Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 34

1

Omnes acus; & ferrei obeli, etiam si nunquam magnetem tetigerint, convertunt se ad meridianum magneticum, si aquis imponantur; non tamen semper convertunt, eandem partem in Septentrionem. Cap. XXXIV.

2

Hoc, quod hic dico unum est ex illis, in quibus Garzonij experimenta deficiunt: negat enim ipse imo pernegat acum, aut terreum obelum per idoneum traiectum corticem, & aquis impositum, etiam si ex perfectissimo ferro sive aciario fuerit procu sa, posse se ad meridianum conformare, si nunquam magnetem terigerit; dicitque se saepissimè id expertum esse, nec unquam potuisse ul lam minimam directionem sentire. Ego vero hic pronuncio quamlibet acum, aut filum ferreum, etsi nunquam magnetem ne longissimè quidem saluta rit, ad meridianum magneticum se posse dirigere, & de facto dico id contin gere, nunquam variante, aut fallente experimento: neque volo, ut saepe monvi, mihi fidem adhiberi, ad experimentum provoco: non ex ultima India lapillos expecto: non ex intermundijs artifices peto. res est prompta, & paratissima. Sume scutellam aqua recente hausta, plenam, recentem volo, ne circum volante pulvisculo per aerem telulam veluti obduxerit in extrema superficie: & sume quamlibet acum, aut obelum ferreum talem, ut nulla sit suspicio, quod unquam magnetem odorata fuerit: aquis leviter imponito, ita ut sine ullo cortice supernatet; quod facillimè continger, si acus sit valde subtilis, etiam si sit ferrea, nec prius humectaveris ulla ex parte, & aequaliter simul extrema aquis imponantur, ne unum extremum aquis immergas: sic enim optimè supernatabit, quamvis sit ex ferro, propter rationem, de qua alias fortasse; videbis semper constantissimè acum tandem quiescere in meridiano magnetico, & nullo adhibito artificio, nulla exquisita arte, quascun que acus adhibueris, sive ex perfecto aciario, sive ex minus perfecto ferro semper eodem modo se convertent ad meridianum, nec unquam ad aliam partem. Illud tamen diligenter observa, ut aquam immutes frequenter, ut non quiescat ibi plusquam per unam, aut alteram horam; alioquin talem obducet in superficie telam ex impuritate aeris, quam acus sua directione vincere non possit. Experimentum adeo promptum est, & expeditum, ut mi rer Garzonium profiteri se id saepius tentasse, nec unquam assequi potuisse, ut converteret se acus ad meridianum; ac proinde qualitatem illam magne ticam quam in aliquibus ferramentis tandem agnovit, & non ex magnete inductam vidit, mortuam appellat, quod directionem non habeat. Sed vel per magnum nimis corticem traijciebat acum, quem deinde non posset acus in aquis contorquere, cum nullo cortice supernatet; vel illud certè non observavit, ut aquam recentem poneret, quod neo alios video observasse, & tamen res est necessaria ad experimentum habendum.

3

Illud autem hic addo maximè notatu dignum; in quo etiam meum experimentum singulare puto, quod convertii se quidem semper acus, & collocat in meridiano magnetico; atsi nullam prius habuerit magneticam vim, non semper, verbi gratia, fenestellam dirigit ad Septentrionem, sed nunc convertit fenestellam in Septentrionem, & apicem in austrum; nunc contra apicem in Septentrionem, fenestellam in Austrum dirigit: ita, ut quamvis non contingenter dirigatur, & disponat se ad meridianum magneticum, sed per se, & semper hoc praestet, contingenter tamen hanc potius partem quam illam in Septentrionem dirigat. quod diligenter ad notatum volo, ut ea, quae mox dicam, vera comprobentur.

4

Non contendo sanè id in omnibus acubus semper accidere, ut videas me non semel, aut iterum in huiusmodi rebus experimentum fecisse, sed usque ad satietatem rem penitus introspicere voluisse: multas enim invenies acus, quas, si aquis imponas etiam si nunquam vostrum magnetem tetigerint, vi¬ deas non solum constanter se disponere, & conformare ad meridianum ma gneticum, sed etiam determinatam partem puta fenestellam semper in Sep tentrionem dirigere: & si convertas, velisque apicem septentrioni obvertere, non acquiescent, sed iterum convertendo se, fenestellam destinatae parti obijcient: verum id non in omnibus acubus contingere pronuntio, & plurimas offendes, quae incerta lege nunc hanc, nunc illam partem in Septentrionem dirigent: cuius discriminis ratio, & causa propria patebit ex infra dicendis, quia nimirum aut formatae sunt, aut ex ignitione refrigeratae in linea meridiana. Haec omnia non possum nisi experimentis comprobare, quae singulis exhibere impossibile est, multis exhibui, reliquis narro, à quibus liben tius oculorum, quam aurium fidem expeterem; nunquam enim non verum esse deprehendent, sistere se acum ad meridianum magneticum, etiam si nul lo unquam magnete fuerit excitata; neque alia requiritur diligentia, nisi ut ita aquis imponatur, ut per se nullo cortice supernatet; quod tamen non est operosum, si acus sint subtiles.

5

Huius ratio illa est, quòd totus telluris globus magneticam habet vim, & actionem, ut suppono ex alibi probatis, ita, ut circumquaque pertotam magneticae activitatis sphaeram eadem ratione qualitatem duarum facierum diffundat; quae est propria magneris qualitas, quam reliqua corpora magnetica proseminare experientia probat: hoc enim posito necessario sequitur, quod ea etiam ratione disponat per suam hanc qualitatem per medium diffusam ferrum, & omnino quaelibet cognata corpora, dum circa terram collocantur, tanquam circa corpus magneticum, quam leges magneticae exigunt. & quia ferrum, ut supra dictum est, ita determinata semper ratione ad magneticum conformat se, ut sicuti per sui maiorem longitudinem semper excitatur, ita quoties ad magneticum corpus accedit, si libere se possit conformare, sic se disponat, ut commodissimè hanc magneticam qualitatem concipiat secundum suam maiorem dimensionem. Et quia hoc optimè assequetur, ut dicitur alibi, si se in meridiano magnetico disponat, etiam si non tangat magneticum in polo, ideo extrema suae longitudinis ad polos diriget; ac perinde, si ponderis mole non praepediatur, sed aut liberè ex filo dependeat, aut alia ratione expeditum habeat motum, ista se lege conformabit. Ergo acus, & ferrei obeli, dum aquis imponuntur; quia intra orbem magneticè telluris activitatis sunt, illa se ratione disponent, ut extrema convertant ad polos telluris, ut sic convenientius, & commodius excipiant actionem magneticam terrae, & illam qualitatem duarum facierum, quam totus telluris globus expirat, sibi à natura pręscripta via, hoc est sui maiore longitudine. Sicut enim si sumas magnetis globum A. B. cuius poli sint A. & B. & supra illum, & non supra polum suspendas acum; etiamsi illa acus nunquam magnetem tetigerit, tamen non quacunque ratione consistet, ubi fuerit intra sphaeram activitatis illius magnetis, nec vage dirigetur, sed disponet se secundum longitudinem lapidis, ita, ut extrema obvertat ad polos magnetis A. & B. & hoc, ut alibi dicitur, quia sicut qualitas in ipso lapide est tota diffusa secundum illam dimensionem A. B. ita etiam, quae circumquaque effunditur per sphaeram activitatis, eodem modo disponitur ad polos; ideo, ut ad hanc se accommodet, sic se collocat suspensa acus. Iam finge animo A. B. globum esse telluris; eandem enim habet proportionaliter actionem magneticam tota tellus, quam exiguus ille globus magnetis A. B. Qua ergo ratione se disponit suspensa acus ad globum parvum A. B. ut convertat extrema ad polos illius, etiam si nunquam magnetem illum tetigerit, eadem prorsus ratione acus, si aquis imponatur, quia sic liberimum habet motum, etiamsi nunquam magnete fuerit excitata, diriget extrema ad polos telluris; sic enim circa se spargit qualitatem magneticam tellus, sicut & ille parvus magnetis globus. A B woodcut text letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout 900522-34375782-r5

6

Quod si rem accuratius, & subtiliori scholarum gladio, ut ita dicam velis resecare, sic habeto, sicut ferrum quacunque tandem ratione magneti applicetur, ita verticitatem acquirit, & qualitatem duarum facierum ex illa coitione, ut excurrat per sui maiorem dimensionem, sic etiam acus quacunque tandem ratione ad terram accedat, a tota tellure magneticam haurit qualitatem tali ratione, ut in suis extremitatibus polos habeat, & virtutis extrema, oppositasque facies; at vero, ubi per illam in aquis positionem liberum potest habere motum, statim ad polos telluris extrema dirigit, ut exiguum illud acquisitae virtutis foveat, & augeat, atque ita per prius aliquid in se virtutis magneticae acquirit, quo medio deinde disponit se, ut altius illud idem radicetur, & crescat.

7

Quod si quaeras, ut quid ergo versoria excitantur nostro magnete, cur non telluri committuntur, ut illa dirigat per sese? Respondeo vim telluris exiguam esse, & infirmam adeo, ut vel minima interveniente difficultate ferrum dirigere non possit, ac proinde non dirigit, nisi magno labore filo suspensum; quia filum contorquere non potest, nec aquis impositum, si in extrema superficie pulverulenta facta sit aqua; multo minus dirigeret versorium stylo impositum; nec enim fricationem illam domare potest, excitantur ergo ver soria nostro magnete, ut in illis producatur qualitas duarum facierum robu sta, & efficax, quae deinde qualitas iam in eo producta, ut se conformet cum illa qualitate, licet exigua, quae per medium circumquaque dffunditur à tota tellure, & illam convenienti ratione excipiat, iuveturque potius ab illa, quam nocumentum accipiat, sic disponitur. non committitur ergo telluri soli ver sorium disponendum, quia nimis exiguum est, quod à tellure primo potest versorio communicari, exiguo praesertim tempore, à qua tamen in versorio existente qualitate debet versorium immediate dirigi.

8

Quod si adhuc quaeras, cur aliquae acus, ut dictum est, semper fenestellam ad determinatam partem, puta ad Septentrionem, dirigunt, si aquis imponantur; at vero aliae vage nunc fenestellam, nunc apicem in Septentrionem convertunt, semper tamen se ad meridianum conformant, quamvis neutrum illorum magnetice fuerit excitatum. Respondeo, ut indicavi, id provenire ex eo, quod iam aliquae illarum, antequam aquis imponantur insignem aliquam habeant verticitatem magneticam ex terra, aliqua peculiari ratione conceptam, ut verbi gratia quod, dum artifex illas elaboraret, & inflammatas refrigeraret in linea meridiana constitueret; sic enim verticitatem insignem concipiunt acus. quia ergo illae acus, antequam aquis imponantur determinatas habent facies, à terra tamen acquisitas, ideo semper determinatam par tem in Septentrionem dirigunt; at vero si acus nullam insignem, & sensibilem habeat qualitatem, antequam aquis imponatur, quamcunque obviam arripit, & nisi diu duret in illo situ, quia illa virtus, quam acquisivit in tali positione tenuissima est, si contingat aliter à terra affici, acquiescet, & contrariam etiam partem in Septentrionem convertet, & verticitas illa exigua immutabitur ratione supra exposita. Quia igitur non habebat acus prius sensibilem verticitatem, vel, si habebat, exiguissima erat, si contingat, ut pars illa, quae prius fuerat directa in Septentrionem, in Austrum convertatur, poterit facilè actione telluris illud exiguum virtutis depelli, & nova induci contrario situ, & sic etiam in illa nova positione acquiescet.

9

Atque hinc patet falsum esse in universum, quod singulari asteriseo notavit Gilbertus lib. 1. cap. 13. ferrum excoctum semper habere in se verticitatem, & determinatas facies, & filum ferreum cuiuscunque longitudinis in al tero extremo faciem borealem, in altero australem habere, habere, inquam, antequam aquis imponatur: hoc enim ipse contendit; nam, esto hoc saepe verum sit, non tamen semper constat; si enim semper esset verum, quacunque ratione fili ferrei particulam aquis imponeres, semper destinata extremitas in Septentrionem dirigeretur, non vero nunc in Austrum, nunc in Septentrionem; atqui saepissimè hoc sum expertus in fili ferrei frustulo praesertim; non enim habet antecedenter ferrum destinatas sensibiles facies, quae ratio meo iudicio evidenter rem conficit. Quare verum quidem est ferrum oblongum semper habere conversionem ad meridianum magneticum, si liberum habeat motum, non tamen ex hoc confici potest, ergo antequam libraretur, destinatas habebat facies. sicuti non valet, suspenso supra magnetem acu statim acus disponit se iuxta longitudinem magnetis illius: ergo antequam supra magnetem suspenderetur, habebat destinatas magneticas facies, sed solum haec consecutio, tunc demum vera posset credi, quando ea¬ dem semper facies seu extremitas ad determinatum polum dirigitur supra terrae globum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 34