Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

1

Quia ratione propriè electrica trahat ad se alia corpora Cap. 18.

2

Tertium discrimen inter has attractiones electricas, & magneticas est in modo attrahendi. Hoc autem discrimen multiplex est: multa enim sunt, in quibus differunt, quod admodum attrahendi, magnetica, & electrica. Primo differunt, quod magnes, ut trahat ferrum, nullam requirit praeparationem, nullam tersionem, aut calefactionem, sed ubi positum sit ferrum in debita distantia, & magnitudo non repugnet, statim nullo alio expectato subsidio ferrum ad magnetem accurri; at vero electra debent preparari calefactione ut communiter dicitur, & quidem non quacunque, ut videtur ostendere experientia, sed calefactione, quae oriatur ex tersione. Si enim calefiat electrum aut manù, aut aqua calida, aut igne, seù flamma, aut etiam solari radio; ità ut non solum repescat, sed etiam ferveat, nihil tamen trahet: contra vero etiam si prius fuerit in nive, si incitata fricatione, vel tantillum incalverit, trahet ad se paleas, & leviora corpuscula. Verum quidem est, ut mihi etiam experimentum ostendit, electrum, si fuerit satis magnum, perfectum, validum, trahere ad se versorium, nulla praevia praeparatione, nulla ex fricatu calefactione, vel certè ad summum satis esse, si semel tantum tergatur panno sicco: tunc enim valdè sensibiliter trahet. Nihilominus, sicut; & electrum illud robustius trahet praeparatum per calorem ex fricatione conceptum, ita multa alia sic praeparata trahent electricè, quae si non praeparentur, nullo modo trahent: magnetica autem nulla tali praeparatione indigent, aut iuvantur.

3

Secundo differunt in modo attractionis haec duo trahentia; quod magnetica quodcunque tandem corpus interponas, nunquam tamen impeditur attractio, quin advocet cognata corpora, convertitque magnes ad se versorium, sive inter magnetem, & versorium interponas chartam, sive lignum, sive lapidem, sive aliud quodcunque, omnino nihil interposito corpore impeditur eius actio; at vero electrica impediuntur à sua attractione quocunque interposito corpore, vel tenuissimo; si enim habeas electri frustum maximum, & perfectissimum, & excitaveris perfecta praeparatione, quacunque superposita tenuissima charta nihil prorsus trahet ultra chartam, nec versorium ulla ratione commovebit; neque, si obvolvas tenuissimo serico, imò nec si aqua aspergas, vel spiritu aut halitu obnubiles trahet minimum quid. Vides quomodo electrica quocunque interposito crassiore corpore impediantur, magnetica autem nullo poenitus retardentur. Observavit autem Gilbertus, quod si tegas electrum tenuissimo serico panno, quem nos Itali velum appellamus consueta nostri idiomatis ratione, qua nomen generis tribuimus infimae speciei, si inquam immediate velum, superponas non trahit amplius, at vero si interponas quidem velum, nou tamen electro adhaerear, non impeditur attractio, licet retardetur, & imminuatur, dummodo tergatur bene prius electrum.

4

Illud etiam verum est, & sane mirum, quod si electrum praeparatum egregia fricantione, tenui halitu obnubiles, impditur attractio, si autem oleo prorsus madefacias, non impeditur ullo modo, sed eodem modo trahit, quo prius.

5

Tertia differentia quoad modum attractionis inter istas attractiones est, quod magnetica attrahunt cum differentia: neque enim una facies magnetis sponte sua trahit quamcunque versorij partem, & quamcunque eius extremitatem, nec unus magnes trahit ad se quacunque ratione alterum magnetem, sed solum facies dissimiles se trahunt, & facies septentrionalis unius trahit faciem australem alterius, nunquam vero aliam; at vero electrica nullam facierum servant differentiam, & aequaliter electrum praeparatum ad se provocat utrumque versorij extremum; nec solum illam, quam semel tetigit, partem trahit, sed advocat etiam oppositam; nec solum adiungit sibi per extremitatem corpuscula, ut ferrum accurrit ad magnetem, sed quacunque ratione. Praeterea ferrum oblongum disponit se supra magnetem non vagè, & inconstanter, sed solum determinata positione, at vero electro adiacent corpora nulla servata lege, nullo ordine aut positione, sed prout sors tulerit.

6

Quarta denique differentia in modo attrahendi est, quod magnes trahit ita, ut partem oppositam ei, quam trahit directe, & perse fuget, & repellat, at vero electrica, ut nihil fugant, sed nullo discrimine omnia ad se provocant, ita etiam illud, quod trahunt, sic demum advocant, ut aequaliter quamcunque extremitatem sibi coniungant. Ex his differentijs, quae patentes sunt, & satis insignes, & obviae, satis constat quam ineptè à multis passim, quasi pro eodem, nominentur magneticae, & electricae attractiones, & vulgo iactetur sicut, magnes trahit ferrum, aut electrum paleas, quasi haec duo idem essent, cum tamen tam multis differant inter se. Verùm, cum hactenus explicaverim, qua ratione fiant attractiones electricae, causas etiam illarum conabor hic, pro meo modulo, explicare.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18