Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 14
Loquor hic non de bilance communi, qua pondera ingentia, & vulgaria examinantur, sed de bilance perfectissima, qua aurum, aut gemmae trutinantur, & quibus cognoscere volumus non so lum scrupulos, sed scrupulorum scrupulos secundos, tertios, & quartos, & etiam eo amplius, qualem ego habui, quae centesimam unius gra ni partem sentit, & ostendit; & de hac pronuncio hastam illius non debere fieri ex ferro, aut chalybe, sed ex quolibet alio potius metallo. Si enim hasta fiat ex ferro, quamvis artifex omni adhibita diligentia libret exacte trutinae partes, quamvis ex ipso artifice prodeat perfectissima, quae scrupulorum scrupulos ostendat; tamen facilè potest etiam nihil abradendo, nihil inflectendo depravari, ut amplius ponderibus exactè non respondeat. ergo si debeat talis fieri, ut non depravetur, non debet fieri ex ferro.
Quod autem sic depravationi subiaceat ferrea bilanx, ostendo. Vel enim ita est elaborata, ut ad quamlibet maiorem vim, quae sit in una parte, pars illa inclinetur, quaecunque tandem sit illa inaequalitas, etiam si sit minima, vel non est ita facile mobilis, ut ad minimam inaequalitatem descendat. Si non est ita facilè mobilis, de ista non loquor, fiat haec ex ferro, fiat ex quolibet alio; loquor de bilance subtilissima, quae quam minimam etiam inaequa litatem ostendit. Si autem sit talis, probo non debere esse ex ferro. Ostendi enim supra, quod ferrum aequilibratum perfectissimè ex axe, ex magnetica vi, quam concipit à tellure, vel à magnete descendit altera extremitate, altera sursum erigitur. ergo etiam si bilancem exactissimè libres, & facillimum habeat motum, ut requiro, descendet stante etiam illa aequali libratione una extremitate deorsum, altera ascendet sursum, dum erit in meridiano. Quod si forte contingat, ut nostro magnete tangatur, vel prope accedat, statim turbata erit aequalitas: pars enim illa, quae vim acquisivit convertendi se ad Septentrionem, descendet nullo illi adito pondere. Quod si in quocunque situ, & positione pars illa descenderet, posset ex illa abradi aliquid, ut iterum staret aequilibrata; sed non descendet, nisi cum fuerit in meridiano magnetico, & pars illa respexerit Septentrionem. Ne igitur subiaceat huiusmodi periculo, quo omnino absque ulla remedij spe tollitur perfecta illa Orizontalis aequilibratio, non debet fieri bilanx ex ferro, quod erat ostendendum. Dixi absque ulla remedij spe; quia si forte, ut dixi, contingat, ut magnetem tangat, non poterit contracta virtus magnetica exterminari, nisi aut igne, aut longissimis temporum iniurijs, quibus prorsus bilanx tota corrumpitur.
On this page