Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 30
Ferreus pulvis, si contineatur unitus, verticitatem concipit certam ex contactu magnetis; sed si misceatur iterum, amittit, seu amittere videtur. Cap. XXX.
Propositio ista nullam apud me difficultatem habet, neque expositione indigebat, ne dum probatione: ne tamen alicui erroris causam praebeat Gilbertus lib. 2. cap. 23. hanc ponere volui. Sic ille habet loco citato. Scobs ferrea, vel in pulverem redacta fistulis imposita chartaceis super lapidem meridionaliter locata vel propius tantum admota, in unum coalescit corpus & subito tam multae partes concrescunt, & combinantur ferrumque aliud affectat coniuratorum corpusculoruɯ turba, ac si unum tantum, & integrum ferri bacillum esset; dirigiturque supra lapidem in Septentrionem, & meridiem sed cum longius à lapide removentur tanquam soluta rursus separantur, & diffluunt singula corpuscula. Haec ille: quae non benè intellecta pos sent errandi occasionem praebere.
Dico igitur, si sumatur ferreus pulvis, atque ita supra chartam expandatur, ut referat quasi ferream lamellam, vel in fistulam chartaceam ponatur, icque magneti applicetur, huiusmodi pulverem concipere virtutem magneticam perinde, ac si ex illis pulveribus unum coalesceret corpus ferreum: nec solum hoc habere praesente magnete, sed etiam illo remoto hanc eandem virtutem retinere. quod si pulvis ervatur ex fistula, & misceantur, ac confun dantur partes; ita, ut non remaneant ad invicem eodem modo dispositae, ut erant prius, si sic confusae iterum in fistulam immittantur, nullum habent amplius effectum magneticum, nec certam directionem. Probatur primo experientia: si enim, ut dixi ex ramentis ferreis, vel ferreo pulvere (ita loquor, ut includam etiam arenam illam nigram, quae passim effoditur: habet enim illa arena eandem operationem, quam ferri limatura (si inquam ex hu iusmodi pulvere fistulam chartaceam impleas, tum magneti applices, excitesque perinde, ac si esset ferreus clavus, ac postea suspendas filo serico non contorto, constabit clarissimè, etiam remoto magnete, habere in se directionem magneticam: convertit enim se ad polos prorsus ea lege, qua convertuntur magnetice excitata ferramenta. Hoc idem dicendum est de pulvere sparso supra chartam, ut laminam ferream referat. Illud quidem verum est infirmiores longè futuros magneticos effectus, quam si esset obelus fer¬ reus, ita, ut vix sensibiliter ferrum sibi copulet: non tamen erit ita obscura, haec verticitas, quin manifestè se prodat. Quod si extrahatur ex fistula pulvis, & misceatur, ita, ut partes confundantur, etiam si iterum immittatur in fistulam, nullam amplius habet certam directionem, nullum magneticum effectum. Experimentum promptum est, & facilè paratur.
Ratio horum non erit impedita: dum enim pulvis ille in fistulam simul includitur, induit rationem unius ferrei corporis: & quanto magis fuerit constipatus pulvis, quia tanto magis contactus partium continuationem refert, eo certius excitatur, atque si esset unicum corpus. Et sicuti, si unus clavus in fistulam illam includeretur, ita excitaretur magnetice, ut remoto ma gnete verticitatem eandem simul conceptam retineret: neque huius alia quę¬ reretur causa, quam cur potius ferrum quam aliud virtutem magneticam conceptam retineat, ita huius non erit alia quaerenda ratio: integrat enim ille pulvis sic dispositus, & constipatus unicum corpus. At vero, ubi miscetur iterum pulvis, quia illa pars, quae erat ordinatim posita cum alia, quae consequentem habebat verticitatem, illi iam adversatur ex confusione, & ad contrariam tendit partem; & ita iam una pars ad unum vergit polum, & altera illi coniuncta ad alium inclinat, vel alia est ratione disposita. hinc fit, ut nul la praevalere possit, nec totum corpus ulla certa lege dirigatur, nisi fortè fortuna contingat, ut non bene fiat commixtio partium, & plures illarum, etiam post mixtionem, sic maneant dispositae, ut collatis viribus simul tendant ad eandem partem, & polum; & hae plures sint, quam, quae tendunt ad oppositum; tunc enim, quae praevalent partes, totum corpus dirigent. Cur autem non ita vehemens sese prodat virtus in pulvere sicut in clavo, illud causę est, quia verè non est unum corpus magneticum, sed sunt plura, quoties autem plura corpora magnetica simul ad eandem magnetis partem applicantur, simul quidem tunc uniuntur, & conspirant ad tangendum illum polum; at ubi remotus fuerit magnes, pugnant ad invicem partes, quae simul tetigere, ac se repellunt invicem a termino, ad quem per motum diriguntur, ut iam nunc dicam. quare hoc etiam hìc, continget, praesertim si non benè in fistula constpetur pulvis: in eo enim casu particulae, quae remanebunt non nihil distantes ab alijs sibi proximis, praesertim si sint secundum fistulae latitudinem, omnino directionem impedient, non secus, ac si duo essent, vel plu ra versoria, quae simul eidem magaetis polo applicarentur: alterum enim istorum alterum impedit à sua directione. & quia hoc in huiusmodi pulvere saepe contingit; ideo non ita certa in illo est directio, sicut esset in obelo ferreo.
Si igitur contra hoc, quod hactenus dixi contenderet Gilbertus loco citato huiusmodi pulverem non retinere vim magneticam remoto magnete, nec certam directionem, omnino falleretur: non solum enim contra illum pugnaret ratio proposita, sed, certiori etiam victoria, experimentum omnibus obvium. si vero hoc solum sibi vult, quod libentius credo de tam exa¬ cto viro, & verba etiam ipsa hunc admittere possunt sensum, scilicet praesente magnete pulueris partes ferruminari, & ad se inuicem adhaerescere, ac si essent adglutinatae, & constituerent veluti ferreos pilos. vbi vero abraduntur huiusmodi pili à magnete, non illam partium coniunctionem retinere, nec componere amplius pilos illos, hoc magna ex parte verum est: nam re ipsa non tantam retinent coniunctionem, vt prius faciebant; retinentta men aliquam: si enim aduertas exactè, videbis illam ferri limaturam, quae emel fuit excitata magneticè, retinere quandam partium cohaerentiam perinde fere, ac si esset humida; nec ita facilè partes dissolui, vt minutum puluerem referant. retinet ergo magneticam qualitatem, & adhaerescentiam aliquam.
Quod vero non ita inhorrescat charta, & erigantur quasi astati ferrei mi lites, si conspersa sit ferreo puluere, ablato magnete, sicuti inhorrescebat eadem charta supposito magnete; hoc nouum non exhibet prodigium: nam si ferrum in vniuersum plus roboris habet magnetici, vt ferruminet cum alio ferro, praesente magnete, quam illo ablato, vt possit ex se suspendere ferrum, quod non suspenderet non praesente illo, non est mirum, quod etiam hęc ferri ramenta pręsente magnete plus habeant virium magneticarum, ita vt possint inuicem coniungi, & in pilos se formare, absente vero magnete, quia vires concidunt, sicuti concidunt in quolibet alio ferro, non amplius sic adhęrescere: retinet tamen ferreus puluis etiam ablato magnete vim ma gneticam, quod erat conficiendum.
On this page