Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 23
De declinatione magnetica à veris polis terrae, deque eius causa, & tandem de terminis magnetici motus. Caput XXIII.
Ex dictis de inclinatione magnetica infra horizontem satis confirmatum manet, magnetica terram respicere, & ad polos terrae dirigi, non ad Caelum; neque ullus amplius dubitationi locus superest: difficultatem tamen adhuc nobis affert declinatio magneticorum à vero meridiano: neque enim diriguntur magnetica praecisè ad polos, sed declinant, modo ad Orientem, modo ad Occidentem, plus, minus, pro locorum varietate. Non est hic igitur, quod illorum sententiam repetamus, qui magneticas rupes, & polos magneticos finxerunt, quos impugnavimus supra, copiosius fortasse, quam fabula exigeret; neque, ut ostendimus, potest amplius haec declinatio negari, sine pertinaciae nota; neque periculum est, quin quaeramus causam effectus, qui nusquam sit, sicut faciebat ille, qui quaerebat rationem cur charta malleo tusa ponderosior sit, quam antequam tondatur, & acutas sanè procudebat, ingenio elaborante, rationes à priori, cum tamen omnino falsum sit magis gravescere, minus enim gravis est post tonsionem, ut, ad bilancem examinata re, constat: quia per tunsionem particulae aliquae, vel pulvisculus excutitur: non est tamen hic periculum tale; iam enim constat de inclinatione: neque solum certum est declinare, sed certum est etiam variam esse varijs in locis declinationem. Vidi ego epistolam à quodam è nostra Societate scriptam à P. nimirum Iulio Alenis anno 1609. qui nec in mathematicis rebus omnino rudis erat tunc, & nunc apud Sinas maximo cum animorum fructu, Deo dante, versatur, in qua se in Indica navigatione, quam peregit, maximè varias observasse pyxidis declinationes testatur; cuius epistolae partem placuit hic inserere, prorsus, ut est scripta, solum verbis latinè redditis.
Res est multorum observatione celebris, quam ego ipse in hac naviga¬ tione observavi, dum magis ultra ęquatorem ad promontorium Bonae Spei acceditur, minus semper nauticam pyxidem, à polo, ad orientem declinare, donec tandem in promontorio, quod vocant Delas Agullias, & est ultra caput Bonę Spei, prorsus cum vero meridiano congruat, dum verò ulterius proceditur Orientem versus, paulatim incipit pyxis iterum declinare, sed Occidentem versus, donec è regione sinus Arabici deveniatur, ubi ad viginti gradus declinat à meridiano. Dum verò hinc disceditur Goam versus, incipit decrescere declinatio, & Gorae per 16. gradus declinat. Illud etiam observatum est, quo magis in eodem meridiano receditur ab aequatore, eo magis declinare. Et hae sunt observationes, quas optimi quique naucleri, qui unquam per haec maria navigarunt, fecerunt: inter quos fuit noster nauclerus Vincentius Rodriques; qui 28. vices à Lusitania in Indiam ivit, & redivit. Haec ille in illa epistola. quamvis autem multi dubitent de observationibus in Mari factis, propter undarum iactationem, sciant tamen Lusitanas onerarias, quibus in Indos transmittunt, & propter ingentem molem, non ita facile undarum fluctuationi lusum prębere: & Oceanum non ita naves agitare, sicut mediterraneum; quia undae ad littus appulsae non refranguntur, repelluntuique sed perpetuo, & continuato corsu excurrunt; ita ut sę¬ pè, cum adversa non iactantur tempestate, dubites, ut quidam mihi narrabat, qui expertus erat, num in terris degas, an in Mari. Quare possunt observationes per otium commodè sumere.
Certum sit igitur, & excitata epistola, & ex alijs accuratissimis observationibus, in nonnullis terrae locis versorium prorsus meridiano congruere, nihilque declinare ad ullam partem, ut in meridiano Azorico, & circa caput Bonae Spei; in alijs locis declinare, modo plus, modo minus, modo ad Orientem, modo ad Occidentem. Quo posito tanquam certo; hic inquirere tentamus, quaenam sit magneticae declinationis vera causa, quae necessario debet esse aliquid ut ita dicam, accidentale, ut suadet ista variatio: per se enim magnetica directè congruerent cum meridiano. in qua re non possum, quantum in praesentia occurrit, omnino à Gilberto discedere, nec aliam quam terram huius declinationis causam invenio.
Confutavi quidem supra, & mea sententia evidenter, terram esse magnum magnetem; immo si id esset, non posset ullo modo, ut ibi probavi, ex terra huius variationis causa desumi: quia non posset tanta diversitas assignari respectu tanti globi in aliqua parte, quae posset illam variationem inducere. Quare in hoc à Gilberto discedo: in re ipsa tamen, & in causa huius declinationis non discedo: immo libentissime quidem accedo, & dico variationis causam esse terram; quae, ut experimentis demonstravi, omnino magnetica est, & totus terrenus globus, etiam secundum illam partem, quae apud nos est, etiam in istis eminentijs, quae externis rebus sunt permixtae, magneticus est. Patet hoc, tum quia videmus venas terrae in montibus excurrere à polo ad polum, tum quia (& est ratio à priori) vis ista est in terra, ut se con¬ servet in illo situ, & eodem modo semper excipiat actiones Caeli, sed istas actiones recipit, & quidem primo, terra in istis eminentijs. ergo non solum in illis partibus, quae in imis visceribus delitescunt, sed etiam in istis eminentijs virtutem habet magneticam. immo haec ratio ostendit istam magneticam vim esse potius in istis supremis partibus, quam in imis, cum istae supremae sint illae, quae indigent conservari in illo situ. Quod si sumpta. telluris parte, quae apud nos est, in ea non sentitur vis magnetica, idest, quia adeo est exigua talis virtus, ut non sentiatur nisi in toto simul globo, non vero in singulis seorsim partibus: quod etiam alijs multis accidit, ut nimirum aliqua qualitas, si sit exigua, non sentiatur in partibus, sed solum in toto.
Veram igitur declinationis magneticorum causam esse arbitror in aequalitatem telluris, propter ingentia maria, quae eius replent inaequalitates. Si enim tota terra esset perfectè rotunda, & aequaliter circumfusa, semper ubique versorium directè polos respiceret: at vero cum ex aqua, & terra unus coalescat glubus, ex ea parte, ex qua ingentia sunt terrarum spatia, cum terra tota, praesertim illa, quae in eminentijs est, et excipit actiones Caeli, vim habeat directivam in polos, si sumamus unum meridianum, ex cuius aliqua parte sit plus terrae, quam ex altera, non poterit versorium non digredi ad illam partem, ad quam sunt maiores terrarum tractus. quamvis enim illa eminentia, seu illud plus terrae, quod est ex una parte, insensibile sit respectu totius globi; tamen, quia vis magnetica primo, & principaliter est in ista parte eminenti, quae abundat in isto meridiano, ideo versorium divertit ad illam partem. Exempli causa, quia in Anglia ex parte Orientali est tota Europa, & Asia; ex parte vero Occidentali habet insula ingentia maria, hinc fit, ut ibi versorium declinet ad Orientem. quod si nihil aliud adesset, directè in Septentrionem dirigeretur, & vero meridiano congrueret; sed ab illa ingenti pottione terrae, quam habet ad Orientem, ob vim magneticam, quę in ipsa residet, attrahitur, & ad Ortum deflectere nonnihil cogitur. quod tamen non quaeliber terrae portio praestare potest, nec quilibet excessus, ut unius Insulae, sed solum ingens, & hoc, quia exiguam terra habet vim, quae non sentitur nisi in magno subiecto.
Hoc, quod dico, duabus rationibus clarissimè, ac fortissimè, ut arbitror, confirmo. Altera est quia verè terra vim obtinet, ut supra probavi, magneticam, atque hanc vim obtinet etiam illa, quam nos proterimus, & quae apud nos extat, immo in hac est potior, propter rationem positam, quod cum verum sit, ut est verissimum, non potest à tam ingenti terrae tractu, ut est tota Europa, aut Asia, quae ex una parte unius alicuius meridiani iaceat, si ex alia parte eiusdem meridiani non sit tantundem telluris, quae tantundem habeat virium, sed excurrant ingentia maria, & aquae quae non solum vim magneticam non habent, sed etiam infringunt, & praefocant, non potest, inquam, versorium in tali meridiano constitutum non declinare ad partes illas ter¬ rae. Quae ratio apud Gilbertum vim fortasse tantam non habet, quippequi facit istas telluris apparentes partes inertes efflorescentias externis malis depravatas; at vero ex supra positis in mea opinione vim habet, quia istae eminentes partes primo, & principaliter vim habent magneticam, nec contra me facit, quod obijciebam Gilberto, qui pono potiorem vim magneticam in eminenti parte, quam in imis visceribus, ex rationibus positis.
Nova Zebla EUROPA AMERICA Galia Germa¬ nia Tartari Asia mi: Hispa¬ nia ASIA Mexicum Mare Medite Persia China Arabia India M: Rubrum Mare del Sur. AFRICA Oceanus Indicus Moluche Peruvium Brasilis C. bene spei TERRA AUSTRALIS INCOGNITA concrete elements phrases text topographical structures woodcut integrated in the layout 900522-34375496-r5 Altera ratio est à posteriori, & quidem efficacissima, si ulla est; quia de facto videmus irregularem hanc magneticam declinationem, ita se ad hanc rationem conformare, & ita hanc sequi hypothesim, ut pertinaciae propemodum sit, huius effectus hanc causam non agnoscere, & hanc variationem non tribuere terrarum eminentijs, quae in maximis continentibus excurrant. Si quis enim prorsus ignoraret regulam huius rei, fingeretque sibi terrę eminentias maximas vim habere trahendi ad se versorium, & ubi ad unum latus versorij longe maiora excurrant terrarum spatia, digredi versorium à vero meridiano ad illam partem, & eo magis, quò maior est terrae inaequalitas à lateribus meridiani, non melius posset, nec congruentius ad rem, prout est de facto, rationem sibi efformare. Et, ut paucissimis rem oculis subijciam, propone tibi ex sequenti Geographica mappa terrae universae faciem. lam sic habeto; hic in Gallia Cisalpina habemus quidem ad Occidentem terras sane magnas, at vero ad Orientem longè maximas, ut vides: ac proinde, quia maior est terrae portio ad illam partem, hinc non praecisè in septen¬ trionem versorium apud nos collimat, sed ab illa maiori vi ad orientem non nihil deflectere cogitur. adverte autem tantam non esse diversitatem, quantam ostentat mappa propter terrae sphaericam figuram: portio enim maximè hic deorsum est, non ad latus. Quia autem sumus in hemisphaerio septentrionali, ideo terra illa, quae versorio iacet ad onientem, trahit ad se partem versorij, quae convertitur in Septentrionem. Iam verò in Anglia, quia ex parte Orientali plus adhuc est terrę, quàm sit apud nos, ex parte verò Orientali solum excurrit Oceanus, ideo versorium plus adhuc cuspide ad Orientem deflectit. Romae vero, & quò magis proceditur Orientem versus, minor est deviatio, quia partes terrae hinc inde magis aequantur. In meridiano vero Azorico, quia & ad Orientem, & ad Occidentem aequaliter ferè aequales distant terrarum tractus, ideo non declinat versorium; si accedas ad Mexicum, incipit declinare ad illam partem. Sic perge, & tum ex observationibus Gilberti, tum ex epistola supra citata P. Alenis videbis telluris ingentes tractus causam esse, cur versorium à vero meridiano declinet. Ideo pergenti ad Caput Bonae Spei declinat magnopere ad Orientem, tota promovente Africa: iuxta Brasiliam declinat ad Occidentem promovente Peruvio: in ipso Capite Bonae Spei non declinat, quia hinc inde aequales sunt Oceani tractus, ultra Caput declinat ad Occidentem magnoperè, quia ad Orientem nihil est terrarum, ad Occidentem tota est Afcica. Perge in reliquas regiones & videbis hanc semper servari legem. Ex quo clarè mihi videtur confici posse, istos omnes, qui magneticam observarunt declinationem, hanc sententiam confirmare voluisse, vel nescientes. Quid enim, quaeso, plus aliquis desideraret? aut qua ratione melius declinationis normam fingeret, si hoc sibi ut figmentum vellet procudere? & tamen sic re vera est, & talem declinationem confirmant accuratissimè nautae, & peritissimi, ut patet ex supra citata epistola. Verissima ergo causa declinationis magneticorum sunt magni telluris tractus, qui ex una parte versorii longe maiores sint, quam ex alia: qui tractus maiorem habent vim etiam cogendi ad se versorium, quo magis receditur ab aequinoctio; cuius rei rationem alibi reddam, ut interim observationes ostendunt, quae, ut verum fatear, me vel invitum in hanc traxere sententiam.
Ex his omnibus iam habemus, quod tandiù inquirimus, terminos scilicet magnetici motus: dico enim terminum, ad quem movetur magnes esse meridianum verum, & telluris polos; modo tamen infra explicando, tota scilicet promovente tellure, non puncto polari trahente. Quod si nulla esset causa impediens, & terra aequaliter esset fusa, & ubique in omni meridiano utrinque aequaliter iaceret, magnetica ad meridianum se praecisè disponerent: sed quia saepè contingit, ut plus terrae sit ex una parte alicuius meridiani, quam ex alia; hinc fit, ut in illo meridiano versorium declinet à vero meridiano, trahente illo terrarum tractu; qui tamen debet esse latissimus, & maximus. Haec omnia satis mihi, & experimentis à posteriori, & ratio¬ nibus à priori confirmata videntur, ut nihil amplius desideres. Cur enim potius illa ratione se disponat ad terram, quam alia, propriam habebis causam alibi. Haec porro variatio magneticorum cognoscitur, si aliquo artificio ex illis multis, quibus Astrologi, vel Gnomonici utuntur, lineam veram meridianam invenias: deinde huic lineae superponas versorium egregium. & facilè mobile. Non immoror autem in assignanda ratione, qua invenias lineam meridianam: nimis enim invitus transcribo rem: habebis passim apud alios. Illud solum moneo, ut caueas diligenter, ne lineam meridianam hanc invenias supra parietem, aut prope cancellatam fenestram; propter rationem alibi ponendam, &, ut versorium sit egregie mobile.
Reprehendi supra illorum sententiam, qui causam magneticae conversionis in polos eam esse dicebant, quòd magnes in eum se statum vult restituere, in quo à natura primo productus fuit. Verum ex eo capite reprehendi; quod rationem non redderent, cur potius magnes, quam reliqua sive metalla, sive lapides, velit se in eo situ conservare, in quo à natura producitur. Ne igitur hanc eandem subeam ipse reprehensionem, breviter hic causam huius conversionis explico finalem, ut finem huic tractationi ipso fine imponam, colligam igitur supra fusè dicta, ut ex illis colligam etiam conversiones in polos.
Dicebam igitur supta nullam rem in se habere principium sese activè mo vendi secundum locum, nisi hoc ad eiusdem rei bonum, commodumque conducat; atque eius conservationi suffragetur localis ille motus: ex quo fieri, ut animalia moveantur ad pastum, & ad obiecta sensuum praecipua, quae saepè procul distant, ut gravia, & levia ad sua sibi naturae destinata loca possint se conferre. quae loca non inanes, ac mathematicae corporis continentis superficies sunt, sed commodè à natura praeparatae conservationis sedes; ubi hostiles procul arcent impetus: superficies enim corporis continentis immobilis non physicus est locus, sed mathematicus: physicus autem locus est, qui locatum conservat, & fovet, si proprius, sit. Videndum igitur est, quid boni magneti afferat directio ad polos, quod ad commodam conservationem conducat, propter quod à natura illi concessa fuerit. talis vis. Quod ubi explicavero, existimabit fortasse quis me propriam causam magneticae conversionis attulisse.
Dixi supra totam terrae molem vim habere magneticam, & verticitatem, qua se in polos disponat, & conservet sic dispositam, eique vim inesse producendi hanc eandem verticitatem etiam in alijs corporibus proportionatis. Cum igitur videamus hanc verticitatem in ferro à terra produci, etiam si fertum terram ipsam non tangat, sed ab ea non nihil distet, ut verbi gratia in sumnis turribus, hinc evidenter colligimus terram circumquaque suas magneticas vires proseminare, & circumquaque, veluti radios suae virtutis, diffundere eas ratione, quam ponam sequenti libro, cum de attractione ma gnetica disputabitur. Diffundit ergo tellus virtutem, quam effluvium magneticum non displicet appellare. quę virtus ita medium permeat, ut pervadat omnia corpora, & vim habeat producendi in magneticis corporibus verticitatem eandem; & cum proveniat à determinata virtute, quę, determinata ratione est in terra, determinata etiam ipsa est in se, & eam virtutem, ac verticitatem, quam in ferro producit, determinata ratione producit. res enim ita se habet ad operandum, sicut, & adesse: cumque in se determinatam habeat positionem, & situm, determinatam etiam producit qualitatem in corpora, quae afficit, & determinata positione, ut det illis vim convertendi se ad polos, alteram faciem in septentrionem, alteram in austrum dirigendo. Si igitur haec virtus à terra per medium diffusa aliquod corpus offendat, quod iam verticitatem habeat, & vel ex sua natura, vel ex aliquo accidenti vim acquisierit determinatam partem in boream, & oppositam in au strum convertendi, haec qualitas à terra diffusa, cum semper eodem modo à terra procedat, eandemque habeat virtutem, ideo, si adsit, illud corpus infra orbem huius virtutis, quod iam habet illam verticitatem, nihilominus haec virtus agit in illud corpus, & producere tentat suam verticitatem ea ratione, qua agere solet. C E A F B D physical objects text letters abstract elements geometrical forms concrete elements woodcut integrated in the layout light/shadow plasticity 900522-34375501-r5
Quod si contingat illud corpus esse in situ, in quo vir¬ tus, quam habet in se, sit contraria, ratione posita, atque illa, quae producitur à terra; quia sic patitur contrario modo atque postulet virtus, quam habet in se, ideo se convertit, ne talem patiatur violentiam. Exemplo res erit clara, sit terra A. B. cuius virtus diffundatur in orbem C. D. sicuti polus A est septentrionalis terrae B. australis: ita etiam virtus, quae est in medio, sic est disposita, ut quacunque in parte ponatur corpus intea orbem, ut pars illa illius corporis, quae invenietur A. versus disponatur ad semper respiciendum A. versus, si sit corpus magneticum; quia nimirum acquirit qualitatem ex illa positione. qua sic disponitur: pars vero illa, quae invenitur B. versus, disponitur ad respiciendum ad B. & hanc vim activam perpetuo circumquaque diffundit terra, & semper hoc eodem modo agit in circumiecta corpora, quae sunt capacia huius actionis; ut pars, quae invenitur A. versus semper revertatur ad A. pars quae invenitur B. versus revertatur ad B. Si igitur demus corpus magneticum E. F. quod à natura sit ita dispositum, vel ab aliquo alio accidente, ut per virtutem, & verticitatem, quam iam in se habet pars F. sit nata converti ad B. & E. ad A. si externa vi detineatur in contrario situ, & E, dirigatur B. versus; A. versus tunc, cum non sit extra orbem C. D. virtutis terrae, aget in illud corpus, & in eo producere tentabit suam verticitatem, & efficere ut E. amet converti in B. F. in A. at vero supponimus corpus illud contrariam habere qualitatem, ut E. velit respi cere austrum, F. septentrionem. ergo in illo situ patietur à terra, quae conatur destruere qualitatem, quam iam habet, & contrario modo positam inducere. Si ergo libertati relinquatur; ne à terra hoc modo patiatur, & se huic actioni subducat, at potius iuvetur, consequens est ut statim se convertat, & E. vertatur ad austrum, F. ad septentrionem: tunc enim, & verticitas, quae est in corpore illo, non destruetur, & si terra volverit agere, potius roborabit, & firmabit verticitatem, quam iam habet, non autem imminuet, & deformabit.
Convertuntur igitur magnetica, & diriguntur in polos propter suum internum bonum, & commodam conservationem, sicut gravia tendunt deorsum, & levia suisum in suum bonum, ut scilicet ab actione terrae, quae circumquaque agit magneticè, patiantur, prout illorum exigit natura, alteratione perfectiva non corruptiva: & ut virtus, quae iam est in corpore magnetico, roboretur potius, quam imminuatur, aut deformetur. Cum igitur iam corpora magnetica in se habeant qualitatem, quae determinata qualam ratione posita est, & pariter terra habeat vim producendi qualitatem eiusdem rationis, necesse fuit huiusmodi corpora propter suum bonum, & conservationem suarum qualitatum (quandoquidem terra ipsa non potest moveri nec mutare modum agendi) vim habere se movendi, & ita disponendi, ut accommodent sese ad qualitatem terrae, ut potius ab illa iuventur, quam destruantur, & non cogantur perpetuas subire vicissitudines, & possint naturam accusare, quod vim dederit, quam non possint ab adversantibus tueri. Verùm magnes ne à sua forma, & natura hanc qualitatem duatum facierum obtineat, an vero sit illi à terra ipsa immissa ex eo, quod in suis fodinis à prima sui productione in eodem situ permanserit per tot saecula, nolo in praesentia determinare. hanc sanè arbitror propriam causam esse magneticae conversionis in polos, quam hactenus non omnes fortasse animadverterunt, erutam ex ipsis magneticis principijs, & interna illius na tura, non ex communibus rationibus. Ex quo vides quantam aperverit viam telluris vim magneticam deprehendisse, firmisque rationibus, & experimentis roborasse. Et hactenus de magnetica conversione in polos.
On this page