Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 19
Verticitas semper ferro communicatur secundum maiorem ferri longitudinem, quacunque ratione ferrum magneti applicetur. Cap. XIX.
Dixi supra propriam esse in magnete longitudinem, secundum quam extenditur eius virtus; cuius virtutis unum extremum Septentrionem, alterum extremum Austrum respicit. quae ma genetis longitudo, ut à natura immittitur, ita ab eadem conservatur. ut vix alia ratione, quam prius expulsa ipsa natura, possit expelli; nec nisi fere mutata natura mutari. quo fit, ut cum determinata sit, & à natura haec longitudo certis terminis definita, non semper per maiorem lapidis physicam, ut ita dicam, seu quantitativam longitudinem extendatur: haec enim quantitativa longitudo materialis est, & accidentalis, illa verò virtutis formalis est, & substantiae. Maior erit in lapide materialis longitudo A. B. quia longiori, & productiori mensura hac via mensuratur, & tamen virtus per A. B. non discurrit aliquando, neque A. & B. sunt naturales termini verticitatis: brevior multo est linea C. D. feret tamen res aliquando, ut haec virtutis longtudinem metiatur; quia secundum hanc qualitas, & viitus funditur, quod alibi Iigni exemplo explicatum est. Dico igi¬ tur hoc, quod in magnete non semper contingit, ut eadem sit longitudo lapidis, & virtutis, seu formalis, & materialis; in fer ro semper contingere, ut scil cet semper illa linea recta, quae productior in ferro duci potest, magneticam etiam virtutem in ferro productam dimetiatur, ut extrema huius lineae sint etiam extrema virtutis productae, seu poli verticitatis, quacunque tandem ratione ferrum ad magnetem appulerit. A C B D light/shadow integrated in the layout woodcut text letters concrete elements physical objects plasticity 900522-34375725-r5
Sit ergo magnes A. B. cui applicetur obelus ferreus, quacunque tandem ratione magnetem tangat, & in quocunque magnetis pun cto fiat contactus, semper vir tutis magneticae, quam ex contactu obelus concipiet, eadem est longitudo, quae est longitudo ipsius obeli. & hoc ita in universum verum est, ut cuiuscunque figurae sit ferrum, semper secundum illam lineam rectam, quae maior per ferri medium duci potest, vis magnetica in illud derivata excurrat. Probatur hoc experientia. si enim omnes illas rationes adhibeas, quibus ali bi dixi posse nos magneticam longitudinem formalem invenire in ferro, quocunque magneticè excitato, quomodocunque tandem fuerit excitarum, & quacunque ratione in quovis puncto. magnetem tetigerit, senties magneticam longitudinem formalem, cum longitudine molis materiali convenire. Verum experientia facilis est, & effectus se prodit expeditè, causa autem non est obvia; imo non nisi nostra philosophandi ratione explicabilis. ex quo etiam mihi magis haec placet philosophia; quia per illam rerum aliquarum rationes facilè constant, quas alias vel occultas putaremus, vel quae certè vix possent explicari. A B plasticity physical objects concrete elements woodcut integrated in the layout light/shadow 900522-34375725-r6
Dicendum igitur est magnetem ita ex polo, seu potius ex toto lapide per polum virtutem suam circunquaque diffundere, ut ex puncto polari tanquam ex puncto, ut sic dixerim, radioso radij virtutis effundantur circunquaque in orbem recto itinere, perinde ac si magnes A. B. esset lucerna, cuius elychnium splendesceret in B. ex illo enim punctò radij circunquaque diffunderentur recti in orbem; ita etiam ex lapide illo virtus ex B. in orbem proseminatur; quae tamen omnia proportionaliter ad alibi dicta intelligi debent, & illa adhibita moderatione. Hoc tantum discrimen est, quod si corpus luminosum splendesceret ex B. radij non possent propagari ad C. D. E. F. quia impellerentur ad corpus illud opacum, à quo sisteretur illorum propagatio ad illas partes; at in magnetica propagatione virtutis nihil efficiunt partes interiectae progredienti ex B. Et sicut nullum corpus, quamvis durum sit, & pugnax, potest sistere actionem magnetis; ita nec pars illa lupidis, quae intercipitur inter B, & C. impedit, quo minus ex B. ad illam partem rectus virtutis radius propagetur, non secus ac propagatur ad alia circumquaque puncta. Verum quidem est non sentiri radios, qui proficiscuntur ex B. ultra medium lapidis in se, & directè, sed solum ut moderantes radium alterius medietats ex alibi dictis, quasi ex illa medietate sola effunderentur, quae est ex B. sed hoc contingit, quia similiter ex A. proseminantur radij, qui contraria ratione procedunt, & consequenter, qui priores retundunt, & repellunt, si suos fines, suam scilicet lapidis medietatem velint excedere. A C D E B F geometrical forms concrete elements physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout woodcut letters text abstract elements 900522-34375727-r6
Hac virtutis posita propagatione iam ferè constat, cur, quomodocunque ferrum magnetico corpori applicetur, semper verticitatem concipiat secun dum maiorem sui longitudinem. Cum enim ferrum in se verticitatem concipiat ea ratione, qua est in medio, quod ab ipso ferro occupatur (imbibit enim in se quodammodo virtutem illam in medio effusam) semper virtutis radij, qui ex punctis polaribus magnetis effunduntur pervadent ferri maiorem longitudinem, ut patebit consideranti ferrum quacunque ratione applicatum ad partes B. pręsertim si ferrum permittatur liberè se componere ad magnetem: videbis enim semper se conformare radio diffuso ex B. nisi quantum repellitur ab opposito radio diffuso ex A. ratione alibi posita. nihilominus quacunque ratione, etiamsi vi ferrum detineas, videbis semper per ferri maiorem longitudinem materialem excurrere rectum virtutis radium, à quo excitatur. Ratio igitur cur ferrum semper sua maiori longitudine verticitatem concipiat ex contactu magnetici corporis, oritur ex ratio¬ ne agendi ipsius magnetis, & ex modo quo virtutem per medium radiosè dif fundit, qui radij semper ferrum per maiorem sui longitudinem pervadunt modo explicato, quod quaerebatur; & ideo sic etiam virtutem imbibunt.
Animadvertat autem lector me studiosè dixisse ferrum contrahere ex contactu magnetici verticitatem secundum sui maiorem longitudinem, non autem dixisse ferrum semper habere verticitatem effusam per sui maiorem longitudinem, ita ut ijdem sint termini materialis, & formalis longitudinis: si enim applicetur magneti ferrea lamella oblonga quattuor digitos, ut lamella A. B. ita ut altero extremo B. tangat magnetem, concipiet verticitatem secundum longitudinem A. B. modo explicato: at vero, si ex B. particulam abscindas C. D. particula illa abscissa non habebit suam verticitatem per C. D. effusam; quamvis haec sit illius maior lon gitudo materialis, nec puncta C. D. erunt termini virtutis; sed virtus, quam habebit particula illa, polos obtinebit E. B. eademque ratione, qua prius excurrebat, neque ulla fit ex sola divisione mutatio, ea ratione, quae alibi expli cata est. Ex quo patet non provenire à natura ferri, quod verticitatem semper habeat excurrentem per maiorem sui longitudinem materialem. quasi vero hoc cum illius essentia necessario sit connexum, nec alia ratione possit verticitatem possidere: id enm falsum est: sed quod sic verticitatem habeat, oritur praecisè ex modo agendi magnetici corporis, à quo ferrum verticita tem concipit, quod sic ex polis virtutem effundat, ut semper ferrum pervadat per maiorem eius longitudinem. C B D E A 3d and perspective text letters concrete elements physical objects plasticity integrated in the layout woodcut 900522-34375728-r5
Verum quidem est non ita experimentum esse promptum, & fęlici even tu aeque ab omnibus posse sumi, sicut à quolibet deprehenditur in magnete: nam magnes, ut alibi dicitur, non ita facilè ex contactu alterius magnetis propriam exvit verticitatem, ut aliam induat; imo vix istud assequi possumus; at in ferro obvium istud est, & promptissimum: semper enim per no vum contactum nova ratione factum immutatur ferri verticitas. Hinc ergo fit, ut, dum illa ferri particula abscinditur, si non fiat exactè tota simul divisio, facilè possit contingere, ut illa ultima particula illius C. D quae postrema separatur à tota lamella, dum quasi sola censetur tangere reliquam lamellam, alijs recedentibus ex illo contactu aliquam amittat verticitatem, cuius longitudo erat ex B. E. & novam induat immissam à tota lamella, quae ex legibus magneticis, quas hìc recito non amplius excurret per B. E. sed per C. D. per maiorem scilicet illius particulae longitudinem. Lectorem igitur moneo, ut benè cautus sit in experimento capiendo, ne me iniuria falsitatis redarguat, si res non succedat, quam hic dico, nimirum non provenire ex natura terri, quod habeat verticitatem excurrentem per sui maiorem longitudinem, sed provenire ex contactu magnetici, & ex ratione qua sola verticitatem po test acquirere.
On this page