Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 31
Si duo, vel plura versoria simul applicentur ad magnetem, coniunguntur ad tangendum eundem polum; remoto magnete à coniunctione illa abhorrent, & se parallela constituunt. Cap. XXXI.
D D C A B concrete elements woodcut integrated in the layout light/shadow plasticity physical objects arrows letters text 900522-34375770-r5 Si magnes A. B. ad cuius polum A. applicentur duo, vel plura versoria supra suos stylos composita, concurrent verticibus, & vnientur in polo A. rapide, & robuste, quamdiu praesens est magnes, remanebuntque ita vnita, nulla pugna; at verò si remoueatur magnes immotis versorijs, non amplius con¬ iungent cuspides C. nec conspirabunt simul; quin immo ab inuicem toto impetu refugient, & quas prius amicitias simulabant, vt ab eodem polo virtutem acquirerent, in apertas erumpere ostendent inimicitias; neque tamen propterea partes D. coniungentur quasi transferatur amicitia ad partem oppositam, sed manebunt versoria parallela, vt vides. Rem ipsam veram esse, probationem habet ex experimento facillimo. non laboro, vt ostendam, res tamen non nihil habet admirationis, quod sic & cuspides dissimulare sciant insita odia ad suum commodum, vt praesente magnete conueniant, quo simul verticitatem sibi acquirant; statim verò cessante commodo se prodat hostilis animus; vel certe, cui se tanto odio auersentur, si ex eodem pun cto vires concepere. Non solent ex eodem armamentario instrui contrarij, &t inter se pugnantes exercitus, praesertim à natura: semper enim eadem qualitas eodem modo agit. quomodo ergo alterum versorium virtutem contrahit alteri inimicam? res tamen ipsa constat: rationem quaerimus, pro quare.
Supponendum est in praesentia, quod alibi dicitur, similes facies in magnete se inuicem abhorrere, ita, vt illa vnius pars, quae in Septentrionem ten dit ab omni alia fugiat alterius magnetici, quae pariter in Septentrionem dirigatur, & hoc propter rationes alibi positas: quia, scilicet, omnia corpora magnetica, cum vim habeant agendi magnetice, in cireumiecta corpora per sphaeram suae actiuitatis ad hoc, vt altera alterius actio non contraria sibi accidat ratione, atque natura postulat, & sit potius actio perfectiua, qua se mutuo collatis viribus foueant, non destructiua, qua se perimant. ideo semper facies similes fugiunt se mutuo, & dissimiles coniunguntur. Verum hoc alibi clarius. Iam vero vtrumque versorium ex eodem puncto A. non potest non concipere virtutem conuertendi se ad eundem polum: naturale enim agens est magnes, quod ex impetu suae formae agit, & consequenter eundem producit effectum, si subiectum sit eodem modo dispositum. ergo dum praesens est magnes concurrunt simul cuspides; quia illo pacto virtutem magnetis ex A. diffusam melius concipiunt, & vtrunque illorum robustius verticitatem acquirit, quae ex illo polo propagatur, neque ad inuicem agunt tunc contrarijs actionibus, sed potius simul ambo patiuntur pas sione tamen perfectiua, ab eodem agente, vel certe ista passio, & praeualet, & denominatur at vero, vbi remoueatur magnes, tunc vtrunque illorum inci pit habere rationem agentis magnetici, & mutuis sese incipiunt insectari vellicationibus. Quia ergo, si simul manerent, alterum in alterum ageret contraria ratione, atque eius natura postulat; ideo auersantur se ad inuicem, & recedunt. Cur autem maneant parallela, nec omnino ab inuicem discedant cuspides, ratio alibi ponetur. Interim satis sit cruces pariinimicitia ab inuicem dissentire, atque cuspides; ac proinde, vt vtrisque aequum fiat, in parallelo situ collocantur.
On this page