Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 32

1

Ferrum ex magnete melius suspenditur in parte crassiori, quam in graciliori. Cap. XXXII.

2

Sit magnes A. B. & sit ferrum. C, ex una parte latum, & crassum; in altero vero extremo gracilescat, & in arctum desinat ea fere ratione, qua procuduntur clavi, & similia ferramenta, & desinat in apicem; dico futurum, ut, si velis ex magnete suspendere ferrum, melius suspendas; si ad magnetem applices partem ferri Iatiorem, & crassiorem ut in B. quam si applicetur pars gracilis & acuta, ut in A. Res per experientiam vera apparebit. Quod .n. ferrum non ita frimiter cohaereat cum magnete, si adhaereat in apice, patet, quia decidet à magnete: si autem adhaereat parte latiore, adhaerebit, nec cadet. Cum igitur ibi decidat, hic non, manifesto constat, quod hic firmius, quam ibi copuletur. A C C B integrated in the layout plasticity text letters woodcut concrete elements physical objects light/shadow 900522-34375929-r6

3

Ratio vero nec difficilis, nec obscura est. Cum enim sphaera activitatis ma gnetis procedat uniformiter difformiter recedendo à polis, erit semper infirmior, quo magis receditur: cum vero ferrum virtutem contrahat à contactu magnetis pro ratione qualitatis, quae est in medio; si ferrum ponatur, ut in A. pars crassior remotior est à magnete, & consequenter est in loco, ubi virtus per medium diffusa infirmior est, ac proinde consequenter etiam illa pars minorem concipit vim magneticam, & denique consequenter minori vi nititur sursum magnetem versus, ut illi adhaereat; & ita, quia vis magnetica in illa parte minor est gravitate, illam superare non poterit, & sursum contra nisum gravitatis suspendere. Quare, etiam si maior esset vis magnetica in parte superiori, quam sit gravitas illius partis; quia tamen gra vitas istius maioris partis longè maior est, quam sit vis magnetica, decidet ferrum superante gravitate maiore partis inferioris vim magneticam partis superioris. At vero, si ponatur ferrum parte crassiore magnetem versus, ubi vis magnetica in medio est robustior, concipiet maiorem vim magneticam, quae plus sursum conabitur ad magnetem, quam per gravitatem deorsum prematur. Illa vero pars, in qua minor est virtus magnetica, minorem etiam habet gravitatem, & ideo ille parvus excessus non poterit detrahere ferrum à magnete.

4

Quod si dicas, cum ferrum ponitur, ut in B. pars illa latior habet quidem maiorem virtutem, sed tamen, quia quantitas magna est, illi etiam proportionatur. Ut igitur se habet magna vis ad magnum, ita parva ad parvum ferrum. Vel ergo utrobique stabit, vel utrobique decidet ferrum. Respondeo, decidat ne, an stet utrobique, non esse ratiocinationibus conficiendum: de re enim non potest esse disputatio, quam prius notam fecit experientia; & quidquid in contrarium conficeret discursus, manifestum esse errorem res ipsa convinceret.

5

Dico igitur, quod obijcitur, esse de qualitatis extensione, non de intensio ne. Verum, ut videas rei veritatem ad calculi etiam examen subsistere, cum pendet ferrum, fac in parte superiori, qua tangit magnetem, virtutem magneticam excedere gravitatem in sesqui altera proportione, in inferiori vero ferri parte remotiore à magnete gravitatem iam excedere virturem, eo quod virtus sit imminuta, & quaecunque fit gravitas, ac ferri quantitas, virtu tem magneticam esse duplo minorem; quam sit gravitas ferri. Hoc posito, fac in parte A. partem superiorem ferri habere pondus duarum unciarum. Erit ibi vis magnetica trium unciarum, idest vis talis, quae posset sustinere, & suspendere pondus trium unciarum; pars inferior ferri ibi in A. sit quattuor unciarum, vis magnetica erit duarum tantum, quare ibi superabitur vis ma gnetica à gravitate pondere duarum unciarum.

6

Si ergo deberet sustineri ferrum, deberet addi vis, quę posset sustinere duas uncias, & quia in parte illa superiori abundat tantum facultas ad sustentandam unam adhuc unciam, eum ex ista parte inferiori duae addantur. quae indigent sustentatione, decidet ferrum; quia in toto ferro est tantum vis magnetica ad sustentandas quinque uncias, & est gravitas sex unciarum. Iam vero ponatur idem ferrum, ut in. B. quia ponitur vis magnetica ibi maior gravitate in sesqui altera proportione, cum gravitas ponatur quattuor unciarum, vis magnetica, quae est in ferro, talis erit, ut possit sustentare sex uncias; in parte vero inferiori, quia vis magnetica in illa distantia est duplo minor gravitate, cum gravitas ponatur in illa duarum unciarum, vis magnetica erit talis, ut solum possit sustinere unicam unciam: remanebit praeterea alia uncia sustentanda, quae destituitur à vi magnetica: atqui in parte superiori abundabant vires ad sustentandas duas amplius uncias: ergo ferrum adhaerebit, & non cadet: est enim in toto illo ferro gravitas sex unciarum, quae deorsum nititur, & est vis magnetica ad sustendendum septem uncias. Firmius ergo ferrum magneti adhaerebit caeteris patibus, si cum magnete coniungatur in sua parte crassiore, quam si iungatur in graciliori, quod erat demonstrandum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 32