Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

Diviso magnete per parallelum fiunt facies oppositae, quae prius erant coniunctae: iterum tamen amant eodem modo coniungi. Cap. VIII.

2

Sit magnes A. B. cuius poli sint A. & B. parallelae sectiones, ex nostra loquendi forma, sunt illae, quae cadunt ad angulos rectos cum axe. Dico ergo, quod si fiat divisio magnetis per aliquam huiusmodi sectionem parallelam, resultabunt ex tali divisione duae superficies, quae, si quis mihi hanc impropriam locutionem permittat, se mutuo tangebant, ante divisionem, & quae tamen erunt oppo sitae, & omnino contrarias ad se provocabunt magneticorum partes: pars enim illa magnetici, quam trahet facies C. eandem toto impetu repellet facies D. & tamen illae ipsae facies C. D. iterum, si committantur, convenient, & amico foedere sociabuntur; quae omnino contraria videntur, & pugnantia. Si enim prius erant coniunctae illae duae facies, immò etiam facta divisione iterum iungunt ami citias cognato foedere, fetiali natura cur non habent eandem agendi vim? cur vna repellit, quod altera trahit? si se invicem ipsae trahunt, cur non ad easdem vertuntur universi partes, sed oppositas quaerunt? & si C. vertitur ad Austrum D. divertit ad Septentrionem? & tamen hoc utrunque verum est; sed ista sunt magneticae naturae miracula; quae si Deo dante, cum alijs clarè explicentur, nemo, quaeso, amplius ignotam, & obscuram magnetis naturam criminetur. Quod autem res ipsa vera sit, non habet difficile experimentum: plurimis poterit rationibus comprobari, vel applicando versorium ad partes C. & D. vel ipsasmet partes suspendendo, vel aliquo simili pacto, ut alibi factum est. A C D B concrete elements letters text plasticity integrated in the layout woodcut 3d and perspective light/shadow physical objects 900522-34375682-r5

3

Huius igitur ratio illa est ex alibi dictis, quia cum totus magnes A. B. ita sit dispositus, & à natura constitutus, ut à B. ad A. totus in Septentrionem, & ab A. ad B. totus in Austrum tendat, sicuti lignum, quod est familiare exemplum, totum ascendendo flagellum versus, Cęlum spectat, totum descendendo ad radicem Terrae obvertitur; hoc & de singulis partibus in magnete licet affirmare, sicut & in ligno. Cum igitur fit divisio in C. D. quia A. respiciebat septentrionem, & a B. omnes magnetis partes A. versus in septentrionem dirigebantur etiam illa facies D. quae erat interior, & in medio ipso lapide septentrionem respiciebat. Non est igitur mirum, quod remota e ablata parte A. C. facies D. respiciat Septentrionem; collocat enim se pars B. D. quae remanet, in eodem situ, in quo prius se colloca¬ bat, & consequenter facies D. in septentrionem dirigitur, sicut etiam se prius dirigebat, dum latebat, quasi in medio, integro lapide. Similiter pars lapidis A. C. pergit post divisionem quaerere eundem situm, quem quaerebat prius. & sicuti prius integro lapide A. respiciebat septentrionem, reliquae omnes designabiles facies B. versus ad Austrum directae intelligebantur per ordinem ad ipsum A. sic etiam si in integro lapide intelligeretur facies C. intelligeretur directa ad Austrum. Non est igitur mirum, quod facta divisione, quae divisio nihil de natura rei divisae solet immutare, pergat id eandem se plagam convertere. Vides igitur cur, quamvis illae duae facies C. & D. in integro lapide essent coniunctae, & copulatae, nihilominus lapide diviso convertant se ad oppositas Mundi plagas: pergunt enim dirigere se ad eundem situm, ad quem prius dirigebantur, licet modo diversae facies videantur: hoc totum constat etiam in ligno, si considerentur facies sursum, & deorsum, quas in illo natura designat: facies enim, quae ex divisione resultantes se quasi tangebant oppositae sunt, quarum una respicit natura sua sursum, altera deorsum, ut consideranti patebit. quod igitur in ligno familiare est, & notum, hoc ad magnetem trasferatur; est enim in hoc eadem ratio, & communis expositio.

4

Ex hoc porrò constabit, cur facies oppositas advocent C. & D. & quam partem in versorio, vel alio magnetico corpore trahit C. eandem repellat D. si enim intelligatur, quod alias dictum: est, & iterum suo loco dicetur, partem illam magnetis, quae vertitur ad austrum trahere partem ad se versorij, quae vergit in Septentrionem, & fugare, quae ad Austrum dirigitur, quam solam plagam sibi associare vult; & faciem, quae ad septentrionem dirigitur, trahete ad se, & sibi sociare solum illas magneticorum facies, quę ad Austrum diriguntur, & omnes repellere, quae Septentrionem amant; si huius rei ratiointelligatur, cuius alibi doctrina exposita est, clarissimum erit ex hoc conficere, si C. in Septentrionem respiciat, & D. in Austrum dirigatur, cur facies illa, quam trahit C. repellatur à D. & contra amica ipsius D. inimica ipsi C. constituatur: si enim illae duae facies oppositas respiciunt plagas, quod tamen magnetis naturae congruum esse monstravi, non erit obscurum, cur opposi tas versorij partes advocent.

5

Illud exageratè fortasse mirum videatur, si à lapide A. B. separetur frustum, non ut prius divisione facta per C. D. sed secundum longitudinem, hoc est divisione opposita ipsi C. D. si iterum suspenso frusto resecto applicetur ad antiquam plagam, in qua natura nectente arctissimo continuationis vinculo fuerat colligatum, non amplius velle coniungi ea ratione, qua prius fuerat; sed partem illam, quae resecta fuit ex parte A. converti ad B. & partem, quę erat in B. converti ad A. Nam in priori casu si ex sectione resultant facies C. D. oppositae, quae prius erant coniunctae, si iterum suspensae liberum acquirant motum, ad eadem recurrunt foedera, & saltem per contactum C. coniungitur cum D. ut prius continuatone nectebatur: at vero hic quasi in¬ dignabundus lapis, quod fuerit facta divisio, non vult amplius ad eundem situm redire. Verum hoc ad alium spectat locum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8