Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 33
Versoria melius fiunt ex optima materia, ex figura oblonga potius, quam quadrilatera, & excitantur melius in utroque extremo, quam in altero tantum. Cap. XXXIII.
Tria hic simul pono, quae diligenter observanda sunt, dum versoria fiunt ad hoc, ut magis expedite certas habeant direrectiones. Primum spectat ad materiam, ex qua fieri debent. Secundum ad formam, seu figuram, quam habere debent quaenam scilicet ex multis aptissima sit, singulas expendendo. Tertium ad actum formalem, seu ad illam magneticam qualitatem, qua virtutem cocipiunt, se disponendi magnetice ad polos universi, quomodo scilicet excitari debeant versoria ad hoc, ut expeditiorem habeant conversionem. Quod spectat ad primum.
Materia supra etiam definita est aptissima, quae optima est: & melius fieri versorium ex optimo ferro, hoc est aciario, & quidem temperato, si fieri possit. Ostendi enim supra ferrum magis perfectum, & perfectius à scoria perpur gatum, ut facilius trahitur à magnete caeteris paribus, ità certiorem concipere magneticam qualitatem. Unde si fiat aequale versorium ex tali ferro certius dirigetur; quia maiorem habet virtutem magneticam: similiter vivida magis in ferro temperato, & ad nitorem perpolito conservatur virtus: sic enim, ut supra probavi, non tam facile ferrei spiritus evaporant, quibus vegera virtus continetur tanquam in proprio subiecto, & efficacius disponit.
Quantum spectat ad figuram, illa communiter oblonga est, & ad modum simplicis virgulae; est tamen complanata, & contusa, ut lamina, non rotunda, ut obelus; & haec convenientissima est meo iudicio forma. & primum, quantum spectat ad longitudinem, supra probatum est melius verricitatem concipere ferrum oblongum, quam quadratum, aut rotundum; & in universum, cum peculiaris natura huius qualitatis sit, ut se extendat non entitate, sed virtute secundum unam dimensionem, quam longitudinem appellamus, & omnes internae partes conspirent ad agendum per polos; quo maior fuerit magnetis longitudo, eo certius dirigetur & virtus magnetica se felicius disponet: ergo etiam versorium, quo magis suam quantitatem secundum hanc dimensionem extendet, eò certius dirigetur; quia maiorem con cipiet verticitatem. Et cum ferrum non adhęreat magneti nisi per verticitatem prius in se conceptam, si ferrum oblongum fortius adhaeret, maiorem etiam in se habebit virtutem magneticam: ergo etiam ferrum oblongum me lius dirigetur: ergo melius fiet versorium oblongum, quam alterius figurae. Adde quod praescindendo etiam à virtute magnetica, cum versorium certius dirigatur, quò facilius vincit resistentiam materiae, quam praecipue invenit in fricatione supra stylum, si valde sit materiatum, & magnam habeat ferri molem, adeo gravitat supra stylum, ut quamvis tangat solum in summo api ce, non sine magno se conatu possit convertere, & magneticae qualitatis obtem perare directionibus, nisi valde efficax sit virtus illa, & longe maior quam res sistentia. At vero si sit tenue, & subtile, etiam exigua erit ressistentia ex fricatione, ac proinde facilis motus, unde quaelibet exigua virtus facile versorium diriget. Quod si dicas, virtus magnetica est proportionata subiecto, magna in magno, parva in parvo; ac proinde, si magnam habeat ferri materiam, ma gnam habebit virtutem magneticam, quę illam maiorem resistentiam pote rit superare: si autem exigua sit materia, exigua quidem erit resistentia, sed exigua etiam erit in parvo illo corpore virtus: atque ut se habet parva illa virtus ad superandam parvam resistentiam, ita se habebit magna virtus ad superan dam magnam; immo videtur velle Arist. 7. phy. tex. 37. quod plus possit magna virtus simul unita ad superandam magnam resistentiam, quam possint singulae partes seorsim sumptae ad superandas singulas partes proportionatas resistentię: ex quo illud pronunciatum desumitur, virtus unita fortior re spondeo, quidquid sit de illo Aristotilis loco, de quo ibi(loquitur. n. ibi Arismanifeste de sensibili effectu, qui non fit à qualibet insensibili parte separata, li cet, dum illa pars est coniuncta cum suo toto, concurrat etiam ipsa pro sua ratione ad totum sensibilem effectum) re ipsa constare, versorium si nimis grave sit, debere valde exquisita arte levigari foramen, & stylum acui, si debet dirigere. Prę¬ terea, si grave sit versorium, facile in frequenti, & in continuata directione ac ro tatione retundetur summus apex styli ab illa maiori sibi imminente gravitate, atque ita iam tanget non in summo apice, sed in parte satis lata: minimum autem quodque discrimen hac in re maximum affert impedimentum ad motum, & conversionem magneticam. Periculum autem huiusmodi non est in leviore versorio: non enim tam facile retundetut apex styli ex frequenti gyratione. & haec in negotio Physico, in quo sumus occulatissimè sunt spectanda, ut absolutè pronuntietur hac vel illa ratione, ex tanta, aut tanta materia ver sorium esse conficiendum. & haec est propria ratio, cur versoria nimis magna, & materiata non sint bona.
Ut tamen magis ad ea, quę per se contingunt, descedamus, admitto etiam quod virtus in parvo ferro parva sit, magna in magno, & ut parva parvam uperet resistentiam, ita magna magnam evincat; adhuc tamen absolutè pronuntio, ad directionis usum versorium debere fieri caeteris paribus longum, & gracile, potius quam crassum, & breve. Quod sic probo: Certum est directionis differentias, & variationes facilius cognosci in magno circulo, quam in parvo: in parvo enim circulo, cuius diameter non superet longitudinem grani ordeacei, duo aut tres gradus illius circuli vix poterunt sensu percipi, propter exiguitatem, immo vix decem sentientur. quod si circulus sit maior, puta quattuor digitorum, quilibet gradus facile sensus iudicium subibit. Si ergo versorij index directionem ostendat in parvo circulo sua collocatione, facilis erit error, ut putem cuspidem ostendere unum gradum, cum ostendat quintum, aut sextum ab illo, quod propter exiguam distantiam non percipiam; & parvus ille error in principio fiet maximus in fine, productis directionum radijs, vero, scilicet, & putato, ex communi centro. At vero si cuspis ostendat directionem in circulo maiore, facilius percipiam absque erroris periculo, quem gradum pręcisè ostendat hunc ne, an illum Quando autem versorium est breve, ostendit directionem in parvo circulo, quando longius, directiones indicat etiam in circulo maiore. ergo caeteris paribus, ad directiones inveniendas cemmodius fiet versorium longum, quam breve. Si debeam igitur insumere tantam ferri materiam ad versorium conficiendum, melius erit si producam in longum, quam si crassam, & brevem relinquam; quia omnino in tanta materia tantam habebo virtutem magne ticam, sivè sit versorium longum, sive breve, quae tantam poterit superare resistentiam, & tamen exactius indicabit veram directionem producta, quam brevis. dum enim excitatur versorium per magnetis contactum, fricatur su pra polum magnetis tota eius longitudo, ita ut tota magnetem successive tangat; ac perinde omnes eius longitudinis partes aequaliter applicantur magneti, ut mox dicam: ergo absolute versorij figura longior melior est, brevi, & crassa. Ne tamen hinc conficias ad tenuissimam gracilitatem fertum esse procudendum. Cum enim, ut dictum est, virtus proportionetur subiecto, si tenuissimum sit subiectum, gracilescit etiam virtus, quae in parvo corpore nunquam magna esse potest; ac proinde quilibet exiguus aurae motus, quilibet pulvisculus, qui subintret, si quasi rubigo obducatur, retardabit versorium à sua directione.
Quod vero spectat ad aequilibrationem versorij horizontalis, illud sapien¬ ter monet Gilbertus in versorio praesertim maiusculo advertendum, ita effor mandum esse, ut antequam excitetur, non sint ęqualia utrinque ferri momenta ex foramine, quo aequilibratur, sed pars illa versorij, quae excitanda est, ut convertatur in septentrionem, levior aliquantulo sit, quam opposita. Cum enim ex vi magnetica, ut supra demonstratum est, pars illa, quae dirigitur in Septentrionem, in nostro isto Hemisphaerio septentrionali deorsum tendat, & vi trahatur infra horizontem, magneticus ille conatus debet compensari inaequali ferri libratione, ut maior sit ex parte illa australi ferri gravitas, quę sustineat magneticum conatum, quo pars septentrionalis deorsum fertur, & sic demum, postquam versorium fuerit excitatum, stabit exactè in horizontis plano: quia ubi maior est magneticus conatus, minor est ferri gravitas. Quod fiant complanata versoria, ut lamellam referant, non obelum, ratio non magnetica est, sed materialis; Quia .n. debet versorium habere motum horizontalem, forma illa magis idonea est ad talem motum: sic enim facilius scinditur, & quasi dividitur aer. Quod si teretem habeat ductum, aut planicies illa assurgat; maiorem habebit aeris resistentiam, ut dirigatur, sic videmus nos facilius per aquam remum agitare, si caesim ducamus, quam si eodem complanato aquam impellamus. Tunc enim potius navis urgetur, quam aqua loco cedat; quod idem proportionaliter dicendum est de aere, ut ostendunt eriam nobis aves. quae remigio alatum aeris aequora tranant, e experimur nos facilius ensem rotare caesim, quam baculum. facilius ergo etiam rotabitur virtute magnetica dirigente, & impellente versorium complanatum ad horizontis planum, quam rotundum. Et haec fuit fortasse causa cur pyxides, nauticae ex chartę circulo factae sint, cui supponitur versorium. Circularis enim illa figura, quae supra suum centrum movetur, facilius motum concipit, & magneticis obtemperat directionibus: ac praeterea, dum rotatur pyxis, non ita facile orbiculus ille motum concipit, sicut conciperet versorium, sed stat virtute ma gnetica retinente suam directionem: quia circularis ille aeris motus, quo rotata pyxide incitatur, non invenit quasi locum, in quo corpus illud impellat propter circularem figuram: at vero si quis pyxidem circumvolvat, in qua sit inclusum versorium, facile rotabitur etiam versorium ipsum, quia agitatus aer secum poterit facilè deferre versorium, dum impellit ad eius latera. Laudatissima igitur versorij forma erit, si fiat ex longiori lamellae ductu, ut solent etiam communiter fieri. Fiunt vero etiam, quae chartaceo circulo supponuntur propyxide nautica alia configuratione versoria, seu alia ratione disponitur ferrum, ut commodius chartaceum circulum sustineat. Aptat Gilbertus quasi ad modum naviculę, ut in A. ex duabus magni cuiusdam cir culi portionibus, quae extremitatibus se tangunt, & in medio nectuntur transversa hasta, ubi foramen construitur. Verum non video, cur adeo illam formam laudet, & prae caeteris commendet; nisi quia, cum maxime accedat ad unicam longitudinem, spacium tamen medium relinquit, ut foramini, & stylo sit locus, & apte sustineat chartaceum circulum. Alij dispo¬ nunt sub chartae circulo ferream virgulam, ut quadratum, seu rhombum ef ficiat, ut in B. Haec peior sanè est forma; tolerabilis tamen est, & certam adhuc habet directionem, & magneticum motum.
Non illam tamen laudo, nec adhiberem, sed potius adhiberem priorem A. & solum ab imperitis in hac philo sophia opificibus illo modo conformari pyxides existimo. Denique vidi etiam ferrum chartae suppositum configuratum, ut in C. quam pessimam puto rationem construendae pyxidis, & natam arbitror ab intolerabili illo errore, quòd magnes nostrum tantum respiciat polum Septentrionalem, nulla vero ratione alterum oppositum australem. Ideo enim coniungunt ferramenta ex illa parte, quae debet dirigi in Septentrionem, aliam verò extremam partem relinquunt divaricatam, & divisam. Haec conformatio, ut falsum habet fundamen tum, ita tota sponte sua ruit. Reijcio igitur omnino illam formam, ut quę magneticis rationibus directè adver setur: illa enim duo opposita extrema divaricata nunquam dirigentur; &, si alterum altero sit maius, vel effica cius excitatum, aut aliquo accidente robustiorem habeat virtutem magneticam, necessario variationes efficiet valdè sensibiles in directione. B C A woodcut text letters concrete elements physical objects plasticity 3d and perspective integrated in the layout 900522-34375939-r5
Quod spectat ad modum tangendi paratas acus, & excitandi versoria ad certas conversiones, dico primò, debere excitari robustissimo magnete, qualis est, qui debet adhiberi ad omnes magneticas operationes: infirmus enim magnes infirmam confert vim; quae tamen vis est illa, quae immediatè dirivit versorium, & componit ad meridianum magneticum. ergo quae robustior fuerit certiori effectu versorium componet. Quod enim aliqui dicunt, non debere excitari tam robusto magnete, ne nimiam concipiat versorium vim magneticam, ne tanto impetu feratur ad meridianum, ut transiliat; hoc est per accidens: nam, quo maior erit virtus, eo firmius haerebit in meridiano; & ita, dum vel navis, vel aliud movebitur, non deviabitur pyxis à meridiano, si vehemens sit vis. eum igitur non debeat accurrere, sed stare in meridiano; quo maior erit vis, certius stabit, nec quolibet leni vento, aut motu deviabitur; quicquid dicant nautae imperiti. Secundo debet uterque finis versorij utrique polo magnetis convenienter applicari, ut unumquodque versorij extremum suum tangat magnetis polum, illud scilicet extremum versorij, quod debet dirigi in septentrionem applicetur ad illum magnetis polum, qui in austrum convertitur, & contra alterum versorij extremum ad alterum magnetis polum. Cuius rei illa est ratio, quia sphaera activitatis ma gnetis procedit uniformiter difformiter, ac proinde quamvis, si altero tantum versorij extremo unicus tangeretur polus magnetis, etiam alterum extremum, quod magnetem non tangit, conciperet ex illo contactu virturem magnetitam, ut alibi demonstratum est: tamen non conciperet ita efficacem, sicuti pars tangens. Ut ergo parem habeat utrunque extremum efficacitatem, debet utrunque ad suum polum convenienter applicari: & hanc eandem ob cau sam, quamvis verticitatem concipiat versorium hoc ipso, quod est intra sphę ram activitatis magnetis, etiam si non tangat, tamen certiorem, & efficaciorem concipit, quo propius accedit, atque adeo si tangat: & ideo debet applicari omnino, ut tangat. Et quia contingere potest, ut pulvisculus, vel humi ditas aliqua magneti adhaereat, quae omnimodam impediat coniunctionem, & certum contactum ad firmiorem effectum, bonum erit versorium fricare supra magnetem, quasi supra polum lapidis velles exacuere. Cuius fricationis, quidquid aliqui fingant, nullus alius est effectus, nisi, quia sic certiores sumus de immediatiori contactu, non quia expergiscatur virtus, ac veluti è somno excitetur, aut aliud tale fiat. Illud autem diligenter advertendum est, quomodo fiat huiusmodi versorij applicatio ad magnetis polos. Debet enim diligenter caveri primo, ne eadem versorij extremitas utrique extremo applicetur magnetis, immo nec propè accedat, quantum fieri potest. Non solum enim sic non robustius excitaretur, sed immo potius iam concepta verticitas destrueretur ad novae contraria ratione productionem. Debet igitur cuspis polo. A. applicari, & statim converso magnete simulque versorio crux ad. B. applicari, ad alterum scilicet magnetis polum. Secundo fiet huiusmodi applicatio, & tactus commodissime tali pacto, non si ductes, & reductes, versorium supra polum saepius promovendo, & retrahendo, sed si applicetur polus magnetis. A. medium versus versorij, & paulatim retrahatur versorium, donec cuspidis perducatur ad praecisum poli contactum, ibique aliquantulum haereat. Quod si placeat, hoc bis ac tertio iteres, applicando tamen sem per versorium ad polum medium ipsius versorij versus, & paulatim retrahendo, donec contactus haereat in versorij extremo, si enim duceres contactum à medio ad extremum versorium, & postea ab extremo iterum propelleres contactum admedium, auferres priorem verticitatem, & contrariam induceres, uti supra demonstravi, gladio ducto supra polum magnetis à cuspide ad manubrium, & postea à manubrio ad cuspidem. Si ergo illa ratione utrunque extremum utroque polo tangas, erit excitatum versorium exactissimè, quantum magnetis virtus potest, atque adeo hisce legib. observatis versorium habebis perfectissimum, quod erat hic propositum.
On this page