex interno principio movetur magneticum ad talem sequelam, non vi trahitur. Cum igitur tanta sit vis proportionabiliter in magno versorio, quanta in parvo, ut se ipsum dirigat, aequaliter se conformabunt, & sequentur istam, ut ita dicam, compositam causam parvum versorium, sicut & magnum. & quia aequali conatu adnititur ad verum meridianum magnum, & parvum versorium, & aequalem vim infert contingens illa causa: ex illa parte proportionabiliter, ideo obiectio nihil concludit. solum igitur illud contendo, ut dicebam, illam, ut ita dixeconflare causam minoris deviationis; quia ibi tota Terra efficacior est ad rim lateralem Terram in plaga aequinoctiali simul cum toto telluris globo dirigendum, quam conflet tantumdem Terrae in parte polari, causam tamen illam directionis, quae consurgit ex utraque partiali, scilicet ex tota tellure, & ex illa parte, naturaliter, & ex interna vi versorium sequitur, ac proinde aequali vi magnum, & parvum.

10

Alterum, quod obijci posset, illud sit. Ratio illa concludit quidem versorio ita librato, ut se possit inclinare, ut accidit in Instrumento inclinationis, at non valebit in pyxide, & versorio Orizontaliter constituto, in quo aequalis est motus; cum deviat à vero meridiano, sive sit in aequinoctiali pla¬ ga, sive polari. Respondeo primo: verè in eam me venire mentem, ut suspicer versorium in Instrumento declinationis plus declinari sortasse: tamen Respondeo secundo versorium, si vim, & inclinationem magneticam spectes, violenter hic apud nos librari, neque naturam illud in Orizontis plano continere; quod facit in linea aequinoctiali, sed hoc ex iniqua oritur libratione, & mala conformatione, quod tali impositum stylo, se libere non possit dimittere. Cum igitur natura illi librationi non assentiatur, neque eadem natura, aut immissa magnetica vis laborabit, ut magneticum in illo statu contineat, quem ipsa nec amat, nec causat, ut qui, si non est contra, certe non est secundum eius magneticam naturam. Verum, quia natura amat versorium inclinatum, propterea tantum solum motioni resistet, quantum si versorium esset inclinatum; quia vires naturae ad illum solum statum conspirant, & non ad alium, ac proinde repugnabit solum perinde, ac si esset in illo status & quia in illo haberet motum in parvo circulo, intra parvum cir culum quodammodo, ut sic dixerim, suum continet satellitium magnetica vis. Quamvis igitur versorium ad Orizontem maneat, ei perinde inijcit magnetica natura compedes, ac si inclinatum maneret; quia ille status magneticus esset, hic vero ferreus est. ideo, quod obijcitur, nihil conficit. imo ex hoc iam clarè conclusionem conficio; ex una parte versorium per magneticam virtutem, quia tantum vellet descendere, habet vim se continendi, & resistendi, ac si esset in parvo circulo, exempli causa in versorio D. E. resistit perinde, ac si esset versorium parvum B. C. ne rotetur supra centrum A. at vero, quia vi detinetur extensum, & est totum corpus aptum trahi à magnete; trahtur ergo etiam in pun cto E. & D. cum igitur movens sit in E. & resistens in C. prope centrum A. facilius movebit, quam si idem resistens esset in E. vel D. quod contingit in aequatore, ubi detinetur Orizontaliter versorium, & tota vi magnetica dirigente magnum describit circulum, & consequenter idem est, ac si resistens motioni sit in toto versorio. Ab eadem igitur potentia in E. facilius movebitur versorium, si resistens sit in C. quam si sit pariter idem in E. quanto est maior distantia A. E. quam A. C. ut demonstratur de vecte, atque hoc hic contendo. E B C D A text woodcut integrated in the layout 3d and perspective light/shadow plasticity physical objects concrete elements arrows letters 900522-34375704-r5

11

Hactenus primam posuimus rationem, cur caeteris paribus declinationes maiores sint in partibus polaribus, quam in aequinoctialibus, quia nimrum magnetica natura in polaribus minus semper, & minus, quo magis ad polum acceditur, resistit, dum à meridiano avocatur, quod solum contendit in aequinoctio; sed contra semper contendit, ut magis magis'que depri mat, ita ut in ipso polo nihil curare de Meridiano videatur, nec dirigat, sed erigat ad axem. Verum non ista solum huius effectus est causa.

12

Altera ratio sit, quia, partes Terrae polares in aequali magnitudine maio¬ rem habent magneticam actionem, quam aequinoctialem, dum in toto insunt globo. Consulto autem non dixi magis esse magneticas, sed maiorem habere magneticam actionem: sicut enim in magnete partes, quae sunt prope polum, robustius agunt magneticè pręcisè secundum se, dum sunt in toto lapide; non tamen propterea secundum se spectatae magis magneticam participant naturam, atque aliae non polares; & tantundem virium habet ad magneticas actiones frustum lapidis, quod praecidatur à parte polari, atque pręcisum ab aequinoctio, ut experientia constat; licet, dum in toto utraque pars inest lapide, magneticae vires se magis prodant in polaribus, quam in aequinoctialibus. Ita, cum robustiores sint ad agendum partes polares, non est mirum, quod in paritate molis, & amplitudinis, continentia spatia, quae sunt prope polum, magis cogant versorium digredi à vero meridiano, quam cogant aequinoctialia; ac proinde in universum magis aberret à meridiano versorium ad polos, quam ad aequinoctium. Verum, quod in toto telluris globo partes polares plus magneticè possint, ostendo experimento & ratione.

13

A B C D letters text inclination magnetic force plasticity light/shadow integrated in the layout woodcut concrete elements physical objects 900522-34375705-r6 Experimentum hoc sit. sumatur magnes C. D. cuius poli sint C. & D. collocentur autem poli ad Orizontem paralleli; deinde appenso ad filum acu suspendatur supra magnetem, si acus pars A. vel B. magis accedet ad partem C. vel D. non solum illa pars acus inclinabitur ad magnetem ut conetur, quantum po test, illi coniungi, sed ita inclinabitur, ut filum non amplius cadat perpendiculariter, sed distraha tur à perpendiculo ad illam partem polarem, quae propius accedit ad acum, & ad quam acus inclinatur; licet haec deviatio magna admodum non sit; ex hoc tamen patet partem polarem maiorem aliquam, ut ita dicam, habere attrahendi vim, quam habeant aliae. Si enim vehementius ad illas non ferretur ferrum, inclinaret se quidem acus ex illa parte, quae propius ad lapidem accedit, non vero se à perpendiculo dimoveret, neque, ut ita dicam, se urgeret ad illam partem, quod cum contingere videatur, signum est illas partes polares aliqua vehementiori vi ad se ferrum provocare. Praeterea, si supra lapidem, cuius poli ad Orizontem maneant, permittas decidere obelum ferreum exiguum, decidat autem Orizonti parallelus, non cadet ad perpendiculum, sed propius ad unum, vel alterum polorum declinabit.

14

Huius vero rei ea sit ratio ex alibi dictis, quia cum magnes tota sua substantia ita agat, ut tamen actio per ordinem ad polos profundatur, & propagetur, & reliquae intermediae partes, quasi suas transmittant vires ad polares, & proprium veluti militem velint sub illarum venire vexillum; hinc fit, ut, quo pars magis fuerit polaris; maiores etiam ostensura sit vires ad agendum; quia plures sunt partes, quae ad illam quasi suppetias transmittunt, & ad illam dirigunt actionis nervum. Cum ergo maior aliqua sit efficacia in parte polari, non est mirum quod caeteris paribus maiorem efficere possit deviationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12b