Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 3
Non dirigitur magnes suis polis ad polos Coeli, nec ad aliquod astrum, sed ad polos Terrae. Cap. III.
Sit magnes A. B. cuius virtus excurrat secundum longitudinem A. B. dico non dirigi secundum partes A. & B. si libretur, ad polos Coeli, aut collimare ad aliquod astrum in Coelo, vel certè ad aliquam Coeli partem ut hactenus communi suffragio illi fuerat attributum: sed dico ad polos Terrae dirigi, atque ita dirigi, ut semper una determinata parte, verbi gratia A. convertatur ad nostrum polum Septentrionalem, & parte B. ad Australem, ubicunque tandem gentium consistat; sive sit in nostro hemisphaerio, sive in alio; sive sit citra aequatorem sive ultra: semper enim A. ad polum Septentrionalem vertetur B. ad Australem. B A plasticity integrated in the layout physical objects concrete elements letters text woodcut light/shadow 900522-34375663-r6
Hujus rei luculentam alibi fecimus fidem certissimis experimentis, & praecipuè magnetica inclinatione: si enim suspendas arte exquisita aequilibratum acum, & magnetice excitetur pars illa, quae septentrionem respicit, descendit infra planum horizontis terram versus; cum tamen polus cęlestis longe multumque elevatus sit supra nostrum finitorem, ac proinde si illam Cęli partem respiceret, deberet sursum elevari hic, non deorsum deprimi; & in illa terrae regione, quae in maiori elevatione poli septentrionalis erit posita, eo pars illa, quę in septentrionem dirigitur, magis terram versus deprimetur, contra quam Cęlum praescriberet, si ad suum ipsum magnetem cogeret famulatum, & suis dirigeret polis.
Huius rei alia non videtur posse causa assignari, nisi quod magnes corpus est non cęleste, aut sydereum, sed terrestre, & à toto telluris globo non à Cęlo dirigitur. Cum ergo in tota tellure sit vis magnetica, non in Cęlo, ut alibi dicitur, & tellus tota magneticam circumquaque habeat diffusam activitatis sphaeram; hinc fit, ut magnes, & magnetica corpora non ad Coelum, à quo immediatè in hoc nihil habent, aut expectant auxilij, sed ad terram se conforment. Cum enim illa sit magneticorum corporum natura, ut adinvicem magnetice agere, & pari possint, si sint ita disposita, ut ipsorum natura postulat, ad invicem agunt, & se se perficiunt, ac mutuis fovent nexibus; sicuti, si contraria ratione collocentur, atque vis activa singulorum, & passiva exigat, mutuo se oppugnant impetu, & affligunt. cum autem habeant magnetica hanc vim, nisi nimia gravitas compedes inijciat, ut se se convertere possint, & ad mutuum auxilium accommodare, cum tam terrae globus sit corpus magneticum, quam noster etiam lapis, non est mirum, quod stan te terra noster lapis se convertat, & dirigat ex lege magnetica.
C D A B light/shadow magnetic force plasticity physical objects concrete elements letters text inclination woodcut integrated in the layout 900522-34375664-r5 Sicut enim si sumas duo corpora magnetica; ut magnetem A. B. cuiuscunque figurae, & super ponas ferrum magneticè excitum; quia virtus magnetis A. B. ita diffunditur per sphae ram activitatis, ut servet habitudinem ad A. B. & ita agit per circumiacentia corpora si sint capacia, ut illa disponat ad consistendum in eade positione, in qua staret A. B. si libraretur; ideo ferrum superpositum intra sphaeram huius activitatis, quod ex aequilibrata suspensione libertatem est assecutum, illa ratione se conformat, & non alia. Iam fingas animo A. B. globum esse telluris, quia magneticam virtutem tellus circumquaque diffundit secundum longitudinem à polo ad polum ab A. ad B. & disponitur virtus magnetica Terrae, ut excurrat à polo ad polum, & ita diffunditur circa terram per sphaeram activitatis magneticam, ut ita dicam, virtutis effluvium ratione alibi fusius explicata. Hinc sit, ut, si libretur ferrum, quod habeat in se magneticam qualitatem, vel certè libretur lapis ille, quem nos magnetem appellamus, ita ut se possit libere convertere mole non nimis prae grauante, convertat se per virtutem, quam iam possidet, ita ut actio magnetica terrae, quae in illud sicut, & in alia circumiecta corpora agit, iuvet, & augeat qualitatem magneticam, quae iam est in illo, non illam destruat. Et quia hoc consequetur, si consistat in longitudine meridiana; quia tunc eodem modo posita erit qualitas, quae est in ipso, ac sit illa, quae est in medio, ideo ista ratione convertetur, & non alia, dirigit se ergo magnes ad polos Terrae, non Cęli; quia tali pacto ad terram se conformando virium sumit incrementa, quod munus à Cęlo non posset obtinere. Loquor autem hic de facto, & quaero, qua ratione magnes de facto se conformet non ad Cęlum, sed ad terram, & cur terram sequatur? nam, utrum, si per impossibile non esset terrę actio, sed solus esset magnes in centro constitutus, se conformaret ad polos Cęli, alia est quaestio, in qua posset quis credere futurum, ut Cęlum sequeretur magnes: verum hic loquor de eo, quod fit re ipsa. patet ergo magnetica corpora non polos Cęli respicere, sed Terrę. & huius rei causa etiam patet, quod erat propositum.
On this page