Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 10
Posito igitur quod detur tale principium in magnete, quo se moveat ad polos Mundi, videndum sequitur, quid sit hoc principium. In primis illud certum esse debet, non esse animam, & quamvis Gilbertus libro secundo dicat Thaletis Milesij non absurdam admodum opinionem, nec vehemens dilirium Scaligeri censura, quia animam magneti concessit; tamen prorsus illa opinio explodenda videtur. Anima enim (si de nomine litigandum non sit) dicitur, & bene à philosopho actus corporis organici; hic verò in magnetis corpore etiam ceste sensu, & concedente ipso Gilberto, nulla sunt organa ad vitae munia, & corpus est maximè homogenium. neque verò vis quaelibet movendi sese anima est, nec tali nomine appellanda; alioquin, curlapides non dixeris animatos? quia deorsum feruntur, si impedimenta removeas? cur flumina poetarum more animata non praedicas, & taurino instruis frontem cornu; cum labantur humido pede per alveum, immo ruant in praeceps?
Illud ergo solum est animae argumentum, si res etiam in proprio loco constituta, possit se nihilominus movere, vel, quod idem est in praesentia, ubi illas omnes receperit perfectiones, quas à generante debuit obtinere, adhuc ulterius potest se perficere, & ad meliorem statum se promovere; & illa solum dicuntur animata, quae ita se movere, & perficere possunt, ut in varia temporum differentia, varias subinde acquirant perfectiones sibi natura debitas; quas tamen omnes simul, nedum in initio suae productionis, habere non potuerunt; quod magneti non accommodabis. Ponc illum in statu, quem eius natura postulat, hoc est in meridiano magnetico constitue eius propriam longitudinem, nusquam motum incitabit, & ubi ad ilum statum redierit, in quo fuit à generante primo collocatus, ulterius non se perficit, nec movetur. Sicut ergo dum grave deorsum descendit, motus ille non animam infert, sed dicitur à generante per se, à removente prohibente per accidens; quia ad illum statum, quem à generante recipere debuit, se restituit; ita nec magnetis vis motiva anima est.
Neque fortasse cautè loqueretur omnino aliquis, qui absolutè diceret il lud esse animatum, quod in proprio loco constiturum movetur localiter: novissimis enim Rodulphi Imperatoris temporibus quidam Anglus aquam arte quadam sublimasse dicitur, quae vitro inclusa perpetuo fluctuabat, si verum est, quod ego ex oculato teste viro fide dignissimo audivi; quamvis cum hoc ex alio oculatiore teste quaesierim, inveni in aqua illa nullum latere propemodum artificium, sed solum ex alteratione aeris inconstanti, ascendere, & descendere per fistulam vitream aquam, ea ratione, qua etiam hic in Italia paucis ab hinc annis artificium vulgatum est, quo singulorum cubiculorum in aestate frigoris gradus metiri poterat quisque: quae res viluit, quia facilis erat, non tamen minoris erat ęstimanda.
Non est igitur anima virtus motiva magnetis, cum in illo nullae vitae operationes deprehendantur, nec supra id, quod à generante acceperit, quicquam sibi possit perfectionis acquirere. videtur tamen haec vis nonnilem perfectior ex genere suo illa, qua vocata elementa incitantur, sivè levitas sit, sivè gravitas; & media veluti interiacet inter animali, & elementorum motricem virtutem. Elementorum enim facultas ad unum terminum dicta est, & ad unum solum terminum rem motam adducit, sive sit à medio, sivè ad medium; hoc est sive sursum elevet corpora, quod levitatis est munus; sivè deorsum premat, quod gravitas molitur; & ideo haec cum ad unicum sit terminum, infimum etiam obtinet perfectionis gradum inter motrices virtutes; imo cum nulla possit esse vis motiva, quae vim habeat deferendi corpus ad minus, quam ad unum locum, nec poterit dari illa imperfectior in genere, quae ad unicum solum est terminum: Ex altera verò parte animalis motrix virtus summum inter motrices qualitates possidet perfectionis apicem; ad omnes enim terminos per illam potest sese promovere corpus, quod illa ditatur.
Cum igitur tres statui possint motuum localium termini, sicuti tres omnino sunt corporis dimensiones, nec plures possint esse, ut demonstrant Ma thematici, &, ex Pythagoreorum doctrina, suadet etiam Aristoteles; primo Caeli, textu 2. quam etiam illationem de triplici motuum differentia intulit omnino idem Aristoteles eodem primo Caeli, textu 6. exeadem terna corporum dimensione, licet aliam ipse conficiat rationem, conficere possumus etiam nos, & fortasse magis congrua illatione, debere dari tres in inferiorib. virtutis motrices: sicuti dantur, gravia, & levia, quae ad unicum terminum moventur, & animalia omnia, ex vi, quam habent se ipsa agendi, ad omnes hos terminos possint se movere, & praeter hos nullus sit alius ultra terminus, nec etiam dari poterit virtus motrix, quae ista sit perfectior genere, cum illud virtutis motivae perfectionem metiatur, si ad plures valeat terminos, suum mobile dirigere; & cum haec ad hos tres, qui soli sunt, possit, consequens erit nullam posse dari perfectiorem. igitur cum huiusmodi quas omnes norunt, dentur extremae facultates motivae in inferioribus, perfectissina, & imperfectissima, altera, quae ad omnes terminos sua vi dirigit mobile; altera, quae ad unicum tantum; mediam etiam, quodammodo, dari virtutem motricem pronuncio, & hanc esse magneticam, quae neque ad unicum solum sit terminum, ut postrema, neque ad omnes tres, ut prima, sed ad duos quodammodo sit terminos, ad duos scilicet Mundi polos perse, in quorum singulos iubeat collimare mobile, in quo videas magnetem se supra reliquum elementariorum vulgus extollere, neque tamen ad perfectissimum animalium gradum conscendere, cum vim habeat se movendi non ad unicum tantum terminum, neque ad omnes tres, sed quodammodo ad duos; & hęc ita se habere, & supra posita experimenta, eaque, quae in toto hoc opere dicentur, demonstrant. Quare non est quod hic immoremur ad hoc probandum. Quod si lubet tantillum excurrere, & quam hoc convenienter, sapienter'que factum sit contemplari, non pigebit haec pauca subdere, ex Garzonio; qui in hoc sapienter, hoc est in ordine ad sapientiam, hanc philosophiam pertractavit.
On this page