Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

Non solum inutiliter, sed omnino perniciosè fieret versorium magneticum in forma Crucis. Cap. V.

2

Quamvis de ratione, qua debent fieri pyxides, & magneticè excitari dicatur alibi, non possum tamen hic omittere, quin nonnullorum errorem condemnem, qui pyxidulas, seu magnetica versoria in formam Crucis componunt. Quod, si hoc religionis causa praestarent, non abnuerem, pietas enim ad omnia utilis est, sed si quaerunt in hoc ex magnetica natura subsidium, ut sic formatum versorium expeditius se in polos dirigat si excitetur ex quattuor ma gnetis partibus, hoc est illud, quod hic damno, & contendo perniciosè fieri ad finem quaesitum: longè enim difficilius, sic dirigetur versorium. Rem sic habeto.

3

F G E H B C A D plasticity light/shadow concrete elements physical objects arrows letters text woodcut integrated in the layout 3d and perspective 900522-34375671-r7 Contendunt versorium nonnulli optimè fieri, & expeditissimę directio¬ nis, si componatur ex duplici obelo A. B. C. D. qui se in centro intersecent ad angulos rectos, quod versorium sic debet, inquiunt, excitari magnete, E. F. G. H. ut puncto F. tangatur punctum versorij A. & puncto E. punctum B. puncta vero transversa C. D. excitentur punctis G. & H. sic enim, inquiunt, fiet, ut hoc versorium longè expeditius per A. B. meridianum inveniat. Putant enim sicuti A. B. ex E. F. vim se ad meridianum conformandi recipit, ita C. D. ex G. H. contrahere facultatem convertendi se ad Orientem, & occidentem, vel certè, si erudite magis loqui velis, & aptè ad philosophiam ma gneticam, ad puncta aequinoctialia dirigatur, qualia fuerunt in lapide etiam illo excitante G. & H. Dico igitur hoc inutiliter fieri, imo cum directionis detrimento. Et primo, hoc tu te tibi suadeas experimento, interim ego ratione ostendo: & primo, Quod inutiliter fiat sic suadeo. Non habet ma¬ gnes in se aliquas partes, quibus determinatè ad alias mundi plagas se convertat, quam ad polares, nec habet ullam in se partem, quae orientem, aut occidentem spectet, ut in praecedenti propositione probatum est: ergo, cum partes polares magnetis E. F. suo contactu magneticè excitarint A. & B. & illis communicaverint vim se convertendi ad Austrum, & Septentrionem, tange quantum vis C. D. partibus magnetis G. H. non in illos derivabitur ex tali contactu vis se convertendi ad Orientem, & occidentem; quia, sicuti in illis magneticis punctis talis non inest determinatus vigor, neque ferro poterit ex contactu communicari. ergo frustra C. D. pulsant ac solicitant G. H. ut referant vim, quae in illis non inest partibus, & ut possint ad Orientem, & occidentem converti, frustra à magnete expectant huiusmodi vigorem. ergo frustra fiunt versoria in formam Crucis, quae sic excitentur, quod primum propositum fuerat.

4

Quod autem non solum inutiliter, sed etiam perniciosè id fiat, ut demon strem quaedam suppono inferius singillatim demonstranda. primum est, in quacunque parte, & quomodocunque ferrum magneti applicetur, semper excitati, & acquirere verticitatem ferrum secundum maiorem sui longitudinem, si illam acquirere ponatur; ita, ut vigor, &, ut ita dicam, polaris longitudo magnetica excurrat semper in ferro per illam dimensionem, quae longior est in illo. Alterum est, quomodocunque, & quacunque in parte, physicè loquendo, ferrum altero sui capite magneti applicetur, semper partem illam ferri, quae magnetem tangit virtutem acquirere convertendi se ad aliquem polorum Mundi. Tertium est, si duo versoria superponantur, ita ut alterum alteri immineat, si sint versoria aequalia, ita se convertere, ut se mutuo intersecent ad angulos rectos, nec ullum illorum amplius polum telluris respicere, sed utrunque illorum aequaliter à polo aberrare. sit versorium A. B. quod in meridiano magnetico sua directione consisteret, si illi superponas versorium C. D. aequale, & utrunque illorum supra suum stylum aequaliter se convertere possit, conformabunt se invicem fere ad angulos rectos, sed neque B. neque D. spectabunt amplius E. punctum polarem, imo recedent ab illo, & ita recedent, ut omnino media se statuant inter utrunque. Haec, ut dixi, suppono, quae tamen nunc tibi possis persuadere, si volveris rem uno, aut altero experimento comprobare; sin minus locum expecta, & demonstrata ostendam. A C B D E concrete elements text letters arrows physical objects plasticity light/shadow 3d and perspective integrated in the layout woodcut 900522-34375672-r5

5

Ex hoc iam vides perniciosè tale constitui versorium, nec crucem hic aliud, quam fortasse pietatem commendare. nam cum punctis C. D. in superiori tuo versorio partes magnetis medias tangis, vel methaphisicè, seu mathematicè loquendo, tangis magnetem in parte, quae prorsus aequaliter di¬ stat à punctis polaribus, & tangis lineam C. D. mathematicè ad angulos rectos bifariam dividit axem virtutis magnetis; & in isto casu, qui tamen physicè non continget, nullam produces virtutem magneticam in versorio C. D. ut alibi probabitur; vel tangis physicè in medio, & sic loquendo, illis magnetem tangere non potes, quin acquirant vim se convertendi ad po los: quod factum videbis, si partem illam C. D. ita supra A. B. constituas, ut facilè possit amoveri. Si enim amoveas, & suspendas mediam, etiam si iterum magnetem non tangas, tamen futurum praedico omnino, ut ad polum extrema dirigat, si certa aliqua in parte consistat, hoc est si ex contactu magne tis verticitatem ullam acquisivit, & acquisivisse monstrabit effectus, nec mihi fidem praestes, sed experimento. Si ergo tam punctum D. quam B. conentur ad eundem polum converti, & eadem conentur vi, vel certè non longè dissimili, neutrum illorum assequetur; sed si aequalis sit conatus, cum non sit tunc maior ratio, cur potius D. quam B: quaesitum terminum directionis assequatur, medium sibi constituent punctum E quod si imbecillior sit vis, verbi gratia, in D. dirigendi se ad E. quam sit in B. in ordine ad eundem terminum, pro ratione conatus ipsius D. ad E. repelletur ab eodem termino E. Quantum ergo magnetici vigoris ponitur in transverso obelo C. D. dum ad magnetem applicatur, tantum virium additur hosti, qui repellat versorium A. B. à suo naturali termino; dum etiam ipsum sua virtute, quam acquisivit ex contactu magnetis, quaerit sibi eosdem terminos, quos qaerit A. B. & ita necessario recedet aliquantulum A. B. à suis terminis, ut adiquid concedat conatibus ipsius C. D. Ergo, sic constructum versorium, ullo suo extremo praecisè polum respiciet. non solum igitur inutiliter, sed perniciosè versoria tali pacto per crucem efformantur, quod proposueram demonstrandum.

6

Verum quidem est à multis pyxides nauticas non fieri unico recto filo sicuti fiunt versoria horologiorum, verum alia ratione conformari, nec unquam ex duplici filo ad angulos rectos decussato componi debent; nisi quis sit omnino rudis in magnetica directione. Et hoc solum hic reprehendo. De illa autem ratione construendę pyxidis dicetur alibi.

7

Hic illud postremum addere placuit, quia locus exigere videtur, quod, cum supra magnetem ligno contulerim, & etiam ex hoc ipso exemplo alibi eius arcanam naturam palam fecerim, advertendum tamen esse non om nino cum ligno convenire magnetem. Verum enim est (etiam me ludice) quod est usquequaque simile non esse simile, sed idem: nam lignum, ut plurimum non solum determinatam habet longitudinem, qua determinata sui parte ex naturae impetu ad Cęlum erigitur, & determinatam oppositam par tem ad Terrae centrum dirigit, sicut magnes dirigit se in Septentrionem, & Austrum, (quam magnetis longitudinem voco) sed etiam lignum destinatam habet, & insignem partem ad Austrum, & oppositam ad Septentrionem, & consequenter determinata parte Orientem spectat, & opposita occidenS 3 tem; ita ut praeciso trunco, & asportato, & quacunque ratione converso possis ex accurata inspectione agnoscere, quae sit illa pars trunci, quae vergebat ad Austrum, & quae ad Septentrionem, & consequenter alias differentias po sitionum orientales, & occidentales: insignes enim ex sua natura habent in ligno facies illae notas; quod in magnete reperiri pernego. si enim ligni truncum dividas, in qua venae seu pori, qui per lignum excurrunt, facilè conspici possint, & diligenter laevigato ligno venas respicias, quę circulariter gyrabunt, ut exprimit figura, videbis venas non ęqua lem circumquaque servare distantiam, nec omnino circa ligni medium circinari, aut cortici parallelas incedere, sed ex una parte dilatari magis, ex altera parte magis conprimi: pars autem, in qua circulationes sunt magis compressae, Borealis est: constrinxit. enim illas Boreas, & ita ex illa parte lignum in suo naturali situ Septentrionem respicie bat; dilatavit autem oppositam partem me ridianus solis vigor. In ligno igitur sunt omnes facies, & positionum differentiae; in magnete solum sunt polares. concrete elements integrated in the layout woodcut 3d and perspective light/shadow plasticity physical objects 900522-34375675-r4

8

Ex hoc obiter unum adnotabo in gratiam illorum, qui agricolationi ope ram dant: quod ut fortasse hactenus pauci animadvertere, licet aliqui rem notarint, ita puto maximum habere in illa arte momentum. Id autem est, ut, cum transplantantur arbores, ante quam evellas diligenter notes, quaenam facies in arbusculo ad Septentrionem esset conversa, & illam eandem dum Tetrae iterum mandas, in Septentrionem similiter dirigas: sic enim foeliciter succedet plantatio; alioquin magnum erit periculum, ne arescat, prę¬ sertim si arbor, quam plantas sit grandiuscula. Et hoc si observes, nulla ferè tibi unquam arescet arbor, quam transplantes, sicuti ex hoc neglecto oriri ar bitror, quòd multae passim transplantatae arbores arescant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5