Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

Qua ratione seù via hae facies in magnete sint dispositae. Caput Quartum.

2

Non excurrunt hae magnetis facies in isto lapide quaqua versum, neque haec virtus vagè, & nullo ordine à natura est diseminata verum quod dixi magnetem versùs unam partem totum Australem esse versùs aliam totum Septentrionalem: qua ratione verum sit, accuratius est explicandum. Sciendum igitur est naturam sibi situm quemdam, ac dimensionem in lapide determinasse, per quam dimensionem, hanc virtutem diffundat ea ferè ratione, qua in ligno disposuit natura poros una certa ratione protractos, quibus humorem partibus trasmittat, & incrementum arbores suscipiant: sicut enim lignei pori seù venae non quaquà versum excurrunt, sed determinata ratione, & via, quam viam nos ligni longitudinem appellamus: sic in lapide isto magnetica virtus suas habet occultas venas, quibus virtus quasi procedit, & extenditur.

3

Haec ligni similitudo mihi semper summopere placuit ad explicandam magnetis naturam, & gavisus sum placuisse etiam Gilberto libro tertio capite sexto, licet ad aliud explicandum illam adducat: quod ipse etiam suo loco praestabo. Et sanè hoc maximè philosophum decet, ex notioribus nobis ad ignotiora delabi, & ex his, quae quotidie contrectamus, quaeque maximè in sensus incurrunt, sensim animum, & cognitionem ad abdita naturae deducere. fit ergo lignum C. D. in quo pori, & meatus non quaquà versum excurrunt, sed determinante sibi natura viam, certo quodam tramite extenduntur à C. nimirum ad D. & hanc ligni longitudinem appellamus: pari etiam ratione in magnete A. C. B. facies istae virtus'que, quam superius commemoravi determinata ratione protenditur ab A. ad B. & sicut in quolibet ligni frustulo venae, ac pori semper sunt ea determinata ratione protracti, qua primum à natura fuerunt dispositi in toto ligno; ita in qualibet quantumcumque exigua magnetis particula sunt istae facies, sed ea ratione fitùque dispositae, quem primum à natura obtinuerunt in isto lapide. C D magnetic force plasticity physical objects concrete elements letters text scientific analogy, allegory and symbols related to an experiment practice polarity woodcut integrated in the layout 3d and perspective light/shadow 900522-34375367-r6 A C B integrated in the layout light/shadow plasticity physical objects concrete elements text letters polarity magnetic force woodcut 900522-34375367-r7

4

Illud praeterea inter lignum, lapidemque magnetem affine deprehendes, quod, sicut in ligno est determinata positio, quam natura immisit, & indidit, innatus scilicet appetitus aspiciendi sursum, & deorsum per ordinem ad summum Caeli medium, & imum centrum terrę; ita ut si velis ligni ingenio famulari, & illud, prout eius natura postulat, collocare, seù restituere in pristinum statum, in quo à natura fuit productum, semper debeas determinatam partem sursum versum ad medium Caeli convertere, & oppositam illi partem ad terrae centrum dirigere, ac si lignum vim se collocandi haberet, ut eius natura postulat, quam tamen non habet in ordine ad hoc, sibi naturalem quaereret situm, & semper C. elevaretur, D. deprimeretur; ita etiam in magnete determinatus est iacendi situs, sed quod in ligno est sursum, & deorsum, in magnete est ad polos Mundi, & ad Meridianam lineam, ut semper determinata pars Septentrionem respiciat, opposita Austrum; & quoniam magnes vi praeterea se movendi ditatur, & quasi animatur, nisi moles impediat; non iners stertit, ut lignum, si sibi relinquatur, sed monstrante iter natura ad notas mundi partes se disponit. Denique sicut non solum in ligno C. D. extrema superficies C. sursum dirigitur, vel cor Caeli respicit, nec sola extrema superficies D. deorsum vertitur, sed tota ligni substantia, quanta quanta est, tota à D. versus C. sursum est directa, ità ut semper quacunque in parte, & quacunque ratione lignum seces, facies, quae opponitur ipsi D. sursum sit directa: & facies extrema B. ad Septentrionem dirigitur, & A. ad Austrum; sed & substantia intima penitus ab A. ad B. tota Septentrionalis est, & à B. ad A. tota Australis: & quantumvis lapidem comminuas, facies opposita A. quae ex divisione consurget, Septentrionalis dicetur, & quaelibet facies quae ex divisione consurget opposita B. Australis erit. Hoc pacto si cum ligno collatam magnetis naturam attentè speculaberis, & quod in ligno est sursum, & deorsum in lapide dicas esse Septentrionale, & Australe, eius naturam aliqua ratione introspicies.

5

Hanc igitur viam qua magnetis vires, & facies extenduntur, magnetis longitudinem appellabimus, cuius metiendae ratio cum artificiali longitudine aut figura, non nisi ex accidente consentit; in quo etiam à ligni non discedit similitudine: in illo enim propriam habes longitudinem naturalem, per quam scilicet pori venaeque protenduntur, quidquid sit de artificiali eius longitudine; quo nomine solemus appellare productiorem eius dimensionem. Huius rei sic habeto argumentum. Sume lignum I. M. ex arboris trunco, in eo vides longitudinem esse à natura definitam, quae excurrit ab I. ad M. seca ex illo particulam, O. R. vides hic in hac particula, ut artificialis longitudo à naturali dissentiat, artificialis enim longitudo est O. P. (communiter enim, ut dixi, longitudinem appellamus productiorem in corpore dimensionem) at verò naturalis longitudo eiusdem particulae erit O. Q per quam scilicet protenduntur pori, & ligni venae. Sic etiam in magnete duplicem potes advertere, & metiri longitudinem, artificialem seù contingentem, quam scilicet ars, aut casus induxit, & naturalem, quam natura immisit: naturalis longitudo est illa, per quam virtus extenditur magnetica; artificialis est illa, quam longiori metimur via. Sit lapis A. B. cuius virtus per A. B. diffundatur. longitudinem ergo naturalem determinabit linea A. B. divide lapidem per D. sivè perpendiculariter ad A. B. sivè obliquè; longitudo naturalis non alia erit quam A. D. seù B. S. esto quantitatis aliam dixeris longitudinem, quam artificialem, seù contingentem appello: illam enim solam veram, & absolutam longitudinem dicimus in magnete, per quam natura ipsa vires extendit. B S D A geometrical forms woodcut integrated in the layout light/shadow plasticity physical objects concrete elements abstract elements letters text polarity magnetic force 900522-34375370-r5 I P O R Q M letters woodcut integrated in the layout 3d and perspective light/shadow plasticity physical objects concrete elements magnetic force polarity analogy, allegory and symbols scientific text 900522-34375370-r6

6

Quare contingere poterit, ut lungum habeas lapidem magnetem, qui tamen naturalem habeat longitudinem brevissimam, sicuti in ligno supraposito O. R. longitudo eius videtur satis producta, & tamen naturalis est brevissima O. Q. Nos igitur imposterum, quoties longitudinem magnetis commemorabimus, nisi aliud addatur, naturalem intellectam volumus; eam scilicet per quam virtus diffunditur, ac protenditur: qua autem ratione, & quo artificio possit in magnete talis longitudo naturalis in apertum trahi, iam nunc dicam. Advertas autem me ita lignum accersere ad magnetis naturam explicandam, ut magnetem ligno similem faciam, non usquequaque idem. longitudinem ergo habet magnes, quam sequitur virtus, seu potius constituit; ut pori in longum protracti longitudinem ligni fingunt; at virtus in magnete ita extenditur. sumpto quolibet magnete; cum sua longitudo sit quaedam linea, quae prorsus per medium lapidem excurrit, quae axis virtutis dicitur secundum longitudinem per illam semper lapis bifariam dividitur, & reliquae lapidis partes suos virtutis radios ad hanc lineam, & ad eius extrema dirigunt, non verò extendunt per lineas huic mediae parallelas, sicuti pori in ligno. extrema autem huius lineae polos appellamus, qui poli propriam longitudinem terminant, & determinant, & ad certas mundi plagas diriguntui; ut mox dicam, in illa'que tota magneticae attractionis, & directionis vis conspirat, & haec praecipuè puncta quaeruntur in magnete.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4