Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 26

1

Magnes bene conservatur in ferreo pulvere, & in purpureo panno; sed praecipuè conservatur, si detineatur in convenienti collocatione in ordine ad universum. Cap. XXVI.

2

Dixi magnetem ipsum, nedum ferrum magneticè excitum sentire temporum, & aetatis iniurias, ubi ex sua vena veluti ex ma terna alvo fuerit extractus. Verum, ut caetera longiorem ferunt aetatem, si cautè custodiantur, ita & magnes, si diligenti cura foveatur, saeculorum eludit impetus, & perpetuo virentem possidet iuventam. Tria autem hic pono, quae ad magnetem conservandum conducunt, quantum mea longa, & aliorum observatione potui invenire.

3

Primo igitur conservatur magnes ferreis consepultum pulveribus: lapidum scilicet Phaenix non potuit, nisi ex suis ferè cineribus, & suo pulvere vegetam vitam haurire. Res patet experientia. ratio autem non est, quia, ut contendunt aliqui, pascatur illo pulvere magnes: non vivit, non ergo nutritur. Neque puto corporeo effluvio foveri, quasi vero ex ferro spiritus exhalent, & corpuscula evaporent, quibus perpetuò haustis magnes saginetur, vel certè ex illorum occursu augeatur. Non exhalant spiritus magnetici, ut alij dixerunt, à ferro, in quod fuerint à natura quasi proseminati, ac propterea melius pulvere ferreo dicunt foveri lapidem, quia ex comminuto ferro melius corpuscula egrediuntur, & spiritus sese effundunt, dum illa comminutione quasi patentem aditum aperimus. Non probant mihi hoc. Quare nec approbo, nec foveri dixerim magnetem à ferro propter hoc: si tamen tibi non videtur insigne commentum, integrum tibi sit opinari, ut lubet. non habebis me totis viribus reluctantem. Non nego sanè, immò ultro admitto, quod experientia demonstrat, metallum posse metallicos spiritus exhalare, substantiali, scilicet effluvio.

4

Multa Chimici adducunt ex suis operationibus, & suo in furnulis accenso igne ad hanc veritatem cognoscendam facem praeferunt, multaque ostendunt, quae hanc metallicam exhalationem; &, ut loquuntur, spirituum effusionem in plumbo, in auro, in argento, ut contendunt, evincant. Non ego cum istis libenter rem sumo in metallica anatome exercitatissimis; licet sciam illos nonnunquam longissimè à vero aberrare. Nec timeo, si tandiu metallum metallicos spiritus exhalet, ne tandem exhauriatur. Odorata corpuscula, & ligna, ut cyptessina perpetuo expirant spiritus, quibus odorem effundunt, non tamen unquam exhauriuntur, & post secula in nullo ferè imminuta apparent. Quid ergo timetur in metallo, corpore scilicet duriore? Quid ni ergo etiam ferrum ferreos spiritus exhalet? Adde quod rubigo, quam ferrum induit, istam spirituum exhalationem ostentare mihi sane videtur, quicquid alij sentiant. Dum enim subtiliores, & tenuiores spiritus ad externam superficiem delapsi elabuntur, terrenae faces ferro adhaerent, quae rubiginem illam efficiunt, quam dixeris efflorescentiam quandam spirituum ferreorum qui partem crassiorem relinquunt. alioqui dicant mihi philosophi, veram, & physicam causam afferendo, cur ferrum rubiginem contrahat, cur ferrum magis impurum, minus ad duram temperiem redactum rubigine vestiatur? cur magis si humido consistat loco, quam in sicco? cur magis, si clausum custodiatur, quam si in aperto, caeteris paribus? Nam ego id ex eo provenire dicam, quia ferrum perfectè purgatum spiritus emittit purgatiores, ac proinde, qui partes non habeant adeo crassas, quae fęces relinquant adhaerescentes ferro: quia ferramenta, è dura temperie poros habent, praesertim in extre ma superficie, magis clausos, ac proinde non possunt egredi spiritus, nisi tenuiores, neque secum ad externa deferre crassiores illas fęces, quibus rubigo gignitur; ideo non sic rubiginem temperata contrahunt. Similiter in loco humenti statim in egressu à ferro ferrei spiritus retunduntur ab ambiente humido sibi contrario; ac proinde, dum haerent concrescunt etiam ibi crassiores partes, quas asportassent alioquin, dum incitato motu egrediebantur. Et hinc rubigo exoritur. Atque haec eadem est ratio, cur magis etiam gigna tur in clauso ferro in vagina; & involuto, quam in exposito. Impediuntur .n. ne libere avolent spiritus. Similiter ex dictis patet, cur, si ferrum probe laevigatum, & pressum fuerit lapide, vel durissimo aciario, ut specularem aemuletur naturam, non ita facilè rubiginem contrahat. Illo enim affrictu, & vehe menti pressione externae partes magis solidatae fuere; proinde spiritus non nisi tenuissimi possunt exires: pori enim in extrema superficie illa pressione fuere occlusi. Secum igitur non deferent spiritus faeces, unde rubigo contrahatur. Verum haec obiter dicta sint, quae tamen deserviunt etiam infra dicendis, ut ostendam, verè ferrum spititus ferreos exhalare, sicuti etiam magnetici à magnete exhalantur. Quod eodem modo comprobatur, quia, & ipse magnes rubiginem contrahit, ut ferrum, & illa eadem, quae ferrum ad rubiginem impellunt, etiam magnetem ad easdem ruinas trahunt. Non tamen ut verum pronuntio, magnetem ideo conservari in ferreo pulvere, quia illis spiritibus foveatur, non quidem ad nutritionem, cum mihi certum sit non nutriri, sed ad retinendos suos magneticos spiritus, qui ex occursu ferreorum quasi obsidentur, & repelluntur, & quasi obducto vallo egredi prohibentur. Hoc, ut dixi, non ut verum pronuntio, immo, si meam exquiris sententiam, non subscribo. Nolo tamen hac de re digladiari; cum praesertim sentiam fu turum, ut mea haec tota de causa rubiginis speculatio aliquibus non omnino arrideat. mihi sanè valde experimentis consentanea videtur: nec in rebus physicis mathematicam quaerere debes evidentiam, ne te philosophus quasi indisciplinati condemnent ingenij, quod si ex vapidis spiritibus, qui per aerem feruntur, & ferro adherent, illudque in extrema superficie corrumpunt, rubiginem oriri, credideris, melius fortasse etiam per hoc explicabis, cur ferreus pulvis magnetem conservet, exciperet enim in se pulvis ille vapidos spiritus, nec sineret ad magnetem penetrare, atque ita quasi clypeum opponeret. verum magis ex proprijs principijs causam repetendo.

5

Dico rationem, cur magnes conservetur in ferreo pulvere, illam esse; quia ferrum est subiectum aptum ad habendam in se permanenter magneticam qualitatem, quae qualitas, in quocunque subiecto permanenter reperiatur, vim habet alterativam, & facultatem producendi sibi similem, & sibi convenienti ratione positam, si subiectum offendat idoneum. Dum igitur circa magnetem ponitur fertum, quia etiam magnes est subiectum proportionatum, ideo non producit quidem ferrum in magnerem illam qualitatem permanentem, quam potest producere, quia suppono magnetem iam habere, sed fovet, & conservat, & sicut plures prunae aequales, & aequaliter incensae se invicem fovent, & conservant, & mutua actione iuvantur, ne extinguantur, quae singulae separatae extinguerentur; ita magnes, & ferrum mutua actione ie fovent, & tuentur ab omni sibi contraria actione. Et ut valentius duo pugnant simul collatis viribus, quam singuli, & omnis agentium multitudo ostendit, quod haec virium collatio conferat ad hoc, ut agentia se tueantur, ita & in magnete, dum ferro quasi convestitur, sociorum sibi co pias adiungit, & sibi invicem, & animos, & vires addunt, & si fortè externus hostis sese obijciat, ut aliqua humiditas, vel simile quid, quod magneti adversetur, quia ferrum circumiacet, ideo pugnat in prima fronte, & primos sustinet impetus, & ita magnes eximitur ab illo damno. Quod si nudo corpore pugnaret, in se ipse ictus exciperet malignos. Melius autem in pulvere conservatur magnes quam in ferrea lamina, aut ferreo thorace: quia pulvis magneti commodius adhaeret, & se ad illum accommodat: at vero ferri pugnax durities, & obstinata natura repugnat, ac proinde nulla est pars in pul vere, quae non disponatur ad magnetem ut magnetis natura postulat, & ad illum quam maximè accedat, & exactissimè circumvestiat, quod non esset in lamina. Conservatur igitur magnes in scobe ferrea, quia & se collatis actionibus fovent, ac tuentur, &, si ullum immineret periculum magneti, pri mum illud exciperet ferrum in se, & suo corpore quasi clypeum obijceret pro magnete.

6

Secundo dixi foveri magnetem, & conservari in panno purpureo. Rex scilicet lapidum Magnes in purpura maxime suam conservat majestatem. Hoc etiam habemus experientia. Ratio autem est, quia, ut dixi, ferro nihil magis obest quam humido affici aere, ita magneti maximè pernieiosa est aquea humiditas; at vero, quia purpureus pannus non solum ratione lanae, sed etiam ratione coloris humiditatem maximè repellit, hinc est, ut magnetem maximè conservet, dum hostiles arcet incursiones.

7

Tertio denique dixi maximè foveri magnetem, si in convenienti situs & ordine ad universum conservetur, & detineatur. Hanc tem non vidi ab alijs observari; videtur tamen mihi inter omnia summopere conducere ad conservationem magnetis. Caetera enim, quae magneticam demoliri conantur naturam, per cuniculos oppugnant, idest indirectè, & per accidens; hic directa stat acies; caetera, quae adversantur non per se qualitatem magneticam oppugnant; nullam enim cum illa habent oppositionem, sed qualitates illas impetunt, quibus destructis consequenter perit magnetica qualitas, & hoc modo externae humiditates magnetem corrumpunt, & temporum iniu riae adversantur; at hic directa est actio in contrarium, & totius terrae actio qualitatem magneticam insequitur, si magnes non sit convenienter disposi tus, cum totus telluris globus magnetice agat. Sicut ergo alia corpora magnetica, si sint convenienter ad invicem disposita, se mutuo fovent, si disponantur contrario situ, invicem pugnant, hoc idem detoto telluris globo, & de magnete dicendum est: Si enim magnetica longitudo cum meridiano congruat, ea in Septentrionem directa parte, quae natura iubente Septentrio nem respicere debet, fovebitur à terra, & ab illius actione magnes; si contrarium sortiatur situm, & positionem, necesse est, ut ab eadem actione male accipiatur. Confirmatur, quia, si magnes liberum habeat motum, quod suspendatur, vel aquis convenienti cymba imponatur, ita se disponit, ut determinata se ratione collocet: hoc autem non accidit, nisi quia illa positio est naturae conformis, & invat talis situs: nihil enim frustra molitur natura, & principium active se movendi non tribuitur rebus, nisi in bonum, & commodum illius rei, quae movetur. Et haec iudicabitur fortasse optima ratio, cur Cęlum seu astra non habeant in se principium activum sui motus, quia ille motus non est in bonum ipsius Cęli, aut astri, nec internam illi affert perfectionem. verum hac de re vita superstite dicam Uberius ad lib. de Cęlo, & recentiorum opiniones examinabo. certe in rebus omnibus sublunaribus constanti inductione manifestum fit, nihil se ipsum movere, nisi ut sibi aliquid commodi ex suo motu consequatur. Cum igitur in magnete sit princi pium activum illius conversionis ad polos, debet ille motus esse in bonum ipsius magnetis; quia scilicet in illo situ melius conservetur, & foveatur. Quod si ponatur in contrario situ, refugit, si potest magnes, neque in illa posi¬ tione conquiescit:ergo naturae aduersatur, eo quod in tali collocatione aliquid sentiat incommodi ab actione, scilicet totius telluris contraria actione agentis: ergo magnopere facit ad conseruationem magnetis illa conueniens dispositio in ordine ad vniuersum, si sit naturae conueniens. Quod si dicas, cur non refugit etiam magnes alia, quae aduersantur, & cur non resi lit ab igne? Respondeo quia alia, quae aduersantur, non directe oppugnant magnetem, nec directe impetunt istam qualitatem duarum facierum, quae sola est principium motus magnetici, sed directe oppugnant alias qualitates, & temperamentum, quo ista qualitas deperditur. Quia igitur damnum non est directe per se primo in ista qualitate, sed solum consequenter, ideo il la non repugnat; at vero hic damnum, quod ex iniqua positione consurgit. impugnat directe qualitatem duarum facierum: quia damnum consurgit ex actione totius telluris directe per suam qualitatem duarum facierum agentis in magnetem, vt suam inducat, & consequenter contraria ratione positam expellat. Quia igitur ipsamet qualitas in se ipsa directè tangitur, quę motiua est, excitatur, & contorquet se, vt magnetem ab ista impressione lubducat. Adde quod non solum contorquendo se magnes fugit ab illo contrario situ, ne destruatur, sed etiam se accomodat ad amicam actionem, vt foueatur, ex quo maior est ratio cur refugiat abista inuersa positione. Conseruatur ergo magnes ex conuenienti positione in ordine ad vniuersum, quod erat demonstrandum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 26