Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

1

Magnes ex omni parte ferrum trahit; neque ulla est facies magnetis, quae ferrum absolutè repellat. Cap. XIII.

2

Hoc non toties inculcabo, quin sit adhuc aliquis, qui pertinacius contendat magnetem ex una parte ferrum allicere, ex altera repellere. Et sane mirum mihi visum est, quod multos audiverim cordatos viros, qui sanctè affirmarint se id vidisse, & mihi hoc ultro ostensuros pollicerentur. Pernego igitur magnetem habere talem naturam, ut ex una parte ferrum trahat, ex altera repellat; imò nego usquam dari huiusmodi magnetem, & absolutè pronuntio ex omni parte ferrum trahere. Experimentum ad hoc probandum sit illud, quod alibi positum est ad ostendendum quamcunque magnetis faciem verticitatem ferro communicare; si enim sumas duas acus, quae nunquam magnetem tetigerint, & unam applices ad unam partem magnetis, alteram ad oppositam, videbis aequaliter utranque acum suspendi. Age vero ostende tu mihi illam faciem, quam dicis ferrum repellere, & ego sumam acum, quae nunquam magnetem tetigerit, ne forte dicas adhaerescere, quia iam alias conce pit virtutem magneticam, & ostendam tibi illam ipsam acum pendentem ab illa eadem parte magnetis, quam dicebas tu ferrum repellere; sicuti si mi ni ostendas illam faciem magnetis, quam dicis solam ferrum ad se perpetuo trahere, ostendam tibi repellere meam illam acum quam ex mea parte prius suspenderam. non ergo absolutè ulla pars ferrum repellit, sicuti nec ulla absolutè trahit; sed quam ferri extremitatem una traxit, altera repellit: in attractionibus enim, quod supradictum est, de directionibus proportionaliter est dicendum. Illa enim pars magnetis, quae semel tetigit unum versorij exttemum perpetuo ad se eandem extremitatem advocabit; nunquam vero oppositam. imo illam fugabit, & repellet contra verò altera pars magnetis illam fugatam ad se advocabit. & amicè excipiet. Et haec est constantissima magneticorum lex, ut quam semel partem tetigit magnetis polus A. eandem perpetuo ad se retrahat, neque (si ferrum non sit impeditum, sed liberum habeat motum) unquam decipies, ut unam faciem pro altera trahat. Et quamvis furtivè & latenter ad oppositam ferri partem magnetis polum A, admoveas converter se statim ferrum celearimo cursu, & notam extremitatem sui offeret ipsi A. fugabitque obiectam. Ad quod fortasse respicientes parum exercitati in magneticis legibus; putarunt illam magnetis partem ferrum fugare, quia repellit illam extremitatem, & non viderunt trahere oppositam. Ratio vero, cur semel tactum ferri extremum perpetuo accurrat ad A. illa est, quia cum ferrum accurrat ad magnetem, ut qualitatem, quam concepit, duarum facierum roboret, ac confirmet; debet necessario accedere ad illam eandem partem, quam semel tetigit, ut illa ipsa qualitas, quam concepit roboretur: si .n. accederet ad oppositam partem, cum opposita magnetis pars producat quidem qualitatem, sed producat in contrario situ, & positione, qualitas, quam iam habet, non firmaretur, sed destiueretur ad oppositae, produ¬ ferri facies; quia sic illa, quae qualitatem illam contrario situ producit, robo rabit qualitatem iam existentem in ferro, quae ex illa ferri conversione iam contratio situ obijcitur magneti, & dividunt sibi magnetis extrema ferri iam sines, nec imperia miscent, & partem, quam trahit magnetis unum extremum, fugat alterum, oppositam tamen advocat ferri partem.

3

Ut autem clarius sentias, nullum esse magnetis extremum, quod absolutè ferrum pellat, sume illam ipsam ferri faciem, quam à magnete fugari vides, & inijciendo violentas manus magnetis illam fugatricem partem illi applica, fac tangat velit nolit, & illi cum aliqua morula adhaereat; videbis statim dissolutas inimicitiarum discordias, percussaque firmiter foedera: non solum enim non amplius fugabitur, sed amicè trahetur, & perpetuo illa sola pars advocabitur, & opposita in posterum reijcietur. & hoc, quia illo violenter facto contactu antiqua, quae iam inerat per primum contactum qualitas, ab ipso secundo destructa fuit, & nova contrario situ producta: fuga igitur illa tota proveniebat à qualitate, quae iam in ferro inerat contraria ratione, atque produci possit ab illa parte, quae fugabat. illa enim qualitate depulsa nullae sunt amplius inimicitiae. Cur vero quael bet magnetis extremitas simpliciter ad se ferrum provocet, ratio est, quia magnes corpus est homogeneum, neque unius extremitatis natura differt à natura alterius extremi; & sicuti una est qualitas duarum facierum aequaliter fusa per totum magnetem, quae qualitas, cum aequali vi dirigat ad utrunque polum actionem; aequalis enim est utrinque; exit pariter, ut ita dicam, ab utroque extremo. cum autem per istam qualitatem per medium diffusam fiant omnes magneticę actiones, & ferri provocationes, quae iam attractiones vocantur, hinc est, ut ferrum attrahat ab utroque extremo. quod erat ostendendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13