Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

1

Tam magnes, quam ferrum per vehementem ignitionem verticitatem amittit, non per fricationem allijs non per interpositionem adamantis; nec alia simili re: sed ferrum statim iterum illam acquirere potest; magnes non item. Cap. XXIII.

2

Si error iste de allio per imperitorum solum ora pervaderet, non esset nobis magnopere laborandum, sed, quod mirum est, in sapientissimorum etiam scriptis irrepsit; immo haud scio, an minori excusatione erratum sit in ulla alia re magnetica. Ut quid enim tandem sapientissimis hominibus in mentem non venit, rem semel experiri. Certe allium res non est, quae in intermundijs nascatur. Magneticum aliquid, sive sit magnes ipse, sive ferramenta magnetice excita, ut versoria horologiorum, & alia huiusmodi quis non habet in manibus? & tamen adhuc sunt, qui & dicant, & contendant verum esse allium à magnete, & versorio profligare magneticam verticitatem. Res ne est adeo impedita experimentum de hoc sumere? tanti ne emitur allium, ut ne tam exiguo quidem precio velint se homines à tam palmari errore vindicare? an non maxima premimur rerum ignoratione, nisi etiam ultro animus ametin illis tenebris consenescere, à quibus nullo negotio se possit liberare? Ne mirere, Lector, me adeo in hos invehi; quia nullum fere alloquor de magnete, quin cordati etiam viri hoc mihi ingerant, allium magneticam virtutem profligare, quaerentes ex me, num causam huius invenerim. si difficile esset experimentum, si multo labore quaerendum, libentius excusarem. Equidem ni¬ dentia redire coloris, soliditatis, frigoris, & hoc nullo externo operante agente, sad quocunque in loco, sub quocunque Coelo, dicere debemus remanere ibi formam substantialem ferri, quae habeat vim reproducendi sibi talia accidentia. Si enim per inflammationem amitteretur forma ferri, sicuti amittitur fartasse in aliquibus partibus, quae non revertuntur, requireretur determinatum agens, & quidem valde robustum, ut modico tempore induceret dispositiones ad formam ferri, quae non nisi longo annorum decursu in fodinis, multa referta scoria generatur, & non posset à quolibet oblato agente haec nova substantialis generatio fieri, ut videmus, nullo agentium discrimine, nulla actionum diversitate, contingere. ergo, si ferrum ignitum non trahitur à magnete, non est, quia tunc non sit substantialiter ferrum, ut contendit Gilbertus.

3

Quod si quaeras, quid ergo causae est, cur ferrum ignitum non trahatur, illud fere assumam, quod sumit eloquentiae Princeps 2. de nat. Deorum in multis nos facilius scire quid non sit, quam quid sit. Dicam ergo, & ipse; certum est causam, cur ferrum ignitum non trahatur, non esse, quia vere in illo statu non sit ferrum; Est enim verè ferrum: quae autem sit causa non est ita obvium. Dum ego ex amico familiariter huius rei causam quaererem, confestim lepide respondit ille; Non apprehendit ferrum ignitum magnes, quia timet se aduri. Io cose dictum, sed fortasse verè, nec melior serio cogitanti occurret. Certum est magnetem per vehementem ignitionem destrui, ut dicetur infra; &, si nimio fervore incandescat, omnem amittere verticitatem.

4

Cum igitur iungatur magnes cum ferro, & illi adhaereat non solum in bonum ipsius ferri, sed etiam in bonum sui ipsius; quia sic melius cum ferro coniunctus magnes conservatur, & fovetur, ut supra dictum est; & ideo non solum ferrum moveatur ad magnetem, sed & magnes adnaviget ad ferrum: à ferro autem ignito non possit hoc commodum obtinere; quia potius ex illo immodico calore corrumperetur, & deformaretur, non est ra tio, cur cum ferro ignitò coniungatur, quantum spectat ad magnetem ipsum.

5

Praeterea ferrum coniungitur cum magnete, & illi adhaeret, quia habet in se qualitatem duarum facierum, quam qualitatem ut certius acquirat, illi coniungitur; quia prope magnetem robustior est illa qualitas. ergo per prius inest in ferro aliquid qualitatis magneticae, ut deinde per illam ad magnetem moveatur. sed, dum ferrum incalescit vehementer, non est subiectum idoneum ad habendam hanc qualitatem; quod ex eo patet, quia, si prius habuerat, per ignitionem illam amittit. ergo non poterit ferrum moveri ad magnetem, nec cum illo coniungi. Ferrum igitur candens, non quia non sit vere ferrum, dum sic candet, non trahitur à magnete, seu non coniungitur cum illo, sed huius ratio ex duplici desumitur capite, & ex ipso scilicet hil libentius ago, quam per me metipsum, quęcunque possum, experior. Quamvis enim res ipsa vera sit, & de effectu non dubitem, nihilominus ad causam percipiendam mirum quantum conferat effectum ipsum oculis haurire, non auribus.

6

Dico igitur merum esse errorem, allium magneticę virtuti contrarium as serere: nihil enim retardat, aut minuit, sive allium supra lapidem ipsum frices, sive in eius succo facias magnetem innatare, vel ferrum; nihilominus ęquali omnino vi vel per medium ipsum allium, ferrum ad se trahet magnes. similiter, si allio frices versorium, & abluas illius succo, eodem modo, & eadem vi, qua prius dirigebatur, ad polum convertitur; nec illum accipit ex hoc nocumentum: non ego meam oppono authoritatem, quam nullam penitus duco, authoritatibus illorum, qui hanc fabulam de magnete, & allio transcripserunt, sed rei fidem testor. Non est experimentum adeo difficile. Quod si times magneti, nec vis allio perfricare, ne fortasse corrumpas, non tanti emitur versorium parvum horologij solaris, quin illo possis tibi emere liberationem ab insigni errore. Frica versorium, ut libet, nihilominus incitabitur ad polum. Excitatum gladium allio frica, si prius suspendebat unum acum, potius suspendet duos, quam virtutem magneticam amiserit. Quid plura? sume magnetem, & ad eius polum integrum allij cespitem appone, & post allium versorium; videbis virtutem magneticam per allium diffusam versorium excitare, si prius non erat excitatum, disponere, dirigere, trahere; & ita ex illo allij contactu virtutem magneticam concipit ferrum. Dicat nunc aliquis allium virtutem magneticam profligare, vel impedire. Sed iam nimis etiam foetet error iste, non amplius versemus. Alij sunt, quibus preciosus magis est error, dicuntque magnetis vires auferri, seu impediri interposito adamante. Multae sanè sunt errandi viae. quidam sunt, qui adamantem ferrum putant ad se trahere, & excitare; alij ex adverso hunc ipsum lapidem magneticam putant virtutem exterminare. Errant primi, sed aliquam erroris ansam praebuit, quod verè adamas ferrum etiam trahit, ut dictum est alibi, sed trahit electricè, fricatus & pręparatus, & qui subtiliores has tractionum differentias non observat, dum videt adamantem ferrum trahere (trahit etiam lignum, lapidem, cartam, aquam ipsam) putat magneticam esse attractionem quę tamen longè diversa est. Secundi nulla cum excusatione errant: quas enim unquam tandem invenerunt inimicitias adamantem inter, & magnetem? quas finxerunt ex occasione discordias? nullas sanè unquam nec per imaginem videre potuerunt. Sed etiam si in omnium manibus non essent adamantes ad experimentum fumendum, non tamen tanta est illorum raritas, quin nobis ad veritatem inquirendam quasi faculae possint praelucere. Interpone adamantem, ut libet, inter versorium, & magnetem; adhęrebit versorium, vel adamanti, si magneti minus pos¬ sit, & ex contactu adamantis verticitatem concipiet, si post illum lateat magnes, ergo adamas virtutem magnetis non interrumpit, immo liberum illi praebet aditum, si inter versorium, & magnetem collocetur, cum ex illius contactu verticitatem concipiat. ego ipse expertus sum magnetem ad se trahere, & sibi coniungere valide annulum ex aciatio confectum; & tamen rotus, quantus quantus erat, contectus erat ex adamantibus. Melius nunquam ferrum traxit preciosiori rapina. Verum fabulas omittamus, quarum nollem philosophos spectatores esse, sed exsibilatores. Nobis natura theatrum aperit, & instruit non fabulis, sed mysterijs, & rerum abditissimis naturis. Ad hoc provocantur sublimia ingenia.

7

Unum est quod magneticam verticitatem profligat, & expellit è vestigio non solum à ferro, sed etiam à magnete ipso ignis validus, & vehemens inflammatio. Neque verò absolutè flammeus ardor cum magnetico vigore ta lem habet repugnantiam, ut omnino cohabitare non possit; nam videmus, si inter magnetem, & versorium flamma interponatur magnetem ad se versorium trahere, vel per medias flammas: ergo necesse est, quod vigor magneticus diffundatur etiam per flammam; alioquin non posset ad se versorium provocare: ergo etiam flamma ipsa idoneum est subiectum, in quo potest esse magneticus vigor: alioquin ferrum, & versorium non disponeretur, nec traheretur à magnete, quoties inter ipsum, & versorium interponitur flamma.

8

Nihilominus, quamvis res ignitae, immo, & ipse ignis ac flamma sint subiectum aptum, in quo sit qualitas magnetica, non potest tamen esse in illo nisi transeunter, & ea ratione, qua lumen est in perspicuo, hoc est cum perpe tua dependentia à suo principio, à quo propagatur. at vero permanenter, & ut in subiecto proportionato, in quo duret etiam ablato externo agente, non potest esse in subiecto ignito; ideo exterminatur à ferro candente; quia ex illo immodico calore efficitur, ut illud non sit subiectum idoneum ad qualitatem hanc habendam, dum sic est ignitum.

9

Ratio autem huius rei illa esse potest, quantum mihi occurrit in praesentia; quia haec qualitas est, uti dixi, qualitas quaedam propria terrae, & primario huic convenit elemento. Patet hoc, quia, (ut alibi demonstratum est) primario est in toto telluris globo, & ab eodem globo in alia etiam derivatur. Hospitatur ergo solum in corporibus terreis, quae huic elemento in natura maximè sunt affinia, & requirit peculiares quasdam in subiecto, in quo debet esse, dispositiones, ad hoc ut in illo possit esse, & permanere, quae dispositiones faciant, ut illud corpus sit terreum. ideo enim non potest hęc qualitas durare in ligno, in corio, & in alijs huiusmodi corporibus.

10

Quamvis enim, quantum est ex vi totius terrae, sive magnetis, ipsa sit apta producere suam qualitatem in quolibet corpore, quod sit intra sphaeram suae activitatis; tamen ipsa corpora non possunt hanc qualitatem, deinde in se conservare, & retinere, nisi habeant determinatas quasdam dispositiones, & peculiarem quandam naturam, quae cum terreno globo affinitatem habeat; sicut accidit in omnibus alijs secundis qualitatibus, quae non possunt esse, & conservari in omni subiecto, sed requirunt determinatam dispo sitionem, & complexionem, seu temperamentum primarum qualitatum ad hoc, ut conserventur. Quod autem sit huiusmodi temperamentum, & quę dispositiones, quę ad hanc magneticam qualitatem requiruntur, non possumus nos scire, nisi à posteriori, sicuti, & ignoramus in alijs corporibus, nisi experientia facem praeferat. Ex hoc autem constat hanc qualitarem non posse durare, ut sit actu etiam non praesente magnete, nisi in ferreis corporibus, & quae ferream aemulantur naturam; quae corpora maximè terram redolere, vel ex hoc conficimus: quidquid dicerent Chimici; quamvis neque isti repugnent immo potius assentiantur, ferrum esse metallorum maximè terreum.

11

Cum igitur requirat in subiecto haec qualitas talem complexionem, ac dispositionem, ut ita dicam, terream, hc etiam solum durante durabit, hac soluta abibit. Quia igitur, dum ferrum incandescit, solvitur illud temperamentum, & ex immodico illo calore cerrenae qualitates actu recedunt, quamvis ferri necessarium temperamentum omnino non solvatur; ideo nec qualitas magnetica potest amplius in illo subiecto conservari, quae non tam pendet à forma subiecti ferri, quam ab illis dispositionibus terreis; ac proinde statim recedit praecisè, ex eo quod recesserunt dispositiones requisitae ad hoc, ut duret in subiecto. Amittit ergo ferrum verricitatem per ignitionem, quia sicut amittit suam propriam densitatem, suum frigus, calorem; & alia, ita amittit etiam pro illo tempore qualitates terreas, ut cum Peripateticis loquar, & frigiditatem &c. quibus solum durantibus durat haec qualitas in subiecto, quibus ablatis cessat. Hoc idem in magnete contingit: dum enim incan descit, proprias vehementi calore dispositiones amittit; quibus ablatis non durat in tali subiecto vigor magneticus.

12

Sed dices cur ferrum, si ignitione qualitatem amittit magneticam, ex novo statim contactu magnetis illam potest recumpetare, magnes vero non item? Responsio in promptu est: dum enim à ferro per candorem qualitates terreę auferuntur, & solvitur illud temperamentum, ita soluitur, ut metallicus vigor non exterminetur, nec expellatur forma substantialis ferri: unde remoto externo agente ferrum se ipsum per solam suam formam substantialem restituit ad pristinum statum, & reproducit sibi illas qualitares terreas, quas requirit magneticus vigor. Unde quamvis per immodicum illum calorem auferantur a ferro qualitates requisitae ad magneticam qualitatem, non aufertur tamen radix, seu principium, à quo illae possunt promanare, forma scilicet ferri. Quare cessantibus illis dispositionibus cessat quidem tunc omnis magnetica qualitas, quae erat in ferro, quae non potest durare, nisi illis duran tibus, ut iilis revertentibus reproductisque à substantia ferri non revertitur quidem magneticus vigor, pristinus, quia forma ferri non habet vim produ cendi sibi talem vigorem, sicuti habet vim producendi, alias qualitates, est tamen per hoc iterum dispositum subiectum, ut possit iterum ab agente magnetico illam recipere. at vero in magnete non solum auferuntur immodico calore qualitates terrenae, quibus solum durantibus durat magneticus vigor, sed aufertur etiam forma substantialis, ac proinde illud subiectum, nec poterit sibi terrenas qualitates iterum reproducere remoto externo agente, neque producere magneticam qualitatem; immo nec ab alio productam commodè excipere hospicio. Mercurius enim metallicus non est ita purgatus per fusionem sicuti est in ferro, ut possit retrahere, seu reproducere sulphur ferreum, ut facit in ferro, vel detinere velut captivum. Diversitas ergo est, quia, sicuti in universum metalla, ita igne funduntur, ut non pereant, sed potius perficiuntur; lapides vero igne omnino destruuntur; ita ferrum sic alteratur igne, ut illo remoto restituat se ad pristinum statum. & iterum sit corpus magneticum, lapis autem magnes, ita vehementi ignitione alteratur, ut destruatur penitus eius natura, & remaneat solum magnetis cadaver. Ex hoc videbis minus constanter à Gilberto dictum, ut supra notavi, ideo ferrum, dum ex magnete, sua scilicet vena, funditur, igne verticitatem amittere, & magneticum vigorem, eò quod partes sint per solutionem, seu liquationem venae confusae, & permixtae ita, ut pars, quae respiciebat Septentrionem, confundatur cum illa, quae ad Austrum dirigebatur. Nam, verum quidem est posse per huiusmodi partium confusionem verticitatem amitti, ut patet in pulvere ferreo, qui prius in fistula chartacea fuerat magneticè excitatus: tunc enim, ut dictum est, operationes ostendit magneticas, at vero, si ervatur, & misceatur easdem amittit: id tamen non accidit in ferro, dum liquescit, etiam si ex magnete fundatur: non enim ideo verticitatem non habet, quia partes sint confusae, cum omnem amiserit magnes verticitatem etiam antequam solveretur. nihil igitur facit illa partium confusio, cum etiam ante confusionem partium exterminatus sit vigor magneticus: quamvis hanc toties causam inculcet, & repetat Gilbertus illo cap. 4. quasi vero tunc primum amitteretur vis illa, cum fluit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 23