Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 6
Tractat hanc quaestionem Pineda de rebus Salomonis libro quarto capite decimoquinto. §. quarto, & quia praecipua difficultas ex eo oritur, quod nullus antiquorum de hac virtute mentionem fecerit, ideo dum varios citat authores, qui hanc ipsam quaestionem examinant, citat etiam ex illis locum Plauti, in Mercatore, ubi dum esset sermo de navigatione ait,
Ubi per versoriam Levinus, Gyraldus, Calcagninus, & alij intelligunt pyxidem nauticam, ergo apud antiquos est mentio de hac viriute magnetis convertendi se ad polos. placet tamen mihi expositio ipsius Pinedae; qui nulla ratione vult Plautum intelligere per versoriam, nauticam pyxidem, sed aut funem ad contrahendum velum, quo navis convertatur, sicut videmus saepe accidere in re nautica, aut aliud instrumentum ad navem convertendam; si tamen ullum est, vel certè cape versoriam, est idem, ac verte iter; sic nos dicimus Italice, da volta. Et revera non esset ad rem Poetae pyxis nautica; vult enim poeta ibi celeriter cursum converti ergo vult accipi aliquid, quod deserviat ad hoc; pyxis autem non deservit ad convertendam navem, sed ad cognoscendam conversam. Praeterea nautae non aspiciunt ad pyxidem solum urgente tempestate, sed alijs etiam temporibus: neque illa ventorum significatio ex versorij inspectione manavit, sed ex aliquo alio. Cum igitur ex nullo antiquorum extet indicium huius pyxidis, quae tamen propter commodissimum usum maximam habuisset commemorationem, nisi immaginata ex hoc loco Plauti, non est credibile ab illis fuisse cognitam.
Ineptum autem est argumentum, quod fuerit ab antiquis cognita haec magnetica directio, ex plurimis navigationibus ipsorum, potuit enim navigari non solum per Mediteraneum, sed etiam per Oceanum sine pyxide, per observationem syderum, & praesertim Cynosurae; immo, & per inspectionem avium, ut testatur Martianus Capella, & pluribus examinat Pineda, & sanè antiqui, ubi de gubernatoribus, & navigationibus mentionem faciunt, syderum observationes adducunt; sic Poeta de Palinuro.
Et Phaenices, qui in nautica peritissimi commemorantur, polum & Cynosuram observasse perhibentur. sic Cicero de Cynosura,
Hac fidunt, duce nocturna Phaenices in alto. Et omnino celebre est, non solum apud antiquos, sed durante adhuc fama, apud nostrates, navigantes ad Cynosuram respicere. Vitra vero aequatorem, si fuissent progressi nautae, aut ad avium volatus, aut ad alia sydera aspiciebant.
Quod si dicas qua ratione in sęculo illo tam faelici tantisque artificibus industrijs, ac solertibus foecundo, potuit delitescere tam facilis res, tantis usibus accommodata? Respondeo, ea ratione ignoratam hanc rem fuisse, qua ignorata fuerunt alia ab antiquis, quae tamen commodissima sunt, & maximae utilitatis: quandiù enim equitarunt antiqui, & bella gesserunt equites sine stapedibus, qua haud scio, an ulla sit maior commoditas? certè antiquas equitantium imagines, aeque atque historias stapedibus carentes videmus. quot scripsere volumina, & transcripsere, nec unquam typis excussere qui deinde in lucem prodiere tanto cum litterarum foenore; quam multis oculorum acies hebetata est? & tamen nunquam conspicilia invenerunt, quorum nulla est apud antiquos commemoratio certa; quae tamen res non navigantibus, hoc est alicui hominum generi, sed omnibus omnino hominibus tantum affert, praesertim in infirma senectute commodi: Adde in hac ipsa magnetica virtute quantae esset utilitatis in re nautica, si per magnetis directionem possemus, non solum meridianum, sed etiam poli altitudinem cognoscere? & cum haec vis sit in magnete, tamen hactenus est ignorata. Potuit ergo etiam antiquis (qui tam multa alijs in rebus ignorarunt, ea quorum utilitas plures poterat excitare ad inquirendum, quia commodum illorum ad plures extendebatur) etiam haec virtus magnetica gnota esse.
Quod verò spectat ad Salomonem, nolo quidquam determinare, utrum in illa amplissima, atque perfectissima rerum etiam minutissimarum sapientia, illi divinitus communicata fuerit etiam inclusa haec magnetica virtus, & utrum suas classes, quas per Oceanum transmittebat instruxerit nautica pyxide. Certe nulla est firma necessitas hoc astruendi. Possemus tamen etiam dicere, sicut videmus alios sapientes quaedam naturali magia monstra ostentare, quorum causam ignorantes reliqui suspiciant rem; Salomonem pyxidem suis excitatam manibus dedisse suis nautis, ut illa uterentur ad navigationem, cuius tamen, nec causam, neque rationem conficiendi ipsi haberent, & hoc ad aliorum manus, quod illi pro auri ditissima erat fodina, pervenire noluisse. scrupulum mihi tamen relinquit hac in re, quod ipse asserit: & sine invidia communico: quanquam non ex invidia, sed ex speciali divina providentia factum dixeris non fuisse hoc à Salomone omnibus vulgatum, eo quod perpetuum cum illis regionibus commercium Evangelicae praedicationi reservaretur, ne Iudaeorum gens tam effusè spargeretur. tum ut certior esset Messiae ortus, qui ex illa gente nasci debebat, si ludeae finibus includeretur; tum ne gens, quae tam obstinatè perfida futura erat, ubique locorum suam insereret perfidiam.
llud igitur pro certo statuatur, omnium semper in se oculos magnetem convertisse, nec minori vi ferrum, quam philosophantium animos ad se traxisse; ut nullus ferè antiquorum fuerit, qui naturae arcana perscrutanda susceperit, qui non multus idem fuerit in magnete; sibique praecipuum duxerit, admirandam huius lapidis naturam celebrare. verum illud solum de magnete memorabant, quod ferrum ad se trahat, nihilque praeterea habebant, quod proferrent; atque hoc uno tantum sibi nomen conciliarat, ut in huius causa indaganda omnium desudarint ingenia, avideque famosa aliqua transcripserint ex se invicem, ne tantillum quidem sustinentes, dum illorum veritatem obvio, & facillimo subinde tentarent experimento. Neque Aristoteles, neque Plato aliud, quam attrahendi vim celebrat, nec Plinius primarius naturae à secretis, ac rerum curiosissimus indagator, qui admiranda omnia solertissimè venabatur, immo nec multum laborare videbatur, vera ne essent an falsa, quae ad illum rumore deferebantur; dummodo mira essent, & inaudita, inter ea, quae de magnete commemorat, atque adeo etiam fingit, nihil, neque per umbram de conversione illius in polos celebrat, quemadmodum nec alij scriptores, qui antiquum magneti nomen fecerunt.
Primi, quos reperio paucis saltem indicasse hanc magneticam in polos conversionem, sunt Albertus Magnus, & Vincentius Belluacensis, qui speculatoris nomen est assecutus: Hi librum quendam citant Aristotelis de lapidibus, qui ad nostram non pervenit aetatem; ut enim esset de lapidibus, non potuit tamen adeo obdurescere, quin illum edax rerum vetustas exederet; nec adeo materiae pondere praegravari, quin citatis temporum cui sibus volventibus annis asportaretur ex oculis. In hoc igitur libro commemorant celebrari in magnete lapide partem australem, & septentrionalem. Alberti Magni de mineralibus libro secundo, tractatu tertio, capite sexto verba haec sunt: Angulus magnetis quidam est, cuius virtus apprehendendi ferrum est, ad Zorum hoc est ad polum Septentrionalem; & hac utuntur nautae. angulus verò magnetis illi oppositus trahit ad Afrum, idest polum meridionalem; &, si approximes ferrum angulum Afron versus, convertit se ad Zorum, & si ad oppositum approximes angulum, vertit se directè ad Afron. Eadem ferè verba non nihil aucta, & clariora reddita citat Bellvacensis libro octavo speculi naturalis capite decimonono: Magnes, inquit, uno quidem angulo trahit ferrum, ex opposito autem angulo fugat ipsum. angulus quidem eius, cuius virtus est trahendi ferrum est ad Zorum, idest, Septentrionem; angulus vero oppositus ad Afron, idest meridiem. Itaque proprietatem habet magnes, quod si approximes ei ferrum, qui Zorum, idest Septentrionem respicit, ad Austrum se convertet, si vero ad angulum oppositum ferrum admoveris, ad Zorum, idest Septentrionem se movebit. Haec ille ex quib. verbis, si rectè expendantur, conijcere possumus libellum illum, ex quo haec citantur, non esse Aristotelis, sed alicuius ex priscis Arabibus, qui, ut illi authoritatem colligeret, specioso Aristotelis nomine incripsit: quandoquidem in illo nomina quaedam Arabica, vel potius Hebraica ponuntur, ut sunt illa, Zoron, & Afron, seù Cason, quorum alter meridiem, alter septentrionem significat: licet alij aliter exponant, velintque corruptum esse textum. Sed haec Hebraizantes accuratius.
Quamvis ergo ea, quae ibi de magnete, ferro'que magneticè excito non omnia veritati consona sint; non enim verum est alterum magnetis angulum ad se ferrum provocare, alterum depellere; tamen ex illis, quae ibi dicuntur, saltem constat manifesto ante quingentos annos, & eo amplius has magnetis facies, Septentrionalem, videlicet, & Australem innotuisse aliquibus, & has ipsas in ferrum à magnete tactum posse derivari; cum tempore Alberti Magni, qui floruit circa annum 1245. extiterit liber ille de lapidibus: qui adeo antiquas putabatur, ut posset Aristotelem saltem mentiri authorem, in quo erat harum facierum commemoratio; licet falsitatibus, & erroribus permixta, ut rebus solet initio accidere. Non multum tamen ante illa tempora scriptum fuisse crediderim librum illum, tempore, scilicet, quo Arabes floruerunt; cum, & in illo libro voces quaedam Arabicae sint commemoratae, nec alius de illis partibus mentionem faciat, nec in antiqua arte nautica de pyxide fiat mentio.
Plurimi sunt qui mirandum nauticae pyxidis inventum Melphitanis adscribunt (Oppidum, idest in regno Neapolitano non proculà Salerno) neque Gulielmus Gilbertus Melphitanos tanto honore privare voluit. Putat autem Gilbertus ex China, seù Sinis ad navigasse per Paulum Venetum, circa annum 1260. quod tamen non absolutè de magnetica hac vi, quae prius ab Alberto Magno fuerat commemorata, sed, ad summum, de absoluto pyxidis artificio intelligi potest; & cum Albertus ex antiquiore illo libro, qui in Europa Aristotelis nomen obtinverat, quod supra commemoravi, transcripserit, debuit in nostra hac regione antiquior esse haec fama. Utrum autem hic apud nos scriptus fuerit liber ille, an ex Asia delatus, non ausim affirmare.
Verum, quidquid sit hac de re, illud certum est, tempore Alberti Magni nauticae pyxidis qualem usum viguisse: Alberti enim saltem ea sunt recitata verba: & hac utuntur nautae; ergo ad nauticam disciplinam spectabat magnes. Dico autem saltem esse Alberti; quia Belluacensis cum eandem ex libro de lapidibus transcribat sententiam, non ea interponit verba. saltem ergo Alberti tempore, cum magnes ferrum iam edomuissit, caeperat etiam Oceani domare superbiam, & fraena Neptuno tumentibusque fluctibus inijcere: quo nihil unquam humanis excogitatum artibus humano generi ma gis profuisse videtur: cum eiusmodi adminiculo fides ad extremas terrarum oras feliciter navigarit, & nostrae fiant alieni orbis opes. Imò illud, ut constet, magnetis naturam penitus fuisse repositam, videtur posse addi, omnes quidem de magnete commemorare quod ferrum trahat, perpaucos tamen observasse magnetis partes ad se invicem confluere: multos item scriptis celebrassè ferrum à magnete tactum in polos se convertere; ipsum tamen magnetem hanc etiam habere vim, ut se agat in polos, paucos notasse. Primus, quod sciam, Perrus quidam Peregrinus Gallus id posteritati tradidit, in quodam libello, seù potius epistola, sic enim maluit eam auctor appellare, quam scripsit in infelici illo bonarum litterarum naufragio, altero aut tertio ab hinc sęculo, & testatur Garzonius vidisse se in antiqua membrana conscriptam in bibliotheca Castellana Venetijs: hanc eandem epistolam loannes Taisner deformatam, ac mutilatam, novoque dicendi genere quasi vestitam, tanquam propriam evulgavit, sua quaedam alia, quasi quo furtum obscuraret, opuscula adijciens, nec animadvertit, quam facile posset in illum animadverti ob furtum; cum eadem epistola quattuor ante ipsum annis proprio authoris nomine consignata Typis vulgata fuisset; quod ipse fortasse ignorabat. In hac ergo epistola de motu magnetis in polos fit mentio: cuius est illa ratio hoc experiendi, dum in ligneo vase quasi in cymbula aquis imponitur. & hic Peregrinus primus videtur non multum peregrinatus à vero in hac magnetica philosophia.
Inter caetera autem, quae ibi narrantur de magnete, illud etiam falsum irrepsit, nescio quo malo, si sedula, ac diligenti arte elaboraveris rotundissimum magnetem, exacte lęvigatum, in eoque polos invenias exactissime aliquo ex suprapositis artificio, & collocetur confectus globus in aeneo meridiano, sicuti solent accommodari globi terrestres, vel qui caelum referunt; atque ita accommodetur, ut supra polos in meridiano infixos libretur arte exquisita, ut facilime possit rotari, & supra finitorem polus elevetur tantum, quanta est praecisè poli mundialis altitudo supra eundem finitorem in illa regione, & collocentur poli praecisè in linea meridiana; atque haec omnia si exactè fiant, & magnes sit optimus, futurum, ut perpetuo rotetur globus ille, & diurnum Caeli motum sequatur, ut singulis viginti quattuor horis circulum absolvat.
Hanc rem ipse certè nunquam experimento didici. Puto autem Gilbertum plurimum fuisse in hac tentanda: si enim aliquo felici successu, aliquam saltem rei umbram spectare potuisset, quam libenter, ex hoc saltem, opinionem illam de terrae revolutione diurna confirmare volvisset, quam sequitur: Si enim ille parvus magnes, & terrella illa, suis librata ponderibus, revolutionis diurnae motum ciet; ergo etiam terra, magnus scilicet magnes, eundem sequetur motum, dum suis stat innixa momentis. Verum praeterquam quod non illum terrae motum conficeret parvus ille globus incitatus, sed fortasse potius oppositum; tamen homo ingenuus, & verus philosophus noluit mentitis subsidijs quasi cariosis pedamentis suam doctrinam fulcire. Multi tamen alij transcripserunt haec, & alia magnetis fabulosa portenta, quibus sese nugamentis, ut inquit ille, & fictis fabellis delectant plebei philosophi, & satiant rerum abditarum avidos lectores, & indoctos ineptiarum helvones. Quoties igitur huius rei experimentum quisque sumere tentavit, toties immotum torpore lapidem sensit, & se spe frustratum invenit. quae tamen belle sanè illis succederet, qui terrae diurnum motum astruere tentarunt, & magnam suae sententiae facere fidem putarunt. Eam autem fortasse secutus est Peregrinus, in hac opinione, rationem, quia putavit magnetis polos caelestes polos adamare, & ad illos, ubi per gravitatem liceat, se convertere, &, ut illa puncta in magnete polos respicere laborant, ita sibi in animum induxit reliqua eius puncta reliquas Caeli partes ita adamare, ut eas sponte sequantur. Sed illud addere debuisset, ad rei difficultatem exaggerandam, quo ab experimento deterreret homines, aut saltem ne de fasitate posset redargui (quod faciunt ferè semper navi miraculorum inventores) oportere non solum polos invenire in magnete quos in Mundi polos dirigamus, sed etiam reliquas in eodem partes, reliquarum Caeli partium amicas, ut eas in initio quasi consociare possimus, Quod sanè nullo artificio praestari potest, quod si casu semel aliquis in eas incideret, motum, dicat ille, ex se lapis cieret, & sequeretur volens, ac lubens fugientem amicum. Verum nugantium haec sunt, non philosophantium discursus: sisterent enim se, & coniungerentur singulis saltem diebus amicae partes, ac proinde incitarent ex se motum illo momento, quo amicis obijciuntur partibus.
On this page