Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 36
Magnes iuvatur ad suspendendum ferrum adiuncto sibi altero magnete, si convenienter adiungatur; quod multipliciter potest contingere. Cap. XXXVI.
Iuvatur magnes ad suspendendum ferrum adventu alterius magnetis, sicut quod libet aliud agens roboratur ex coniunctione cum altero agente similium virium: qua ratione illuminatio crescit multiplitatis in unum candelis. Quia tamen peculiaris, quaedam ratio in magneticis agentibus est, quod determinata quadam agant ratione, & ex una parte inspirent qualitatem peculiari ratione excurrentem, & alia eandem producant in contrario situ, ideo ad hoc, ut vires multiplicatis crescant agentibus, debent ita coniungi agentia, ut agant simul ad eandem partem, & uno, eodemque modo, alioquin non solum non conspirabunt ad eundem effectum efficacius producendum, sed collatis potius in contrarium signis se mutuo insequentu, & quasi sibi prędam praeripere cupientia subiectum corpus sibi usurpare studebunt, quodque alterum illorum, producit, alterum destruet, vel certe labefacta re tentabit. Cum autem sint magnetica corpora, & quae magnetice agunt, non solum magnes, sed etiam ferrum, poterit unius magnetis vis activa augeri tam adiunctionie alterius magnetis; quam adiunctione ferri.
Potest igitur magnes addi magneti, ut vires sibi invicem multiplicent ad suspendendum ferrum, tripliciter. Primo potest addi supta ad polum oppo situm ei, qui ferrum sustentat, secundo ad latus eiusdem poli, tertio infra fer rum iam suspensum. Primo igitur sit magnes. A. B. ex quo pendeat ferrum E: sit autem A polus Australis B. Septentionalis si alter magnes convenienter illi addatur, puta magnes. C. D. cuius C: sit polus Septentriona lis D. australis; si polus C. addatur su pra polum magnetis A. adiungentur vires imagneti ad suspendem sum ferrum C. Quamvis enim ferrum pen deat ex B & magnes addatur à polo superiori A augentur tamen etiam vires ipsi B. ut robustius illi ferrum adhaereat. Res constat experientia Addito enim magnete sic convenien ter in A. non solum polus B. sustinebit ferri quantitatem, quam prius su spendere non poterat, sed etiam ferrum, quod prius benè dependebat, senties firmius adhaerere. D C E B letters woodcut plasticity light/shadow physical objects integrated in the layout concrete elements text 900522-34375948-r5
Ratio etiam manifesta est; quia enim illa additio convenienter fit, iunguntur enim facies oppositae C. A. & ita fit unum integrum corpus magne ticum D. B. in quo toto quasi in uno integro corpore una facies extrema B. est australis D. septentrionalis, e excurrit axis recta via D. B. ideo, quia totum hoc agens magneticum maius est, & praesertim maius secundum longitudinem, quae magnitudo ex supradictis longè maximè conducit ad actiones magneticas, & ad vehementiores attractiones; cum plures sint partes magnetis, quae transmittunt suas vires ad punctum B. omnes scilicet, quae sunt à puncto D, usque ad B. plures, inquam, quam essent prius, cum solum partes, quae erant ab A. ad B. transmittebant ad polum B. suas facultates: non est mirum, quod robustius ibi adhaereat ferrum. Et confirmatur, quia, sicuti ex toto magnete A. B. si auferantur partes magnetis ex parte A. & imminuatur magnes, etiam si imminuatur alter polus oppositus ipsi B. tamen vires etiam imminuuntur in B quia omnes, & singulae partes lapidis, etiam ipsum A. conspirant ad agendum per B. ita si etiam augeatur magnes ex parte A. quamvis augeantur in parte opposita, tamen crescunt etiam vires in B. quia iam fit totum unum magneticum maius B. D.
Secundo potest addi magnes ad latus ita, ut etiam vires augeantur, licet non ita efficaciter, atque si adderetur, ut in priori casu in parte, scilicet superiori. sit .n. magnes A. B. ex quo pendeat ferrum E. sit autem B. pars magnetis septentrionalis; si sumatur alter magnes C. D. cuius pariter C. sit septentrio nalis, & C. coniungatur ad latus cum B. dico futurum, ut B. firmius retineat ferrum, quam retineret prius. Et quamvis in initio alicui videatur ferrum E. ex tali adiunctione magnetis C. repelli, re tamen vera iuvatur B. ex tali coniunctione ad retinendum ferrum, & si fortasse prius ferrum non poterat sustentare, iam ex tali coniunctione posse apparebit, ut constat experientia. A B E C D letters woodcut integrated in the layout light/shadow plasticity physical objects concrete elements text 900522-34375950-r6
Ratio etiam facilis est, & expedita. Sicut enim duo valentius trahunt pon dus, quam trahat unus solus, ita etiam firmius sustentabunt ferrum duo magnetes, quam unicus sustentet; quia firmius ferrum adhaeret magneti, quo vehementiorem habet in se qualitatem magneticam, & quo qualitas per medium diffusa maior est. sed sicuti quando duo luminosa illuminant idem medium, lumen, quod spectat ad effectum, in medio magis est intensum; ita, quando solus A. B. producebat qualitatem in medio ad E. minus intensa erat qualitas ibi, quam quando ab altero etiam magnete C. D. in eodem medio secundum eandem dimensionem, & situm producetur qualitas. De¬ bet autem in ista coniunctione, si polus B. septentrionalis, est applicari paMagnet. Philos. riter polus C. alterius magnetis, qui sit septentrionalis: quamvis enim illi duo magnetes in ordine ad mutuam actionem, qua invicem agunt, & patiuntur, non coniungantur illo modo natura disponente uti supra demonstratum est, sed polus C. septentrionalis confluat ad A. australem, ut convenienter se habeant ad invicem ratione supra explicata; tamen aliud est loqui de mutua duorum magnetum actione, qua invicem agunt, aliud de actione in ordine ad unum tertium, ut ad ferrum E. Sicuti enim A. B. posito quod B. sit septentrionalis, proijcit virtutem quasi excurrentem ad Septentrionem per E. ita etiam si C, est septentrionalis, qualitas ex illo diffusa procedendo ad E. tendet pariter Septentrionem versus, & ita utriusque vires inspirabunt in ferrum E. qualitatem ad eandem partem. robustius igitur magnes A, B. susti nebit ferrum E. adiuncto sibi altero magnete C. D. modo supra explicato, quod erat ostendendum. Aduerte autem debere coniungi ad latus ita, ut polus C. coniungatur cum B. & D. sit ad partes A. & axes quasi paralleli incedant. Si enim D. esset ad partes oppositas ipsi A. & axes duorum magnetum quasi eodem tractu continuarentur, contrarius succederet effectus: decideret enim ferrum, si prius sustentabatur, ut mox dicam.
Tertio denique, si magnes magneti adiungatur ad oppositam partem ferri, seu infra ferrum, iuvabitur magnes ad sustinendum ferrum. Sit igitur magnes A. B. ex cuius polo B. pendeat ferrum E. si infra ferrum addatur alter magnes C. D. convenienter ita, ut, si polus B, septentrionem respi cit polus C. in austrum dirigatur, ex tali coniunctione ferrum E. firmius adhaerebit ipsi B. quod sanè mirum videatur: quamvis magnes C. D. vim attractivam habeat, & conve nienti polo applicetur, ut ad se ferrum provocet; nihilominus videbitur alicui quasi repellere, & ferrum eiaculari, dum facit illa positione ferrum E firmius adhęrere polo B. perinde ac si non traheret, sed impelleret ad polum B. tractio nihilominus quaedam est, sed talis tractio, ut firmius quasi figat in polo B. De re ipsa quaestio non est, quia constat experientia; rationem sic habeto, ex qua arcanam huius lapidis philosophiam, & per illam naturae authorem magis admireris; qui potest per vim attractivam, & provocativam ad se facere, ut res magis alteri adhaereat. Et si alia res tibi in proximum charitatem non explicat, qua homines propter Deum diligimus, vel ex hoc ipso discas; per illam ipsam vim, qua ad Deum raperis, ut beatius cum ipso coniungaris, à Deo quasi recedere, & proximo firmius coniungi, dum in illius discedis utilitatem, & beatae quietis asceticum deseris otium, quo cum Deo constringebaris: quod sancti viri praestant, dum à rerum divinarum contemplatione se subducunt, ut proximorum commodis deserviant. Sic enim etiam magnes per illam ipsam qualitatem, qua ferrum trahit ad se, & dum trahit, facit ut firmius alteri inhaereat, & quasi à se prepellit contra alterum. A B E C D concrete elements woodcut letters text integrated in the layout light/shadow physical objects plasticity 900522-34375951-r5
Dictum est supra ferrum, quo robustiorem habet duarum facierum qualitatem, eo firmius megnetico corpori adhaerere, & quo magnes robustiorem habet virtutem, quam possit ferro communicare, eo firmius sibi ferrum copulare: quod supra demonstratum est. Iam si tam magnes. A. B. quam C. D. ex eo, quod invicem convenienti ratione sint dispositi in eodem medio E. producent qualitatem ambo in eodem situ, & positione, erit in illo medio E. qualitas efficacior, quam si unicum esset solum agens, quod ad illud medium dirigeret suam actionem: ergo etiam ferrum vim habebit magneticam in se maiorem: quandoquidem illam ex virtute in medio effusa, quae hic supponitur maior ex duplici agente. Praeterea potest virtus magnetis C. D. augere etiam vires activas ipsius magnetis A. B. cum enim virtus inferioris magnetis pervadat etiam totum superiorem, ut suppono, eo quod sit intra sphęram activitatis illius, poterit etiam vires illius augere, ut non solum in contactu, si minorem habeat vim superior magnes, quam inferior, sed multo maxime in progressu actionis virtus superioris magnetis roboretur à virtute sibi immissa ab inferiore: vehementiorem igitur habebit vim, ut in partibus remotioribus possit producere intensiorem effectum, quam antea ex suprapositis. Ergo cum, & ferrum maiorem habeat qualitatem, & magnes superior robu stius agat ex adventu convenienti inferioris, firmius ferrum adhęrebit, quod erat propositum. Insuper huius propositionis veritas patet magnopere ex supra dictis, ubi demonstratum est, & ferrum surripere à ferro magnetem, & inferiorem magnetem pariter à robustiore praedas praeripere, quam tamen non potest retinere, ubi devenerit extra vires maioris magnetis: ergo infirmus ille magnes adiuvabatur à robustiore magnete ad retinendum ferrum, quae res magis adhuc ostendit, quod de charitate dicebam, dum ferrum per illam ipsa vim, qua robustiori adhaeret, robustum relinquit, ut infirmiori co puletur; quod proprium est charitatis.
On this page