Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 20
Confutatur Gilberti opinio de electricis atractionibus, & cur humida, bullae in aqua, & alia confluant, hanc vero non esse electricam atractionem. Cap. XX.
Ut Gilberto satisfaciam, nec gratis reiecisse videar ad primum primo respondeo per instantiam: si bacilla adinvicem confluunt, quia humida sunt, eo quod humida se mutuo trahant, cur, si totum bacillum C. extrahatur ex aqua, quantumvis hu midum sit, & diffluat, non trahit amplius ad se bacillum E. F. & quantumvis madeat, & propius admoveatur, & liberè pendeat, nihil prorsus commovet? si est humiditas bacilli C. quae advocat bacillum E. F. tunc est humidum, & tamen non trahit. alia est ergo causa attractionis bacillorum, qua cessante cessat attractio; cum non cesset utriusque humiditas, & tamen utriusque attractio non appareat. Ut igitur veram causam illius concursus bacillorum, & sequentium effectuum exponam, quae quamvis videantur parva, & minuta, difficiliorem fortasse habent speculationem, quam subtilia quaedam in Metaphisicis, suppono aquam stagnantem non impeditam in extrema superficie sphaericam esse perfecta sphaericitate, cuius sphaerę centrum est in centro terrae. Hoc praeterquam quod fere per se patet, & supponitur, dum agitur de sphaera mundi; demonstratur tamen etiam ab Archimede de his, quae vehuntur in aqua. Cum igitur iste sit situs, & naturalis configuratio aquae, quam figuram acquirit ipsa sibi aqua per suam gra¬ vitatem, ex eo, quod naturali impetu habeat fluere deorsum ad loca proximiora centro terrae; sequitur, ut si in extrema, & suprema superficie non habeat aqua istam configurationem, & sphaericam figuram, illa alia configuratio sit illi violenta, à qua impetu suae naturae, & ex vi suae gravitatis, qua fluit deorsum, ad loca humiliora, refugit, quantum potest. Nec est necesse ponere in aqua aliam facultatem praeter gravitatem ad hoc, ut, si intumescat in medio verbi gratia, qua intumescesitia turbetur illa sphaerica figura concentrica terrae, recedat vel ex toto, vel ex parte ab illa intumescentia. Quando igitur immittitur aliquod corpus solidum, quod non sit gravissimum in aquam, ut corpus C. efficitur, ut propter corporis illius siccitatem aqua refugiat, sicuti à suo contrario refugit humiditas, vel propter aliqualem unctuositatem illius corporis, quae renuit coniungi cum aqua, efficitur, inquam, ut vitet, quantum potest, aqua, ne adhaereat illi corpori; & ideo fit circa corpus in extrema superficie aquae; dum illud sua gravitate descendere tentat, veluti quaedam fossa, ut sensu ipso iudice cognoscere quivis potest.
C F H E letters concrete elements physical objects woodcut integrated in the layout light/shadow plasticity text 900522-34375642-r5 Turbatur igitur ex hoc illa sphaerica superficies aquae: & quia maior est conatus, quo aqua refugit coniungi cum corpore sibi immisso, quam gravitas illius exiguae aquae, quae deberet accurrere ad replendam illam parvam fossam, ideo ille praevalet, & durat illa innaturalis figura aquae, similiter, postquam aqua bacillum madefecit; si quis manu tantillum extrahat, quia aqua lentorem aliquem habet, quo nec ita facilè deserit corpus, cui iam adhaesit, nec partes eiusdem aquae ita facilè abinvicem separantur, & quasi divelluntur; hinc sit, ut ad elevationem illius bacilli. E. sublevetur etiam non nihil aqua circa illud; atque adeo non nihil circa bacillum intumescat. Similiter si ex subere H. bacillum E. F. aliquantulum in extremitate aquae sublevetur, circa eius etiam extremitatem fiet alius aquae tumor; & ita per istos duos tumores turbabitur naturalis sphaericitas aquae; quibus tumoribus, utpotè violentis repugnabit quidem naturalis gravitas aquae, quae illos extuberantes montes vellet complanare, & aqua in tumoribus illis conatur naturali gravitate fluere deorsum; attamen, quia maior est vis, qua adhaeret, & quasi agglutinatur bacillo, quam gravitas, qua tendit ad locum inferiorem, ideo durat ille tumor contra inclinationem gravitatis aquae; atque ideo interim, quantum spectat ad gravitatem, aqua sic sublevata in tumoribus est in statu violento, ut videas tertio aquam resistere motui simpliciter. Si ergo ex illis duabus extuberationibus fieret unica extuberatio aequalis altitudinis, minor quan¬ titas aquae sic esset in statu violento. dum ergo appropinquant extremitates. C. & F. ut illae duae eminentiae incipiant, quasi ad radices communicare. ut ex duabus fiat una, statim partes illae aquae incipient defluere ad naturalem figuram, quae abundant, dum ex duobus tuberibus fit unum; & illae sunt, quae suo motu dum diffluunt ad propriam sphaericitatem, trahunt sibi coniunctas partes, & coniunguntambas in unam. Haec est igitur ratio vera, cur bacillum C. trahat. F. in aqua; quia quando illae duae extuberationes incipiunt communicare, partes aliquae aquae iam incipiunt posse deffluere ad naturalem figuram, & suo motu, & ex mutua adhaesione, & impetu tendendi ad locum proprium; alias trahunt, & fit ex illis duabus extuberatio unica, & consequenter minores partes aquae iam sunt in situ violento, quoad gravitatem. Provenit ergo ille motus a gravitate aquae fluentis ad proprium locum, & figuram, non ex attractione electrica humidorum; & propter hoc confluunt obeli, non quia se electricè trahant.
Ad secundum de bullis, quae fiunt in aqua: (nam de guttis aquę non est dif ficultas; nec enim confluunt in unum, nisi locus, in quo plures confluunt sit magis declivis, aut ex casu excipiant omnes impetum ad illam partem vel dum forte incipiunt communicare, ut magis connaturalem habeant figuram, & ab innaturali tumore detumescant: in quo casu constat motum provenire ex gravitate, non ex alia attractiva vi.) De bullis ergo, quia iucunda res est, & digna scitu, ut melius intelligatur, intelligendum prius est, quid sint istae bullae, & quo modo fiant. Non sunt igitur istae bullae, nisi portio quaedam aeris quasi circumvestiti aqua: dum enim in aquam cadit gutta lata, & expansa ad modum vel aerem intercipit, & quasi tegit infra se, & anquam; qui aer non quiescit depressus, & inter illas duas aquas inclusus, sed assurgit. Verum quia aqua, quae aerem tegebat, lentorem habet, & cohaerentiam partium, quà fit quodammodo ductilis, ideo attenuata, & quasi in subtilissimum velum efformata assurgit, & vestit inclusum aerem, & sic fit bulla. Spuma autem nihil aliud est quam multitudo bullarum simul congestarum.
Ex quo vides, cur aliqui humores, & aliquae aquae maiorem spumam efficiant quam aliae. Quoties enim humor maiorem habet quasi viscum, & lentorem, & maiorem substantiae puritatem, qua possit attenuari ad vestiendum aerem, ne ita facilè velum frangatur, maior spuma efficitur. Hinc sapone, qui fit ex pingui materia per aquam fortem attenuata, tanta excitatur spuma, si aqua convenienter immisceatur; quia aqua ex illius commixtione lentorem, & conglutinationem induit. Hinc, si corticem ex malo aurantio premas supra spumam vini; illico spu ma illa concidit, quia ex mordacitate illius expressi spiritus potius, quam humoris corroditur viscata illa qualitas, quae continebat bullam elevatam; non vero, ut alicui in mentem venit dubitare, impetu ferientis frangitur: nam si insufflares impetuoso ore, non ita spumam disijceres, sicuti illico concidit ad expressionem acidi spiritus, ut constat experientia.
Debet autem intercedere vel agitatio humoris, qua aer immisceatur, & quasi intrudatur, vel ebullitio, qua vi ignis in fundo vasis attenuatur humor, & generatur quasi aer, qui ascendens attollit supremam superficiem aquae, quae non patitur se divelli; sicut pustulae curiculam attollunt, & sic generatur spuma. Aqua igitur, ut ad rem revertar, in bullis, quae intumescit, & circumvestit aerem, non est ut sic in suo statu naturali, quo ad gravitatem: vellet enim complanari, & cum reliqua aqua sphaeram efformare: quod assequeretur, nisi & ab incluso aere, & à lentore, quo partes invicem cohęrent, impediretur. Hinc fit, ut quoties ex aliquo externo motore, vel ad motum aquae ita moventur aliquę duę similes bullę, ut iam incipiant misceri, & communicare, ut ita dicam, in radicibus, statim celeriter in unum confluunt; nec enim confluunt adinvicem, nisi ubi adeo proximè sint, ut incipiant communicare in radicibus aquarum veluti tumuli si nimius aquę lentor non impediat, partes aquae, quę abundare incipiunt ex commistione illarum bullarum, dum aer coniungitur, & consequenter ambiri potest à minori quantitate aquae, defluere incipiunt ad propriam sphę ricitatem; quę partes dum fluunt deorsum, trahunt alias partes aquę & hinc fit ille concursus celeris. Dum enim in unam maiorem bullam ambę illę coalescere incipiunt, minores partes aquę requiruntur ad circonvestiendas illas bullas, si in unam maiorem coalescant, quam si maneant duae minores, ut facilè posset demonstrari, nisi fere constaret ad sensum ex tractatu de figu ris isoperimetris. Confluunt ergo bullę ad invicem, non quia electricè se mutuo trahant, sed quia naturaliter aqua vult defluere, quantum potest ad suum naturalem statum. & dum una pars descendit, trahit etiam aliam sibi coniunctam, si possit: hoc autem accidit, dum illę duę bullę incipiunt coniungi; ideo ubi proximę sint, ut iam aliquę partes aquę, quę in bullis intumescebant, incipiant posse defluere, illę dum fluunt, trahunt alias, & sic videntur bullę praecipitare congressum.
Quod ut sentias verum esse, non vero esse attractionem electricam, observa, quod ubi bullae limbo vasis proximae fuerint, quamvis limbus siccus fuerit, eadem velocitate ad illum accurrunt, qua ad invicem confluebant. quod ideo fit, quia, dum ex una parte bulla vasis orificio adhaeret, iam fere medietas illius aquae, quae bullam efformabat, potest defluere ad naturalem figuram, supplente vicem illius ex illa parte orificio vasis, ideo, ubi vas incipit vicem aquae supplere, partes aquae, quae liberantur ab illo munere, statim incipiunt defluere, & illae trahunt alias, & sic coniungitur tota bulla vasi. Et ideo videbis bullam illam quasi dimidiari, ut non retineat rotunditatem, quam prius habebat, sed dimidiatam, ut complanetur ad limbum vasis. quod autem leviora, quae aquis supernatant, ad limbum vasis confluant ubi proximè appalerint, res est in promptu, & ea oculis cernitur. prope limbum enim vasis aqua seu humor, ut plurimum, est depressus, dum refugit à siccitate la¬ biorum, & ita dum corpuscula natantia ad illam veluit fossam devenerint, per acclivem aquae superficiem praecipitant ad limbum vasis.
Iam etiam satis patet ex dictis cur bacilla conflluant. Imo videtur hoc tandem aliqua saltem ex parte, sensisse Gilbertus, dum dicit id contingere, quia aqua aequalitatem desiderat: re vera enim confluunt bacilla, quia aqua vult defluere ad aequalem superficiem. Illud solum observo, cum dicit bacillum E. cum quo assurgit, & intumescit aqua evitare bacillum F. cum quo deprimitut unda; id verum esse si bacillum E. manu trahas, seu suspendas, & per hoc facias aquam intumescere nam tunc, cum non possit aqua sublata per E. deprimi, quia manu una cum bacillo suspenditur, & tenetur in statu violento, declinat maiorem violentiam, quam pateretur, si coniungeretur cum aqua depraessa per F. maior enim tunc esset tumor, & magis recederet à planitie reliquae, at vero si assurgat subere bacillum E. vel alio artificio in aqua existente, tunc E. non devitabit F. Rationes igitur istae nihil concludunt, nec probant humida habere hoc, ut adinvicem confluant electricè. Quod verò dicit effluvia illa amplecti corpora, & quasi brachijs extensis trahere ad fontem, propinquitate invalesentibus effluvijs, hoc apud me magnam habet difficultatem. Nam, ut supra dicebam, corpora non habent motum localem, ut habeant motum, sed ut per illum aliquod sibi bonum acquirant: & ideo, ut dicebam, magnes ad magnetem movetur, ut qualitas, quam iam habet in se robustior fiat ex qualitate diffusa ab altero magnete, quae propè alterum magnetem robustior est, ac proinde efficacior. Movetur igitur ad magnetem, ut qualitas illa melior evadat. Quod si ad alectrica moventur corpora omnia, quia effluvium ab electrico magis robustum est prope electricum, quam procul; deberet ostendi; quod corpora illa, quae moventur iuventur secundum aliquid ab illo effluvio, & tuuc non esse at tractio, sed concursus, hoc autem non potest ostendi, cum moveantur, aequaliter omnia corpora, sive sicca sint, sive humida, sive composita, sive sim plicia: impossibile autem videtur, quod illo effluvio electrico aequaliter iuventur omnia corpora. Praeterea deberet ostendi, in quo consistat, hoc bonum, sicut ostenditur in magneticis, quod consistat in robore aucto illius qualitatis Hic autem nec dicitur, nec videtar posse dici, cum sit nimis universalis attractio. Ut igitur dicam ego, quod sentio, & quam maxima possum claritate.
On this page