Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 24

1

Ferrum, si à polo magnetis tangatur medium, in extremitatibus oppositis eandem habebit faciem. Cap. XXIV.

2

Sit magnes A. B. cuius poli sint A. & B. dico, si ad alterum polorum, ut ad B. applices filum ferreum C. D. ita ut ferrum sui medietate tangat ipsum B. polum magnetis, ferrum in illo casu ita excitatum iri, & verticitatem acquisiturum, ut unam, & eandem faciem habeat in extremitatibus D. & C. atque ita tam D quam C. verbi gratia habebit vim convertendi se ad Septentrionem, & nullum illorum extremorum ad Austrum dirigetur. quod alicui fortasse prima fronte repugnare videbitur alterutri ex duobus suprapositis: videbi tur enim sibi ex hoc conficere, aut ferrum non concipere verticitatem in sui longiore dimensione, contra quam supra demonstratum est; aut certè unam faciem sine altera posse ferrum à magnete in se derivare; cum hic unica tantum facies in utroque extremo se prodat, non repugnat tamen, quod hic propono, superius positis.

3

Primo autem rem, quam dico, veram esse sic suadeo: nam, si versorium iam convenienti ratione excitatum accipias, & adhibito obelo C. D. apponas partem D. versorio, illa trahet, verbi gratia, partem versorij, quae vergit ad Austrum; si vero eidem versorio admoveas alteram partem obeli: C. trahet pariter eandem partem versorij Australem, cum igitur eodem modo, & ex eadem parte utrumque obeli extremum C. D. versorium ad se provocet, & eandem faciem sibi copulet, utrumque extremorum eandem habere faciem ex magneticis legibus necessario conficitur. Praeterea si statim post illum contactum obeli in B. modo supra explicato, suspendatur ipse obelus medius, non convertet sesuis extremitatibus ad vllam determinatam partem universi, neque magis sistet se in meridiano, quam in quolibet alio situ. ergo non oppositas habet facies in extremitatibus: si enim haberet ita, ut D. esset Septentrionalis, C. Australis, vel contra, converterentur facies ad suos terminos, ut sit, quando obelus convenienti ratione magneti applicatur, hoc est altero extremorum tangit partem polarem. at vero, quia ex tali contactu utrunque extremorum aquirit vim se convertendi ad austrum, & utrunque aequali nisu ad eundem terminum conatur; quia non est maior ratio, cur unius sit victoria potius, quam alterius, ideo neutrum dirigitur. Neque vero ex eo, quod ex tali contactu non acquirat obelus talem verticitatem, qua se ipsum dirigat ad polos, ut solent omnia ferramenta magnetice excitata, dicat quisquam non contraxisse virtutem magneticam: re namque vera qualitates magneticas manifestè ostendit, cum extrema illius ramenta ferri, & parvas acus suspendant, & versorium ad se concitate provocent; quod utrunque ante magnetis contactum non faciebant. ergo verè contraxit virtutem magneticam obelùs ex illo contactu. A C B D 3d and perspective woodcut text letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout 900522-34375743-r5

4

Ratio huius redditur ex modo agendi magnetis iam saepius explicato. Cum enim ex puncto B. radij virtutis circunquaque diffundantur in orbem sicuti ex B. apparent designatae lineae (utor semper hoc modo loquendi, quia est rei accommodatus) circunquaque enim ad omnes partes disperguntur radij virtutis tali ratione, ut quilibet radius, seu linea sumpta in parte remo tiore magnetis habeat faciem B. in propinquiori faciem A. seu totus ille radius quasi continuato tractu, etiam si refractus sit, vel quasi reflexus, continuat virturem magneticam, prout est in ipso A. B. Ea porrò ratione, qua isti radij sunt in medio eadem imbibuntur, ut ita dicam in corpore ad ma¬ gnetem accidente. Cum ergo inter alios radios ex B. progredientes sint etiam radij B. G. & B. H. qui procedunt ad oppositas partes, & quarum uterque est eodem modo disposi tus, & B. G. radius à B. ad G. Austrum respicit, ita ut G. sit pars Australis, B. Septentrionalis: similiter radius B. H. est ità dispositus, ut pariter à B ad H. ad austrum dirigatur. si igitur sic applicetur obelus suprapositus ad magnetem, ut occupet hos duos radios, & uterque illorum simul quasi in eodem imbibantur, non poterit non habere in utroque extremo candem faciem; & utrumque extremum ex concepta virtute dirigetur ad Austrum. Sicut ergo, si obelus uno extremo applicetur ad B. & alterum ad quam mavis partem dirigas, illo extremo quo tangit B. acquirit vim se convertendi in Septentrionem, & opposito dirigetur in Austrum. & quotcunque versoria simul, aut successivè applices, semper acquirent virtutem hac ratione. Sie finge animo obelum D. C. supra positum non unicum, sed esse duo versoria, quae simul concurrant cuspidibus ad tangendum B. cruces autem in oppositum convertant, & videbis non esse mirum, quod in utroque extremo sit ealem facies, quam in duplici versorio nulla cum difficultate agnosceres, si .n. statim post contactum dividas obelum bifariam in B. puncto contactus, videbis illos duos obelos, qui ex divisione consurgunt, verticitates in extremis habere oppositas, & statim ostendere manifestas directiones magneticas Constat igitur ex dictis, cur, si obelum medium applices ad polum magnetis, in utroque extremo sit eadem facies, & in medio obelo facies extremitatibus opposita, nihilque legibus magneticis repugnare. G B A H abstract elements text letters geometrical forms concrete elements physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout woodcut 900522-34375745-r3

5

Advertas autem me consultò duo apposuisse, & quod obelus applicetur ad alterum polorum, & quod statim post contactum fiat experimentum: utrumque enim necessariò requiritur; hoc quidem postremum, quia in physica re non potest mathematica obeli medietas applicari ad mathematicum polum lapidis, ac proinde vix potest contingere, ut non aliquid plus virtutis magneticae sit ex una parte obeli ex contactu, quam exalia, ideo, si ad longum tempus post contactum differatur examen virtutis, ut videas, quae facies sint in extremis, illa pars, quae plus virtutis habuit, in alteram aget, & illi verticitatem immutabit, ut in toto obelo unica virtus excurrat ab extremo ad extremum, altera scilicet parte contra alteram praevalente, vel certè sibi invicem vires ita retundent lungo illo tempore, ut iam vix ullum vestigium ostentet illius virtutis, quam acquisivit per magnetis contactum: requiritur igitur primum ut obelus applicetur ad polum: si enim ita applicaretur obelus, ut sui medietate tangeret magnetem, tangeret autem in puncto aequinoctiali, vel in alio illi proximo, tunc verticitatem acquireret unica tantum ratione, & via: in illo enim casu, quia immittuntur inferrum radij, qui ex utroque polo A. & B. disseminantur: ideo acquiret verticitatem, quae in extremitatibus diversas habeat facies. Quia enim pars altera propior est parti A. & consequenter ab illa in ferrum validiores radij derivantur, quam ex B. & quia radij, qui proficiscuntur ex A. robustiores sunt ad producendam faciem B. semper autem agentia operantur secundum maiorem suam efficaciam; ideo verticitas, quae acquiritur in medietate obeli, quę est ad partem A est conver tendi se ad eandem partem, ad quam se convertit B. In universum enim semper verum est, faciem illam magnetis, quae agit, communicare virtutem se convertendi ad oppositum terminum illi, ad quem ipsa convertitur, simili etiam ratione pars obeli, quae vergit ad B. vim acquiret se convertendi ad eandem partem, ad quam dirigitur A. & ita completam acquiret obelus ver ticitatem, & in oppositis extremitatibus diversas facies habebit, quamvis so la sui medietate magnetem tangat. Debet ergo, ut utrumque extremum eandem habeat faciem, applicari obelus ad punctum polare, & in sui medietate.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 24