Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

1

De causa electricarum attractionum. Cap. XIX.

2

Ut alias omittam sententias, quae minus experimentis consentaneae sunt, satis mihi erit examinare Gilberti placitum, qui videtur hanc rem omnium accuratissimè pertractasse: Vul igitur ille loco citato omnia corpora, quae ex humore, sive aqueo, sive pingui maximum incrementum acceperunt, aut ex illius firmiori concretione formam in se derivarunt, aut ab illis longioribus saeculis concreverunt, si illis durities satis firma fuerit, si fricata, postquam polita fuerint, nitida permanserint, ad illa corpora omnia in aere posita, si non grave pondus obstiterit, inclinare. Vult ergo, ad attractionem hanc efficiendam requiri primo, ut corpus, quod electricè trahere debet, ex humore concreverit, ex quo corpore spiritum vult exire seu effluvium: effluvia verò non sunt flatus, sed humores summe attenuati aere ambiente multò subtiliores; sicut aer ab ipso dicitur commune effluvium telluris, quo sibi adiungit, & trahit omnia corpora. Et quia omnia corpora uniuntur, & quasi ferruminantur humore, ideo effluvia illa tenuviora concipiunt, & am plectuntur corpora, quibus uniuntur, & electris tanquam extensis brachijs, & ad fontem, propinquitate invalescentibus effluvijs, deducuntur.

3

Haec est Gilberti sententia eiusdemmet verbis, quantum ego intelligere potui, paucis comprehensa. Vult ergo ex corpore humido duriori concretione firmato exire quoddam effluvium, quod humidum quidem est, quia non exit, nisi ex corpore humido; sed tenue, & subtile; quod effluvium, ubi ad corpus appulerit trahit illud, & coniungit cum corpore a quò effluvium manat. Sed quam facile est aliena reijcere, & illa severo ungue notare? Carpit hic auctor alios, qui ante se scripserunt de hac re, quod tantum agant ver bis, rebusue ipsis maiorem caliginem inducant; unde nullum talis philosophia fructum faciat. At non negaverim sanè experimenta etiam in hac electrica attractione attulisse praeclara Gilbertum; diligentiam, & laborem eru ditum in hac etiam ostendisse. Verum, quod spectat ad causam attractionis, & ad modum, quo fit ista attractio, paulo plus, quam verba, sunt, quae ab ipso afferuntur; dum propriam exponit sententiam. Intelligo qua ratione alios impugnet, sed qua ratione velit ipse hanc attractionem fieri, non satis percipio. Quid est, effluvia illa amplecti corpora, quibus uniuntur electricis tanquam extensis brachijs, & ad fontem propinquitate invalescentibus effluvijs deduci? Verba sunt haec ad eloquentiae ornatum composita, non ad causam, ut ego intelligo, & modum attrahendi explicandum.

4

Prius igitur quam meam expono sententiam, quid in hac Gilberti non placeat, ostendo. Et, ut omittam, quod dicit, omnia corpora, quae electricè trahunt, ex humore concrevisse, quod non mihi valde liquido constat, tum quia aliqua trahunt, quae non videntur ita ex humore concrescere, ut vitrum, adamas, & aliae gemmae, quę non magis mihi videntur ex humore concresce re, quam aliae gemmae, quę non trahunt. si enim, quę igne liquescunt, humore concrevere, quid magis humidum nitro, & tamen etiam purificatum, quo duritiem, & nitorem inducit, ut alumen, & sulphur nihil trahit; metalla concrescunt humido hoc modo, & non trahunt; multae gummę exsudant humido, & non trahunt, cum aliae trahant. Ex quo constat illam non esse causam adęquatam, & per se primo attractionis electricae; cum multa concrescant ęqualiter humido, quae non trahunt, duritiem cum habeant sufficientem; multa trahant, quae humido concrescere non videntur, ita, apertè; licet de hoc possit esse disputatio, hoc prętermisso.

5

Primo, quod ait corpora omnia ferruminari humore, potest dupliciter intelligi, vel quod in quolibet corpore consistentia, seu adhęrescentia partium ad invicem ex humore oriatur, ac proinde corpora habeant partes sibi invicem, quasi agglutinatas, & coniunctas mediante humore; & quo magis humor fuerit concoctus, & compactus, eò habeant etiam partes inter se firmiorem nexum, & difficilius disiungantur, ac separentur ab invicem: si hoc modo intelligatur corpora ferruminari humido, verum est. cum quo etiam Peripatetica consentit doctrina: Aristoteles enim 2. de gen. tex. 49. quaerens utrum in omni mixto sint cuncta quattuor simplicia vocata elementa, probat partem affirmativam, adesse scilicet omnia, & ad probandum, quod in omnibus insit aqua, adhibet tale argumentum. In omni mixto inest terra, ut constat, sed terra sine humido non potest consistere; quia hoc est quod continet, si auferatur ex ipsa humidum decidet utique terra igitur, & aqua propter has causas insunt in compositis. quibus verbis constat Aristotelem velle humidum esse illud, quo partes ferruminantur, & continentur unitae ne dissolvantur. Si enim auferres omnino humidum à composito, dissolveretur illud compositum, & redigeretur ad minutissimum pulverem impal pabilem, ut fit per calcinationem. In hoc igitur sensu verum est corpora uniri humido, & si hoc sibi vellet Gilbertus, non repugnarem, nec repugnaret ullus Peripateticus.

6

At vero si putat, & est alter sensus illius dicti, corpora humida per hoc, quod humida sunt, habere vim attrahendi ad se alia corpora, & illa sibi coniungendi; ita ut ex vi humiditatis pręcisè propinquiora fiant corpora humida existentia, & ad se invicem confluant, non illud ego admitto, & deberet efficaciori argumento probare, si vellet in suam alios trahere sententiam. Nam verum quidem est, si duo corpora, quae externa in superficie humida sint humiditate aquea, se mutuo tangant, difficilius ab invicem separari, & disiungi, quantum sensu possumus iudicare, quàm separentur duo corpora, quae non sint humida, aut sic madida, & se tangant; sed ratio aliunde petenda est, quàm ex humiditate, quae trahat corpora ad invicem. Causa enim illius difficilioris separationis est, quia, cum illa duo corpora illo humore aqueo quasi glutine uniantur; quae aqua, ex illo humidorum contactu, facta est una continua, sicuti coniunguntur medio aere, qui intercipitur inter duo quaelibet corpora, dum inter illa est unicus aer continuus ad nexus utriusque corporis extremitatum, si debeant duo illa corpora separari; debent consequenter partes illius aquae, quae intercipiebatur inter duo corpora madida ab invicem divelli; dum una pars uni, alteta alteri corpori adhaeret. Et quia aqua maiorem habet corpulentiam, & consistentiam, quàm aer, magis etiam resistit divisioni, nec patitur suas partes divelli. & hinc fit, ut duo corpora sic humida, seu madida difficilius separentur ab invicem, quàm si non sint humida: quia tenaciori quasi glutine coniunguntur; non quia humido se mutuo trahant. ex quo etiam habes, falsum esse, ut supra monebam, aquam solum retardare, non motum simpliciter impedire: respectu cuiuscunque potentiae.

7

Quod si haec est vera ratio, cur humida firmius adhaereant invicem, erit haec contra ipsum Gilbertum; qui putat electrica firmiter coniungere sibi corpora effluvio illo, humido quidem, sed tenuissimo, & longè tenuiori, quam sit aer; firmius enim res coniunguntur effluvio crassiori; sicut firmius agglutinantur aqua, quam aere, & glutinę quam aqua, sic firmius adhaererent aere quam illo effluvio.

8

C F H E plasticity text letters concrete elements physical objects persons or human body light/shadow 3d and perspective integrated in the layout woodcut 900522-34375637-r6 Videtur autem Gilbertus velle humida ad se confluere in sensu omnino, quem reprobavi, ut ex humiditate, qua madeat, non solum firmius se fer ruminandi, sed etiam ad se invicem confluendi vim habeant; ut etiam, dum non nihil distant, in mutuos ruant amplexus. Probat hoc ipse tripliciter. Primo, quia si bacillum, quod immittitur paulatum in aquas C. ad E. F. bacillum, quod propter corticem H. natat in aqua, & finem habet F. udum super superficiem aquarum, accedat, attrahit bacillum, E. F. si bacillum. C. udum fuerit paululum supra aquae superficiem. Secundo probat, quia gutta adiuncta guttae attrahitur, & unitur, quod idem accidit in bullis illis, quae in aqua fiunt: videmus enim unam ad aliam appellere, & eò velocius, quo proximiores sunt. Tertio probat, quia eminentia in superficie aquarum, si propè fuerit, concurrunt, & u¬ niuntur: attollitur enim aquae superficies circa uda, sicca vero ad humida non appellunt, nec humidum ad siccum; sed videtur aufugere. Non enim, si totum supra aquam siccum fuerit, assurgit superficies aquae proxima, sed fugit, circa siccum unda; ita nec ad limbum vasis siccum appellit humidum, sed humidum petit limbum. Sit A.B. superficies aquae. C. D. duo bacilla, quae humentia extent super aquam; manifestum, quod superficies aquae attollitur in C. & D. simul cum ba cillis. quare C. bacillum aquae eminentis ratione, quae aequalitatem, & unionem desiderat, cum aqua movetur ad D. in E. vero udo bacillo aqua etiam assurgit, sed sicco bacillo F. deprimitur unda, atque cum in propinquitate, deprimere etiam in E. assurgentem undam contendit. unde eminentior. E. declinat ab F. non enim se deprimi patitur. Haec ille: ex quibus argumentis concludit, quod omnis attractio electrica fit mediante humido; ita propter humorem omnia mutuo conveniunt; fluvida quidem, & aquea, in superficie aquarum, concreta vero, soluta si fuerint, in aere. A D C F E B text concrete elements physical objects persons or human body plasticity light/shadow integrated in the layout letters woodcut 900522-34375639-r5

9

Verum hae rationes non solum non mihi efficaces videntur ad conficiendum humida, si in proximo fuerint, se prolectare, & ad unionem contendere, sed etiam valde in aequivoco laborare videbitur auctor: concursus enim illi sunt motus elementares gravium, & levium, non vero ullum attractionis genus: nisi fortè contenderet aliquis locata attrahi à loco sibi connaturali; ac proinde, cum gravia moventur deorsum, sic moveri, quia trahuntur à proprio loco; ex quo etiam fiat, ut motus naturalis sit in fine velocior; quia tunc magis trahantur à loco, scilicet proximiore, quam traherentur initio motus, cum magis ab illo distabant. Verum & hoc puto falsum; quia res in quiete etiam gravior esset deorsum, quam sursum, quia res magis traheretur etiam in quiete à loco proximiore; sed hoc videtur falsum. Quod si non bilance potest comprobari, quia etiam pondus, quod in altera parte lancis ponitur, magis grave esset deorsum, quam sursum, probabitur tali pacto.

10

Fiat ferrum ex aciario subtile, & ita temperatum, ut, si in extremitate eius appendatur pondus, incurvetur quidem, sed postea redeat ad proprium situm ablato pondere. Si ad huiusmodi ferrum pondus apponas, & exactè observes, quantum incurvetur, videbis tantundem incurvari à pondere. A. sive pondus appendas in summitate montis, seu in ima valle. Quod libenter posui, e vellem notari; quia, ut verum fatear, diu fui in hac cogitatione, plus ne gravitaret res in summitate montis, an in ima valle, nec occurrebat, qua ratione id possem experiri, propter rationem positam; quia etiam notum illud pondus, quod adhibetur in altera parte lancis eandem subiret fortunam: plus enim gravitaret in valle, quam in summitate montis, vel è contrario. Aliam etiam suggessit rationem amicus, quam non omittam. ponatur in altera exactissimę bilancis parte virga ferrea iacens, vel globus ferreus, in altera vero parte eiusdem exactissimi ponderis virga oblonga primum iacens, deinde erecta perpendiculariter: cum enim manet erecta virga, quia partes habet remotiores à terra deberet minus gravitare, quam dum iacet: verum, quia haec longè minor est differentia, minus etiam fortasse sentiretur, si adesset, quam in primo experimento; ubi longè maximum potest intercedere discrimen: Cum igitur tantundem gravitet quocunque in loco res gravis; non vehementius trahitur à loco proximiore, & motus in fine velocior est alia de causa longè diversa, sed alius esset locus id probandi. Nunc ostendo illos motus à Gilberto enumeratos esse motus elementares gravium, quę tendunt ad centrum, non electricas humidorum attractiones; imo ad hominem contra Gilbertum prius dico: sicut bacillum siccum non attrahit humidum, vel contra, nec fluit ad siccam ripam humidum; igitur solum humida se mutuo trahunt. ergo etiam electrica, quae trahuntur ex humiditate, non trahent nisi humida, sicca fugabunt. sed trahunt omnia sicca, imo fortasse libentius, haec ergo non trahunt ex humiditate.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 19