Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 24
Vena ferri imbecillis, & iners post longam ignitionem verticitatem concipit etiam nullum tangendo magnetem. Cap. XXIV.
Quidquid sit de magnete, & vena ferri, utrum idem sint, an res diversę, & diversam habentes naturam, certum illud est, sicut in alijs metallicis venis, aliquae venae ditiores sunt, aliquae tenviores, & alicubi me talla plurima admixta scoria effodiuntur, alibi natura felicius enititur, ita in ferri fodinis venam alicubi ditissimam esse, quae ferri copiam, quam sinu fovet, ostentat colore, pondere, & alijs accidentibus; alibi ferrum ervitur, sed externis permixtum impuritatibus, & multa vitiatum labe. Ubi ferri vena ditior est, sicuti in alijs suam ostentat praestantiam, ita etiam in magneticis actionibus se nobilem praebet: vel enim ex se nullo externo excitante magneticum exhibet vigorem, vel certè facilè à magnete per contactum excita tur; at vero infirmiorem invenies venam, quae nihil magnetici ostendit, immo quantumvis ad magnetem applices, quamvis cum illo hospitetur, & ha bitet, nullam omnino concipit virtutem. Hanc igitur dico longa multarum horarum ignitione, etiam si in ferrum non fluat; nec omnino scoriam exuat, tamen illa ignitione ita disponi, ut iam verticitatem concipere possit, & concipiat.
Vena igitur ferri sic per ignem disposita concipit vert citatem à toto telluris globo, à quo veluti subiectum capax, & per illam ignitionem mundatum, quantum sufficit, extraneis qualitatibus, quae magneticis directionibus obstabant, recipit etiam magneticam qualitatem ea etiam ferè ratione, qua supra dixi ferrum ignitione disponi, ut statim à tota tellure sensibilem verticitatem accipiat, quam alioquin non posset, nisi longo annorum decursu contrahere. Eadem enim in hoc est etiam ratio de vena ferri, & de ferro ipso: pariter enim utrunque, cum iam sit magneticum corpus, à tellure excitatur, & hinc est, quod vena ferri post illam ignitionem videatur iam ex se verticitatem habere.
Neque enim est necesse dicere quod, dum sic vena per ignem praeparatur, non solum fiat subiectum aptum ad recipiendum qualitatem hanc duarum facierum ab alio, sed fiat propriè magnes, ex cuius innata vi activè promanat qualitas, & fit principium ad illam activè mittendam, non, inquam, videtur necesse hoc dicere, quod fiat per illam ignitionem tale principium, sed solum sufficit, quod reddatur subiectum aptum, ut excipiat hanc qualitatem: recipit autem illam à toto telluris globo. Verum quia causa nimis ampla est, non videtur ab omnibus, & quia nimis effusa, non comprehenditur.
Huius porrò rei causa illa est, quia in vena ferri non ditissima externae sunt multae qualitates, quae terream, non sequuntur naturam, multae pręsertim hu miditates iniquae, multum externi vitijs ex quibus efficitur, ut non sit subiectum idoneum ad qualitatem magneticam habendam. Sicut enim ut dixi, ferrum ignitum, dum ignem in se habet non est subiectum aptum pro hac qualitate, unde pro illo tempore recedit si prius forte inerat; ita etiam in hac vena ante ignitionem aderant accidentia quaedam, quae nos non nisi à posteriori possumus dignoscere, quae accidentia cum magneticae naturae non conveniant, hinc fit, ut istam qualitatem dum illa habet, non possit commo do hospicio excipere, vel si aliquae particulae excipiunt aliae plures permixtę effectum magneticum impediant. ubi vero per vehementem illam ignitionem, quasi per magis idoneam concoctionem externa accidentia fuerint soluta, & melius ad magneticam naturam provecta, iam poterit in se illum concipere vigorem, & prodere. quod erat propositum.
On this page